Obrázky na stránke
PDF
ePub

rationes omittunt. Manet enim hæc nostra id fati plerumque genus, ut contempla jaceant ac derelicta. Qui diligentissimi sunt, ex eodem sua loco petunt, quem nos in subsidium vocabimus. Differunt in factis, de quibus quæritur, ad annos suos referendis, bello nimirum Parthico, ac Albini motibus. Quapropter nihil huic negotio perficiendo magis conducet, quam si meam, et promam, et stabiliam sententiam. Quo facto, quis aliorum rationibus locus esse queát, obscurum amplius esse nequit. Ordine vero ac per gradus incedere animus est; generaliora præcedent, ac eorum caussa, qui post SEVERUM ætatem libri collocant, eo regnante consignatum esse, demonstrabitur. Specialior sequetur disquisitio, ac impedimenta cuncta indubitatis argumentis removebuntur. Ultimo loco de ipso anno deliberabitur.

§ X. Imperante SEVERO opus hoc TERTULLIANUM composuisse, cum loci quidam jam supra a me indicati, tum is quem nunc recitabo declarat. Cæterum, inquit ( Cap. V. p. 294.), de tot exinde principibus ad hodiernum, DIVINUM HUMANUMQUE SAPIENTIBUS, edite aliquem debellatorem Christianorum. Eum, qui tum res imperii administrabat, in principibus divinum humanumque sapientibus, seu utriusque juris ac litterarum peritis numerat. Excipe SEVERUM; et nullus erit imperatorum, in

illam esse regulam veritatis, quæ veniat a Christo, A utile. Nonnulli ex his simpliciter sententiam dicunt, transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commentatores probabuntur. Mirabilem cernis viri docti ratiocinationem: Usurpavit præscribendi vocabulum TERTULLIANUS; ergo ad librum de præscriptionibus respexit. Tum demum aliqua ejus vis erit, si, antequam de præscriptionibus commentaretur noster, vocem præscribendi Romanis inauditam fuisse, ostenderit. Pergit vero, tangi a TERTULLIANO solis defectum Utica a. CCX. observatum. Perii, si vera dicit. Nimis vero ingeniosum, qui ex iis, quae spectat, verbis hæc elici posse putet. Audi illa (Apolog., c. XX, p. 390.): Quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant: quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur. Ubi solis hic defectus? ubi Utica? De anni temporibus fruges nec mature satis, nec optime producentibus sermonem esse reor. At concedamus, quod falsum, de obfuscato sole hic aliquid dici : quo pacto eum, qui a. CCX. obtigerit, defectum hic notari demonstrabitur ? SIX.Tandem aliquando sic ad eos ventum est, qui aut aute a. CC. aut eo ipso anno Apologeticum exaratum esse confitentur, quosve veritati amiciores esse supra agnovimus. Non eumdem illi cursum tenent, sed in varia discedunt. Sunt quibus a. CXCVI. placet (Cave Hist. litter. Script. Eccl., p. 42.). Quorum ego quidem rationes ignoro. A. CXCVIII. PAGIUM quondam elegisse, antea docui. Cæsar Baronius A. CCI. ut ipse quidem computare assuevit, hoc est, æræ vulgaris, quam in disquisitionibus ejusmodi obtinere notissimum est, a. CXCIX. librum prodiisse vult C ( Annal. eccles. T. II, ad u. CC. n. VII, p. 198. ad a. CCI. n. XXVII, p. 307, n. XXXVI, p. 310), videlicet cum SEVERUS in Parthos, quod hoc anno factum esse sine rationibus censet, moveret, Plautianum prætorio præfectum Romæ relictum pacem violasse Christianorum conjicit. Quam ob causam TERTULLIANUM, in urbe, ut vult, tum præsentem, pericula ista hoc libro repellere voluisse putat. Suspicionem de Plautiano Anton. Pagius jam sustulit, qui eum in Asian cum SEVERO migrasse, evicit (Crit. in Baron. T. II. ad A. CXCIX. n. IV. p. 92, 93 ). Quod, cum TERTULLIANUS scriberet, non nisi christianos Romæ degentes excruciatos fuisse, contendit, ipse refellit Apologeticus, quem provinciarum praesidibus inscriptum esse certum est. Detem- D pore belli Parthici inferius diligenter agetur. Annus CC. a plurimis electus est, iisque eruditissimis viris. Est in illis JAC. PAMELIUS, (Vita Tertulliani Opp. ejus præfixa), si Jo. Forbesio a Corse (Instruct. Histor. Theol. lib. VII, c. VII, § 16. p. 320, T. 11, Opp. Theol. ), qui se eum sequi affirmat, credimus ; Baronius enim in sua eum castra pertrahit. Est diligentissimus Tillemontius (Hist. des Emper. Tom. 111,P. 1, p. 94.) : quanquain is alio loco (In sua Chronologia, ad calcem T. III, Hist. p. 1221.) dubius est, annon melius a. CCI. ponendus sit? Est L. E. Dupin (Bibl. des Auteurs eccl. Tom. 1, p. 91), aliique complures, quorum nomina hic recensere, parum arbitror

