Obrázky na stránke
PDF
ePub

(Supr. cap. 3. art. 2). Paulo igitur post hunc annum A vos, quam insequimini ad expugnationem nominis, edite hos Tertullianus ad Nationes libros, sicut Apologeti

cum divulgasse dicendus est.

Quidam vero ex subsequentibus illius verbis: Temporum qualitas robu.... ris antiquitatis exegerit ingenia duriora: at nunc tranquillitas pacis et ingenia mitiora (Ibid. cap. 18.), arbitrantur confici posse hæc ab illo tradita, cum Christiani sub initio imperii Severi optata pacis et otii tranquillitate fruerentur. At Severus ille persecutionem in eos excitavit datis anno 202 edictis. Antea igitur Tertullianus hos, inquiunt, libros confecerat.

rationem Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 3). Nihil enim ibi diserte pollicetur a se deinceps agendum, sed rem ipsam a se satis explicatam significasse nobis videtur.

At clarioribus profecto verbis spondet fore ut alibi longiorem instituat de futura corporum resurrectione, æternisque hominum post mortem aut præmiis aut pœnis disputationem. Hunc enim ille loquitur in modum Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur, (Ibid. cap. 7), id est, scriptis tradenda disponuntur et præparantur. Ubinam vero Sed animadvertendum est illum his verbis induxisse hoc ille adversus ethnicorum ineptias digessit ac ethnicos, perperam objicientes duriora fuisse suorum tradidit? Non in his quidem ad Nationes libris, sed ingenia majorum, qui ad quoslibet etiam acerbissimos sub finem Apologetici sui, quem potius quam alium cruciatus patienter ferendos comparati magis erant, B librum designasse haud immerito dixeris (Idem, Apoquam alii ætatis suæ homines, quorum ingenia tranquillitas pacis et otii mitiora reddiderat. Si tamen hæc ipsa Auctoris nostri verba de vera christianæ Ecclesiæ pace intelligenda esse contendas, ac proba veris, ultro tibi assentiemur. Inficias nemo tamen ibit ex superius dictis certius colligi hos ad Nationes libros et Apologeticum non multo post annum 197. publicam venisse in lucem. Quinam autem ex iis primum prodierint, alia est inter eruditos controversia, jam a nobis excutienda.

ARTICULUS V.

Utrum hi duo ad Nationes libri ante vel post Tertulliani

Apologeticum scripti fuerint.

Qui duos ad Nationes libros post Apologeticum C scriptos fuisse autumant, hi ratione triplici opinionem suam stabilire conantur. Primo enim Apologeticum anno circiter ducentesimo, atque initio commota ab imperatore Severo adversus Christianos persecutionis, editum suspicantur; libros autem ad Nationes jam provecto Caracalla imperio, et postquam hic imperator Parthici Germanicique nomen accepisset. Verum jam ostendimus nutare penitus hujusce posterioris de Caracalla assertionis fundamentum.

Secunda illorum ratio est, Christianorum defensioném, quæ totum et Apologetici et librorum ad Nationes complectitur argumentum, plenius in his quam in illo pertractari. Sed a nobis postea demonstrabitur quam vero parum similis sit hæc conjectura.

Tertiam rationem sumunt ex verbis et periodis, D qui aliis occurrunt in libris, quos Tertullianus post suam ad Montanistas defectionem divulgavit. Quasi vero nec alia his quoque similia reperiantur in aliis ejus libris, ac præsertim Apologetico, ubi longe plura eadem atque in libris ad Nationes occurrere fatentur. Quam infirma autem hæc rationum momenta, tam valida nobis videntur alia, quæ ex his ipsis ad Nationes libris erui possunt. In his siquidem non semel Tertullianus promittit multa se alibi explicaturum. Ne vero aliquid dubii et incerti proferri quidam causentur, ea non urgebimus, quæ Tertullianus, postquam probavit Christianos ob suum duntaxat nomen vexari, continenter addidit: Sed dum hæc ratio suo loco ostenditur,

logel. cap. 48 et 49).

Tum deinde, ubi alias ethnicorum, christianos omnis publica cladis caussam esse clamitantium, calumnias refellit Postmodum, ait, obtundentur expositione totius nostræ disciplinæ (1dem, libr. I. ad Nation. cap. 10). Dic autem, obsecro, ubinam ille ad diluendas hasce gentilium criminationes hanc christianam doctrinam exposuit. Non in his certe ad Nationes libris, sed in pluribus Apologetici capitulis, uti vel ex sola patet, quam supra dedimus, hujus libri analysi (Idem, Apologet. cap. 17, 18 et seqq).