quem hæc conveniant. Aut COMMODUS, aut CARACALLA, quorum ille ante, hic post eum orbi terrarum præfuit, nominandus est. PERTINAX enim et JULIANUS, qui paucis tantum diebus defuncto COMMODO fastigium hoc tenuerunt, in hunc censum non veniunt. At quales, quæso, illi quos dixi? Nec divinum, nec humanum sapientes, belluinis verius quam humanis moribus præditi, flagitiorum, non litterarum scientissimi. Multum e contrario temporis in addiscendis artibus SEVERUS collocaverat. Philosophiæ ac dicendi studiis satis deditum, doctrinæ quoque nimis cupidum, Spartianus ( Vita Severi, cap. XVIII. p. 154.) vocat: Ardorem ejus et industriam Dio commendat, licet ad ea, quae mente conceperat, in usum deducenda non adeo aptus fuerit. Hunc nimirum verborum, quæ exscribam, sensum esse opinor (Lib. XXVI, in Excerpt. Peiresc. ab Henr. Valesio edit. p. 740, Paris, 1634, in-4°): παιδείας μὲν γὰρ ἐπεθύμει μᾶλλον ἢ ἐπετύγχανε, καὶ διὰ τοῦτο καὶ πολυγνώμων μᾶλλον ἢ πολυλόγος ή». Nec enim VALESI mibi versio ex omni parte placet: Disciplinarum studiosus potius quam peritus; et reliqua. Talis princeps quin suo jure eruditis connumerari potuerit, quis dubitet? Sed longiori probatione hand opus est. Ipsa res extra omne collocat dubium, sub nullo, quam SE VERO, hoc scriptum in litteras relatum esse.

§ XI. Imperatorem habemus. Non omnes deinde imperii ejus annos, sed eos tantum, qui ab a. CXCHI. quo illud suscepit, ad a. CC. numerantur, spectandos esse ex antea dictis novimus. Octo igitur iste annorum circulus nos jam exercebit. Cui vero non exiguum statim detrahetur spatium, si post civile AL.

BINI bellum in Gallia commotum scriptum esse A Non multo vero post in Galliam SEVERUS sicarios

librum demonstrabimus. Fiet id ope loci hujus, quem exhibeo. Nihil unquam in principum capita molitos esse sectæ christianæ socios dum vir ingeniosus contendit, sic inter alia exclamat (Cap. XXXV, p. 3000.): Unde Cassii et Nigri et ALBINI? Unde qui inter duas lauros obsident Cæsarem? De Romanis, nisi fallor, id est, de non christianis. Præterita imperii mala præsidibus in memoriam hoc loco revocat, periculaque, quibus Imperatores feliciter defuncti sint, recenset. In his praecipue tumultum ab ALBINO excitatum memorat. Ad certiorem itaque scientiam nil amplius requiritur, quam ut, quo anno Albiniani hi conatus compressi sint, disquiratnus.

В

mittebat, qui, ne quem augustæ dignitatis porro haberet socium, ALBINUM de medio tollerent. Præter Herodianum (Historiar. Lib. III. c. V., p. m. 133.), ipsa SEVERI ad ALBINUM epistola, quain percussoribus ei reddendam tradiderat, apud Capitolinum (Vit. Cl. Albini c. VII, p. 212 ) hoc confirmat. Anno minimum post NIGRI exitium hanc exaratam esse, vel levis ejus inspectio docere potest, Eventus expectationi imperatoris cum non responderct, insidiæque comparatæ retegerentur, ALBINUS continuo arma in SEVERUM capiebat. Is nuntio hoc accepto nil quieti dandum esse putabat; sed collectis e vestigio, quæ poterant, copiis incredibili celeritate in Galliam, qua animi erat vehementia,

[ocr errors]

§ XII. Enimvero novi hic circuitus. Dissident ii, quorum magnam in his rebus auctoritatem esse, paucissi- B properabat, ALBINUMque adoriebatur. Ne Byzantii mi ignorant. Unicus tamen annus tantum eos sejungit. Placet his a. CXCVII; aliis a. CXCVIII. Nos, quibus aliquid, quod ad caussam omnem discutiendam pertinet, prætermittere religio est, indubitatis rationibus, quid sentire oporteat, docebimus. Quod eo quidem libentius fiet, quoniam omnis hæc disceptatio de Apologetici anno ex hoc negotio pendet. Pervulgata prior est opinio, quam plerique fastorum conditores (Vid. Onuphr. Panvinius fastor. consul., p. 241, Heidelb. 1588.), Cæsar Baronius (Annalium Tom. 11, ad annum CXCIX, `n. 1, p. 293.), Franc. Mediobarbus ( In Numism. Imper.. p. 271, Mediob. 1683), celeberrimus Tillemontius (Histoire des Emper. Tom. 111, P. 1, p. 72 et p. 404) compluresque alii tuentur. Hi si majori rationes suas C industria munivissent, inviolatas sine dubio ac tectas conservassent. Munivissent vero, ut opinor, si quemquam tam audacem fore putassent, ut eas pervertere ac rejicere conaretur. Ego sine omni mora iis me addictum esse profiteor. Cujus consilii rationes, antequam eorum, qui secus sentiunt, apparatum disjiciam, expositurus sum. Fundamentis enim computationis nostræ indicatis, facilius judicabitur quod pretium alteri sit statuendum. Primo omnium hoc observari volo, non diuturnum Albinianum fuisse bellum, sed altero anno cœptum, altero absolutum. Magnis ac festinatis itineribus in Galliam ex Oriente SEVERUS advolabat. Aderat et statim hostis ALBINUS. Nec mora; congrediuntur, ac velitationibus quibusdam de summa rei publicæ, haud quidem ita magnis, decertant. Ancipiti initio marte pugnabatur, ac in spem victoriæ ALBINUS jam erectus erat. Sed paulo post fatalis ac decretoria prope Lugdunum pugna die XI. kal. martias, SEVERO victoriam, ALBINO afferebat interitum. Omnes, quos habemus, scriptores cuncta hæc brevi tempore gesta, nec ulterius quam in alterum annum protracta esse, testantur. Nec quod excipi possit ullo modo intelligo. Jam, cur duos hosce annos CXCVI. et CXCVII. esse velim, accipe. Tria in aciem argumenta educam. PESCENNIUM NIGRUM, alterum SEVERI æmulum, a. CXCIV. victum vitaque privatum esse, qui in dubium vocet aut vocare possit, nullus est.

D

quidem exspectare volebat expugnationem. Avròç ôè, inquit de eo Herodianus (flist. L. 111, c. VI. p. 139.) τῆς ὁδοῦ εἴχετό, μηδεμίαν ἀνοχὴν ἀναπαύλης διδοὺς μετε ἑορταῖς μήτε καμάτοις, κρύους καὶ θάλπους ὁμοίως καταφρόνων. Ipse iter faciebat sine intermissione, neque festos dies, neque labores ullos magnopere curans, algoris atque œstus juxta patiens. Hanc qui festinationem considerat, non potest, quin a. CXCVI, initium a. CXCVII. finem Albiniani belli factum esse constituat. Insidiatores concedam a. CXCV ablegatos a SEVERO esse. Anno hoc pene finito eos in facinore deprehensos esse, adjungam. Denique A. CXCVI jam exorso rei ejus certiorem SEVERUM esse factum dicam. Intra haud ita multos dies moræ impatientissimus imperator, qui currebat potius, quam proficiscebatur, Galliam post hunc nuntium acceptum attingere potuit. Aliud ex obsidionis Byzantine tempore præsidium parabimus. Dio Cassius trium annorum spatio, izì dlov TPLETY Xpovo, oppugnatam a SEVERO banc urbem fuisse, scribit (Hist. Lib. LXXIV, p. 845, ed. Francof. 1606.). Omnes rei circumstantiæ, id quod Tillemontio (Voy. Not. VIV, sur Sévère, T. III, Hist. des Emper., P. I, p. 401, 402.) jam observatum esse video, non de complet annorum trium circulo has voces explicandas esse jubent, sed ita tantum, ut tribus annis sibi succedentibus continuatam fuisse obsidionem indicent, licet fortassis primo exeunte cœpta, tertio incipiente perfecta sit. Modus hic loquendi Græcis admodum familiaris est. Non disputabo, cui anno initium ejus assignari debeat, num a. CXCIII aut a. CXCIV: sufficit, quod iterum Dioni debemus (Histor. Lib. LXXIV, p. 844.) NIGRO nondum extincto urbem copiis fuisse cinctam. Ceeidit is a. CXCIV. Sive igitur, quod aliqui faciunt, finis a. CXCIII, sive exordium a. CXCIV. præferatur, semper vicimus. Nec tamen nego, melius longe eos sentire, qui A. CXCIV. eligunt, ac multis quidem de caussis. Cadit ergo expugnatio in a. CXCVI. Nondum vero in potestatem imperatoris urbs redacta erat id temporis, cum ALBINO occurrebat, Herodiano teste (Histor. L. 111. c. VI. p. 139.). Quin in itinere gallico jam constitutus fuisse videtur, cum receptæ urbis nuntius ad eum perfer