Præterea pollicetur se aliquando probaturum falsa esse de Deo non modo ethnicorum poetarum, sed divinandi etiam artem profitentium documenta: Delibanda enim, inquit ille, nunc est species ista, cujus suo loco ratio reddetur (Idem, lib. II. ad Nat., cap. 5). Quo ergo in libro illam, qua gentilium ineptæ accusationes redarguantur reddidit rationem? Nonne in Apologetico, ubi eam fuse explicatam legimus (Idem, Apologet., cap. 21 et 22)?

Quid plura? Ubi ille rursus gentilium, qui infanti – cidii Christianos impudentissime postulabant, audaciam retundit, illos his compellat verbis: Vos si de memoria abierunt quæ cæde hominis, quæque infanticidiis transegisse, recognoscelis suo ordine. Nunc enim differimus pleraque, ne eadem videamur ubique retractare (Lib. II. ad Nation., cap. 15). Vides profecto ibi duo ab Auctore nostro diserte enuntiari. Primo quidem plenius a se ipso demonstrandum gentiles homicidii atque infanticidii esse reos. Atqui id ille nullibi fusius quam in Apologetico demonstrat. Secundo palam declarat mulía se distulisse, alibi a se fusius enucleanda, ne eadem aliis in libris repeteret, ac retractaret. Sed ubi, quæso, hæc adversus gentiles uberius, quam in Apologetico disputavit?

Quis ergo, iis omnibus, quæ retulimus, accurate expensis, non fatebitur Tertullianum, cum hos ad Nationes libros exarabat, nos ad suum misisse Apologeticum quem tum conficere meditabatur (Supr. cap. 3. art. 1)? Prius igitur libri ad Nationes, quam Apologeticus ab illo editi sunt. At ex assignata a nobis hujus ætate satis aperte colligi potest illum, ad datam scribendi Apologetici fidem liberandam, non

longum înterposuisse temporis spatium, nec moram A cordare primum ad Nationes librum, si hujus excipias

pati potuisse, quin Christianorum caussa, sicuti apud universas nationes, ita apud eorum præsides, judices ac magistratus perorata, illorum innocentiam omnibus patefaceret. Si ergo Apologeticus liber circa annum Christi 200, quemadmodum diximus, publicam in lucem emissus est, hi duo ad Nationes libri paulo ante divulgati fuerant (Ibid.).

ARTICULUS VI.

De horum librorum argumento, et uirum illud plenius perfectiusque in eis, quam in Apologetico pertractetur.

Plura quidem in superiori articulo retulimus Tertulliani verba, quibus testatur se plura in his ad Nationes libris prætermisisse, quæ in Apologetico fusius explicare decreverat. At hæc plane repugnant illorum opinioni, qui contendunt harumce commentationum argumentum in libris ad Nationes uberius, perfectius, meliorique ordine, quam in Apologetico pertractari. Animum enim nescio qua ratione induxerant acre, vehemens, acutum auctoris ingenium, igneumque illius acumen passim ubique in his micare libris, sed eum violento illius impetu raptum, plura scripsisse, quæ non satis meditata, polita, limataque sunt. Verum ruit plane hæc opinio, si Apologeticus post libros ad Nationes ab eo, sicuti vidimus, profectus

fuerit.

hæc

caput quintum, in quo petita ab ethnicis ex malis quibusdam christianis argumentatio diluitur; et caput ultimum, quod totius libri conclusio est. Secundus autem liber ad nationes in septemdecim capitula divisus est, quorum quindecim nihil cum Apologetico commune habent. In ocio autem prioribus ex his quindecim capitulis Tertullianus fictum a Varrone triplex deorum genus physicum, mythicum, plebeium, in septem vero posterioribus venditatos Romanorum deos exagitat et explodit.

Ex quinquaginta vero Apologetici capitulis ne media quidem pars cum duobus ad Nationes libris congruit. Cum cæteris autem dissidet, in quibus Tertullianus explicat asseritque quam vera sint Christianorum B documenta, quam casti et incorrupti illorum mores, quam pii et sancti solemnes eorum cœtus, ac quam religiosæ synaxes. At de his nihil in libris ad Nationes. Uno verbo in hisce libris demonstratur Christianorum innocentia iniquissime vexata, ethnicorum vero injastitia, depravatio, corruptela et religionis pravitas, nihilque amplius. Verum in Apologetico hæc quidem omnia, et insuper christianæ religionis sanctitas ac veritas. Quis ergo ex hac horumce librorum collatione negare poterit illorum argumentum longe plenius ac perfectius in Apologetico, quam in libris ad Nationes explicari ac demonstrari?