[ocr errors]

coget (Conf. Tillemont Hist. des Emper. T. III, Not. XVI, sur Sevère, p. 404).

retur. Quod si ergo Byzantii recuperati et profectionis A res ipsa, ut in gratiam nobiscum redeat, Petayium adversus ALBINUM annus unus idemque est, ille vero necessario a. CXCVI sit, sequitur omnino A. CXCVII prælium lugdunense commissum fuisse. Si ad a. CXCVIII progrediaris, obsidionem una byzantinam per quatuor durasse annos confiteberis, id quod falsissimum esse ex Dione constat. Maximum est, quod postremo loco afferam, argumentum. Magna apud Gruterum, aliosque inscriptionum, magna apud Biragium numorum, vis est, quæ natu majorem SEVERI filium, ANTONIUM, CARACALLAM deinde vocatum, a. CXCVIII Augusti condecoratum esse titulo docet. Qua quidem commoti eruditi homines, licet de die, menseque disceptent (Vid. Ant. Pagi Crit. in Baron. T. II, ad A. CXCVIII, n. VII, p. 90; Henr. Norisius de votis decennal. Impp. p. 91, S. Tillemont Histoire des Emper. T. III, P. 1, Not. XIX, sur Sevère p. 406.) de anni veritate non dubitant, ac Spartianum, qui id a. CC., decimo tertio CARACALLÆ anno, factum fuisse ait (Vit. Severi c. XVI, p. 182. ), deferendum esse monent. Quo hunc jure reprehendant, quem ego quidem non de titulo Augusti, sed Imperatoris, ANTONINO a militibus imposito, intelligi forte debere, conjicio, non laboro. Ipsam sententiam et amplector, et nullis expositam esse dubiis agnosco. Egregie vero ea nostræ subvenit hoc loco computationi. Anno qui lugdunense prælium secutus est, honorem hunc CARACALLE esse habitum ex Historicis liquet. Herodianus paulo ante parthicam expeditionem Roma (Histor. Lib. III, C c. IX, p. 148. ) Spartianus, ut aiunt, in Oriente illud contigisse docet. Alias rationes prætereo. Utraque sententia in anno CXCVIII conspirat, quo in Parthos Imperator movit. Quod si igitur, imminente jam parthico bello, a. CXCVIII ANTONIUS Imperafor salutatus est, nullo modo a. CXCVII occidisse ALBINUM, negari potest.

Henricus Norisius eidem se patrocinari opinioni. innuit (Diss. de votis decennal. Impp. p. 93. Patavii 1686), at rationes non aperit, Spartianum ab eo laudari video, quem nihil hujusmodi dixisse scio. Quare me confestim ad Anton. Pagium confero, cui hanc æram ex instituto stabilire propositum fuit. (Crit. in baron. ad A. CXCVIII, n, V, p. 89). Fallitur enim Tillemontius, qui Pagium secum facere ait (1). Summa rationum ejus, quas mire disjecias in unum colligo, hæc est: Quinquennalia SEVERI, sine ulla controversia A. CXCVIII, Romæ celebrata sunt, Herodianus vero statim post pugnam lugdunensem ingenti cum celeritate Romam eum petiisse, B ac, simul ac adventaverit, Quinquennalia ista exhibuisse narrat. Quare si paulo post interemptum ALBINUM, cujus cladem decima nona februarii die contigisse nullus inficiatur, imperator Romam ingressus est, si inter reditum hunc ejus in urbem et quinquennalia nulla aut exigua mora fuit interposita, eumdem necis ALBINI et quinquennalium annum esse deberi, indubitatum est. Nisi, quam facilis in his rebus lapsus esset, scirem, certe admirarer, ab homine tam erudito infirmas ejusmodi ratiunculas proficisci potuisse. Mihi quidem in illis generatim id displicet, quod sic motibus ALBINIANIS tres annos contra omnem fidem tribuit. Arma A. CXCVI, sumpla esse profitetur. Petavium alio loco reprehendit, qui ob eam, que ipsi cum Pagio communis erat, sententiam, sequentem annum prætulerat (Diss. Hypatica P. 11. c. XII. p. 221). Neque tamen, se hoc pacto in longe difficiliores, quam Prtavium tendiculas incidere sentit, quum in tertium annum omnibus repugnantibus bellum istud protrahat. Est et aliud, quod hanc premit sententiam. Iter SEVERI in Orientem ad expeditionem parthicam, quod eodem anno CXCVIII. factum esse conceditur a viro docto, cum quinquennalibus istis, redituque in urbem conjungitur. At hoc omnium scriptorum adversatur testimoniis, qui sic de his rebus exponunt, ut sine omni dubio ad alium annum reditus SEVERI in urbem e Gallia, ad alium migratio ad debellandos Parthos referenda sit. Quid de rationibus speciatim dicam, quarum nulla se sustentare, vel leviter potest? Distincte quamlibet excutiam. Incertissimum est, a. CXCVIII quinquennalia SEVERUM exhibuisse. Ipse celeb. Pagius hanc inculcavit regulam: Quinquennalia, Decennalia et id genus festa, modo anno quinto ineunte, modo exeunte indiscriminatim celebrabantur (Diss. Hypatica P. II, c. 11, § V, p. 87). Lubrico eam fundamento ab eo impositam esse non ignoro, illi nimirum, cujus princeps auctor est, sententiæ, imperatores in solemnitatibus ejusmodi consularem semper dignitatem suscepisse. Neque tamen alioqui suis ea nervis destituta est, ut nonnulli sibi

§ XIII. Equidem sic argumentis hisce comparatum esse àrbitror, ut communem de ALBINI clade sententiam certissimam esse doceant. Si res flagitaret, de aliis addendis essem sollicitus. Jam satius esse puto, ut, quid eos, quibus tritam relinquere viam placuit, commoverit, disquiramus. Levia sunt: nec tamen omittenda. Dion. Petavius primas teneat. Initium is oppugnati Byzantii ad a. CXCV refert. Quam ob rem necessarium quoque fuit, quum triennio obsidio ista continuata sit, ut A. CXCVII., quo Orientem reliquerit SEVERUS, a. CXCVIII quo ALBINUM devicerit, fuisse diceret (Doctrinæ tempor. Lib. XV. p. 693. ed. Paris. 1627). Perspicuus est error, modo observetur, fontem ejus esse, quod male exordium oppugnationis byzantine a. CXCV tribuerit. Hæc vero, ut id faceret, ratio eum impulit, quod NIGRO superstite tantæ molis operi, qualis hæc obsidio, SEVERUM vacare non potuisse, credidit. Contrarium ex Dione vir eruditus discere potuisset, ut jam indicavi. Revocetur itaque cum Dione bysantinæ oppugnationis initium ad verum suum a. CXCIV, et Tertulliani I.

D

(1) Histoire des empereurs, t. III, pag. 408. Le père Pagi, qui met comme nous la défaite d'Albin en 198.

(Dix-huit.)

[ocr errors]