Præterea constat plura magni sane momenti in Apologetico disputari, quæ in libris ad Nationes omissa sunt, tametsi nonnulla in his vicissim libris, et neutiquam in illo legantur. Cunctis autem ut haec C magis plana ac perspicua fiant, exhibendum censuimus indicem capitum, in quibus eadem aguntur. Inde enim unusquisque facile judicabit, in quibus hi libri a se invicem discrepant.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ARTICULUS VII.

De librorum ad Nationes titulo; cur a Tertulliano scripti, ac quibus directi fuerint; de unico illorum manuscripto codice, variis editionibus, ac quorumdam in eos nolis et observationibus.

Observatum a nobis fuit hos libros in Agobardi codice inscribi ad Nationes (Supr. hoc cap. art. 3); ab Ilieronymo autem librorum ad gentes nomine citari, sed utriusque tituli eamdem esse significationem. Quia tamen illi ad quos hi libri directi sunt ab ipso Tertulliano Nationes aut miseræ aut miserandæ nationes appellantur, hinc certe potior videtur præfixa in Agobardi codice inscriptio (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 1. et lib. II, cap. 1).

Quidam autem ex hac epigraphe colligi posse autumant hos libros ad ethnicorum populum plebemque directos, Apologeticum vero ad ipsorum magisD tratus, judices ac principes. At de hoc quidem Apologetico certa res, et extra controversiam posita est. Quid tamen vetat quominus duo ad Nationes libri omnibus omnino ethnicis, cum populis, tum judicibus et præsidibus, scripti fuerint? Nonne in eis Tertullianus non solum in plebem gentilium invehitur, sed etiam in judices, qui contra præscriptam æquitatis legumque cunctarum formam Christianos indefensos et inauditos condemnabant? Noune ergo dici potest Tertullianum, cum hanc ethnicorum injustitiam summamque crudelitatem cerneret, hos primum ad Nationes, id est, quoscumque gentiles direxisse libros, ut eos ad saniorem, si fieri posset, revocaret mentem. Sed quia nihil aut parum certe profecerat, tum ad

judices nominatim præsidesque suuni misisse Apolo- A nititur. Pauciores vero a Rigaltio more modoque suo, geticum, quo illos compelleret ad exa ninandam de quo satis supra diximus, scripta sunt, quas PrioChristianorum caussam, ne ea inaudita condemnarent. innocentes. Quanti vero hæ rationes momenti sint, expendant æqui rerum æstimatores, ac pronuntient.

Quam multi ac frequentes libri Apologetici, tam rari sunt horum ad Nationes librorum codices manuscripti (Supr. cap. 2. art. 1). Unicus enim nobis superest, quem Agobardus, uti aiunt et a nobis jam annotatum est, archiepiscopus lugdunensis ad sancti Stephani altare obtulerat. Verum codex ille in marginibus plerisque ita situ, squalore, aut aqua pluvia corruptus est, ut extreme linearum litteræ legi amplius nequeant. Sæpius itaque depravatis locis, nisi emendatior codex reperiatur, medica manus afferri non potest, nec auctoris sensus plane percipi.

In veteri autem illo codice totum opus uno tenore, et absque ulla capitum divisione exaratum est. Sed Jacobus Gothofredus illud in varia capita distinxit, adjecitque capitum argumenta ac summaria. At Rigaltius, his omissis, retinuit solam capitum partitionem, in margine suis duntaxat numeris indicatam. Cuilibet itaque integrum est hanc, si ita judicaverit, distinctionem capitum, horumque immutare argu

menta.

Omnium vero primus idem Gothofredus hos libros anno 1625, tales separatim typis excudi curavit, quales in memorato Agobardi codice descripti sunt. Postea Rigaltius illos cum aliis Tertulliani operibus divulgavit, quos septuagies octies se correxisse asse

rius curavit typis recudi, eisque unam ex Pamelio, et alias proprio ingenio adjecit. Quanti autem sint momenti, eruditi viri non semel pronuntiarunt. CAPUT V.

De Tertulliani libro ad Scapulam.

ARTICULUS PRIMUS.

Analysis hujus libri.