§ XIV. Atque sic inoffenso pede ad reliqua pergi, annusque Apologetici nostri facilius constitui potest. Libere igitur a. CXCVIII, laborantibus fratribus eo subvenire voluisse, pronuntio. Locus, qui hanc firmat opinionem, hic est: Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores quotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramossisimis laureis postes præstruebant? quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula enubilabant? quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant? non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria jam edicerent in aliena solemnitate et exemplum atque imaginem spei suæ inaugurarent, nomen principis in corde mutantes. Eadem officia deperdunt et qui Astrologos et Aruspices et Augures et Magos de Cæsarum capite consultant (Apolog. c. XXXV, p. 458). Non fugit illustris hicce locus Baronium : non Tillemontium præteriit. Sed neuter, quod absque diminutione tantorum hominum dixerim, co recte uti potuit, eo quod in aliis rebus errarent. Vidit aliquid Baronius ac de strage reliquiarum ALBINI eum interpretandum esse, bene monuit (Annal. ad a. CC, n. 111, p. 198). Ætatem libri idcirco recte notare non potuit, quoniam a. CXCVIII. SEVERUM reducem factum fuisse Romam, ac a. CXCIX, Parthis signa demum illata esse, statuit. Tillemontius vero, cujus industriam stupendam alioqui esse fateor, de NIGRI eum sectatoribus improvide intellexit, quos quum Parthis jam SEVERUS immineret, Plautiano suasore, eum persecutum esse, Spartianus (Vit. Severi, c. XV, p. 181) prodit. Propterea a. CC aut CCI Apologeticum exaratum esse voluit (1). Quamquam ne id quidem intelligo, cur hanc Nigrinianorum stragem, quam Spartianus inter belli parthici initia eollocat, post ipsam difficillimam urbis Atræ obsidionem accidisse, vir eruditus censeat. Nos, diligenter excusso TERTULLIANI loco, facilem negotio exitum inveniemus. Parricida quinam sint in eo, apertum est; ii nempe, qui ALBINO imperium affectanti aut ope aut consilio affuerant. Cicero jamdudum sic senserat (Philippica 11, c. XIII, p. 446, T. 11, Opp. ed. Gruteri) plus etiam quam parricidas ejusmodi esse homines siquidem, ut addit, atrocius est patriæ parentem quam suum occidere. At horum longe plurimi qui aut vere criminis istius rei erant, aut falso habebantur, tam in Gallia, quam Romæ deinde supplicio affecti erant, preter eos qui aperte arma tulerant. Herodianus et Spartianus hic possunt consuli. Atque hoc est, quod vindemiam TERTULLIANUS vocat. Racematio quædam, ut quidem Imperator putabat, adhuc super

persuadent. Exstant et eorum, qui ineunte anno quinto A
aut decimo, et eorum, qui exeunte eo ludos hos exhi-
buere, exempla. In illis CONSTANTINUS M. est,
cujus primum anni tricesimi diem, XXV Julii, cere-
moniis tricennalium illustrem fuisse constat. Appli-
cemus hæc SEVERI annis, et videbimus, tam
a. CXCVII quam a. CXCVIII, eum spectacula ista
plebi edere potuisse. Præpositus est imperio circa
medium forte a. CXCIII. Diem et mensem,
de quo
alii litigant, scire parum refert (Vide Tillemont Hist.
des Emper. T. 111. Not. VII. sur Sevère p. 393). Ego
ipsum interea Pagium sequar, qui Idibus Maii id
factum censet (Diss. Hypat. P. 11, c. X11, p. 220).
Quintus itaque imperii ejus a. CXCVII, mense Maio
exordiendus erit. Quæ jam vero ratio afferri potest,
qua invicte demonstretur, non a. CXCVII, quo
quintus SEVERI annus incipit, sed a. CXCVIII, quo
desinit, Quinquennalia eum dedisse. Utrumque enim
fieri potuisse certum est. Reliquorum deterior adhuc
conditio est. Falsum est Herodianum dicere,
Imperatorem statim post adventum in urbem plebi
munera ista edidisse, quæ quinquennalia vocat.
Audiamus viri verba (Historiar. L. 111, c. VIII,
p. 145 ): ὁ δ' οὖν Σεβῆρὸς εἰς τὸ τοῦ Διὸς τέμενος ἀνελ-
θὼν, καὶ τὰς λοιπὰς τελέσας ἱερουργίας, ἐπανῆλθεν εἰς τὰ
βασίλεια, καὶ τῷ δήμῳ προὔθηκεν ἐπὶ ταῖς νίκαις μεγίστας
νομὰς, τοῖς δὲ στρατιώταις ἐπέδωκε χρήματα πλείστα, ἄλλα
σε πολλὰ συνεχώρησεν ἃ μὴ πρότερον εἶχον. Poli-
tianus ita vertit: Postea vero quam in templum
Jovis ingressus est, omniaque sacrificia de more
peregit, reversus in palatium magnoque congiario C
populum Romanum, victoriæ nomine, prosecutus,
nummos militibus largitus est, simul alia permulta
indulsit, quæ nunquam antea acceperant. Quinquenna.
lium hic mentionem quæro, sed frustra. Pagium
quidem dicere audio: Quæ novitates gratiaque quin-
quennalium SEVERI indicia. Infelicem vero divina-
tionem! Quasi non aliis temporibus, quam Quinquen-
nalibus, istiusmodi rebus donari populus potuerit. Et
quid obfuit, doctissime Pagi, quod voces illas
Herodiani non videres, ni rais mais? Ob vi-
ctoriam de ALBINO reportatam, non Quinquennalis
imperii caussa, de quibus ludis postea separatim
Herodianus dicit, hanc liberalitatem SEVERUS
exercebat. Non minus in eo fallitur, quod ex Hero-
diano patere ait, Augustum statim post ALBINI D
cladem Romam contendisse. Dicit is quidem, quum
Romam peteret, mold raye eum migrasse. At
non iter illud coedem ALBINI confestim excepisse
memorat (L. c. pag. 145). Potius, non antea eum
Romam esse reversum narrat, quam res ordinasset
Britanniæ, composuisset Galliam ac de magna amico-
rum ALBINI copia supplicium sumpsisset. Quæ tanti
momenti sunt, negotia, ut multum temporis in perfi-
ciendis illis consumptum sine dubio fuerit. Nihil igitur
jam certius esse affirmamus, quam A. CXCVII (1)
motus ALBINI, auctore ejus occiso, sedatos fuisse.

[ocr errors]

ac

(1) Neque vero cum Baronio hic facio, qui, nescio quas ob caussas, licet a. CXCVII. ALBINUM 'debellatum

esse concedat, tamen ante a. CXCVIII. SEVERUM Romam redisse, negat. Annal. T. II. ad A. 200. n. I, p. 296. Omnia pugnant cum hac opinione ac post medium fortassis A. CXCVII. Imperatorem urbi se reddidisse, confirmaut. Taceo apud Adolphum Occonem in numismat., p. 849, adventus hujus Augusti quarto tribunitia potestatis anno facti, indicia quædam in numis occurere.

(1) Hist. des emp. t. II, p. 94, ad A. 200. Une des occupations de Sévère dans l'orient fut de faire de nouvelles recherches des partisans de Niger, et comme Tertullien dit sur cela, de grapiller après la vendange.

B

deret. Nullus quidem si produci testis posset, nihilo minus certa mea esset computatio, qui omnium instar TERTULIANUM commendare possem. Adest vero commode Spartianus, auspiciaque novi belli cædibus hominum inquinata fuisse, tradit (Vita Severi c. XIV, p. 180) : Multos inter hæc (dum se novo bello accingeret, dum ludos populo spectandos præberet, de quibus aliisque in superioribus dixerat) caussis vel veris vel simulatis occidit. Damnabantur autem plerique cur jocali essent: alii cur tacuissent: alii cur pleraque figurata dixisseut: ut esset imperator vere nominis sui, vere Pertinax et Severus. Huc etiam, quæ paulo post consequuntur, verba refero, quæ, ut opinor, non ad solam Nigrinianorum in Oriente persecutionem pertinent, et cum ultimis TERTULLIANI conferenda sunt: Multos etiam, quasi Chaldæos aut vates de sua salute consuluissent, interemit, præcipue suspectos unumquemque idoneum imperio. Transacta res est. a. CXCVIII, omnium consensu, in Parthos SEVERUS profectus est. Tum post quinquennalia exhibita, quum jam nil nisi prælia et Parthornm funera spiraret, racematio illa rebellium, de qua TERTULLIANUS, contigit. Igitur, quin eodem anno Apologeticus sit exaratus, dubitari amplius nequit. Licet nunc quoque annum primum calamitatum christianis imperante SEVERO illatarum designare. Sustinuerant jam per aliquod tempus furorem hostium, quum pro eis noster verba faceret. Certe nusquam de vulneribus nuper inflictis, sed inveteratis jam malis, loquitur. Quod, si non prius, minimum a præcedenti a. CXCVII miserias eorum repetendas esse, ostendit.

erat. Suspicax scilicet ct simul argenti cupidus A profusum fuisse, quum in eo esset, ut Parthos invaprinceps, quum jam omnia tranquillitati restituta essent, nihilominus quosdam e latebris veluti protrahebat, quos insidias sibi fecisse aiebat, ac ad mortem ideo rapi jubebat. Ista vigente racematione, ut loquitor, TERTULIANUS scribebat. Scire itaque, quo tempore reliquias seditiosorum investigaverit SEVERUS, est ipsum Apologetici annum scire. Ipse vero illud indicat post solemnia quædam Romæ facta evenisse, in quibus isti imperatoris inimici magnum falso gaudium præ se tulerint. Quantum intercesserit intervallum non addit. Patet tamen, haud ita magnum intelligi debere. Est et alius in alio ejus libro locus, qui, quod ad hoc momentum, hinc quasi explicat (Libro ad Scapulam c. 1. p. 552, Opp.); Nunquam, ait, Albiniani, aut Nigriani, vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani: sed iidem ipsi, qui per genios eorum in pridie usque juraverant, qui pro salute eorum hostias et voverant et fecerant. De eadem re loquitur vir ingeniosus, de qua in nostris, quæ exponimus. Vocem itaque pridie, quæ breve denotat tempus, ad utrumque trahi, quid prohibet? Quænam vero erant hæc gaudia publica, ad que respicit? Fallor aut quinquennalia innuit. Romam quidem quum ingrederetur SEVERUS post interfectum ALBINUM, gaudiis omnia et plausi bus personabant (Vid. Herodianus Histor. Lib. III. c. VIII, p. 145). Nec nobis id obesset, si quis eam hic lætitiam publicam indicari diceret. Longe tamen probabilius arbitror de quinquennalibus sermonem esse, cum alias ob caussas, tum quod vota pro salute Augusti tum esse facta, subindicat: Sed ut vota pro- C pria jam edicerent in aliena solemnitate, et reliqua. Ecquid vero notius, ludis quinquennalibus hunc moreni præcipue observatum fuisse? Equid his numorum inscriptionibus celebrius: VOTA DECENN. SUSCEP.? Tangit has ceremonias sine dubio Herodianus, qui præter munus illud, quod Romam redux Imperator populo exibuerat, aliam ejus hujus generis liberalitatem paulo ante parthicam expeditionem commemorat. νομάς τε μεγαλοφρόνως ἐπεδίδου, ἐπετέλεσε δὲ καὶ ἐπινικίον ἀγῶνα, τοὺς πανταχοθεν μούσης τε ὑποκρίτας καὶ ἀγο Õpelas μaðiτas μeтameμfáμevos (L. 111, c. VIII, p. 147). Sed et congiaria dedit uberrima et certamen proposuit, undique accitis ludionibus atque athletis. Idem Spartianus perhibet (Vita Severi, c. XIV, p. 150.) cujus hæc sunt : Profectus deinde ad bellum parthicum est, edito gladiatorio munere et congiario populo dato. Vide, quam amice hi duo conspirent: quam apte uterque præcessisse aliquam magnæ munificentiæ solemnitatem expeditionem parthicam tradat. Quæ si celeberrimus attendisset Tillemontius, aliter sine dubio instituisset. De Pescenni NIGRI sectatoribus, quas in Syria venabatur SEVERUS, sermonem hic esse censet. At eos inducit TERTULIANUS, qui Romanis interfuerint spectaculis. Quales, qui in Syria delitescebant, NIGRI sectatores non erant. Quo anno, num a. CXCVII aut CXCVIII festos hosce dies imperator indixerit, parum curo. Id mihi tantum, ut ostendam, incumbit, sanguinem denuo Albinianorum, ut credebantur,

D

§ XV. Habes jam, quæ de ætate Apologetici TERTULLIANI tecum communicare statui. Equidem, ut cum robur, tum perspicuitatem iis compararem, pro viribus studui, utrumque num consecutus sim, aliorum esto judicium. Aliquid si obscuritatis adharet, non tam meo id vitio factum esse cogitabis, quam negotii ipsius. Habent hoc disquisitiones ejusmodi, ut semper aliquid domesticarum secum vehant sordium. Sed nec iis, qui prima merent stipendia, scribuntur, verum iis qui jam aliquem inter cives eruditos gradum nacti utriusque historiæ, rerumque criticarum non ignari sunt. Quibus quidem, quod illis perobscurum videtur, nullam difficultatem parere solet. Mihi, si fata velint, suisque labor noster fautoribus non plane caruerit, hac via pergere propositum est. De reliquis TERTULLIANI operibus non eadem tantum industria, verum etiam de vita ejus satisque diligentius, quam huc usque factum video, peculiari libro commentabor; cui dissertationes quasdam `in opera ejus adjiciam.

Dudum est, quod eruditiores novam corum editionem exoptant. Ac nemo me quidem libentius hoc onus in se devolvisset, si ea mihi vivendi sors obtigisset, ut me rite eo defungi posse putarem. Quæ quum mihi negata sit, ea tamen, qua dixi, ratione, non tam de hac parte, quam de ipsa Historia sacra et civili bene mereri, constitui. Molitus est ejusmodi

« PredošláPokračovať »