Librum hunc, sive potius supplicem libellum Tertullianus ad Scapulam Africæ proconsulem direxit, quo eum, si fieri unquam poterat, a Christianis contra jus omne et fas excruciandis excarnificandisque deterreret (Tertull. lib. ad Scapul. cap. 1). PriB mum autem declarat hunc libellum a se scriptum, non quod Christianis, supplicia lubenti et alacri animo perferentibus, timeret, sed gentilibus illorum inimicis, quos vel hoc solo nomine diligere, ac pro eis Deum orare iidem Christiani tenebantur. Quamobrem officii sui esse duxit palam omnibus facere innocentes om. nino esse Christianos, ac gentiles in hoc ipso crimi. num genere revera offendere, in quo illos falso reprehendebant.

Non fictitios siquidem deos, sicut illi, colunt, sed verum unicumque Deum, quem omnes naturaliter cognoscunt, ac verentur. Christiani igitur ad alium colendum cogi non debent; quando quidem religionis non est cogere religionem. Neque etiam quicumque finguntur dii, possunt ab invitis sacrificia

aut seditionis Christiani, deos colere recusantes, plane immerito accusantur. Ethnici vero impune spoliantes deorum suorum templa illos contemnunt ac derident.

verat. Sed gratum profecto nobis fecisset, si dignatus C desiderare. Impietatis itaque aut sacrilegii, aut furti, fuisset dicere unde has omnes correctiones acceperit. Etenim illas non delibavit ex unico Agobardi codice, quem, optima fide a Gothofredo typis excusum, Rigaltius nunquam legisse videtur. Nam ut plura taceamus, inter hæc verba, suo amatori apud vos, ille vacuum sicuti Gothofredus spatium reliquit tanquam aliquid deesset (Tertull. lib. II. ad Nat., cap. 10). At in manuscripto codice nihil deest, et omnia sana atque integra sunt. Non hunc igitur codicem perlustravit, sed solam ejusdem Gothofredi editionem. Ex hujus itaque conjecturis, quas in notis suis consulto adjecerat, has Rigaltius, quas vocat, hausit emendationes, easque et alias plures a se, vel bene, vel sæpius male excogitatas, in textum horumce librorum, perinde ac si sui essent, audacter intrusit. Longius D sane foret illas omnes hic exhibere, quas unus ex nostris cum nova operum Tertulliani editione repræsentare serio meditatur. Plures tamen, quæ majoris momenti sunt, opportuniori loco infra notabimus. De postrema tandem horum librorum editione, a Priorio adornata, nihil nobis amplius dicendum suppetit; quando quidem ille Rigaltianam xerà ródkę secutus est.

At his porro, quos illorum ad Nationes librorum editionibus præfectos memoravimus, scripta sunt in illos notæ et observationes. Gothofredus autem plures quam alii edidit, quibus menda librarii et Tertulliani verba, tametsi quandoque non adeo obscura, explanare, aut similibus ipsius et aliorum dictis confirmare

Quid vero, quod hi soli in Albinianis, Nigrianis, et Cassianis seditionibus eo ipso tempore reperti sunt, qui per Imperatorum jurabant genios, et pro eorum salute immolabant hostias, et sacrificia faciebant. At Christiani nullius plane hostes sunt, nedum imperatoris, quem a Deo constitutum sciunt, et idcirco sincere honorant, voluntque cum toto Romano imperio salvum esse et incolumem. Non gentilium tamen more illum venerantur, tanquam deum, sed quia falsis omnibus diis est major, minorque solo vero Deo, quem idcirco pro illius salute quotidiano precum sacrificio exorant. Cæterum tametsi maxima sit eorumdem Christianorum multitudo, singuli nihilominus vix aliter agnoscuntur, quam modestia, silentio ac pristinorum vitiorum emendatione (cap. 2).

Nec inquieto aut impatienti animo irrogata sibi ab ethnicis, ait Tertullianus, ferunt supplicia, quorum a Deo exspectant ultionem. Sed dolent utique jam præmissa fuisse illius jam imminentis indicia, messes nimirum, Hilariano nuper præside, amissas, nimios et intempestivos imbres, ignes nocturnos super Carthaginis moenia pendentes, tonitrua insolita, atque extraordinariam prorsus solis defectionem. Vigellius vero Saturninus, qui primus in Africa chris

amplectitur religionem (cap. 4).

ARTICULUS II.

tianos interfici jusserat, oculorum lumine privatus A patiantur, hic tunc veritatem cognoscit, et illorum est. In Cappadocia quoque Claudianus Herminianus peste vermibusque ebullientibus obiit, etiamsi sera nimis pœnitentia christianus pene factus fuisset. Denique Cæcilius Capella cum in exitu sive exitio Byzantino Christianis insultando exclamasset: Gaudete, impudentiæ crudelitatisque suæ pœnas solvit. Si qui vero ejusmodi præsides impune evaserunt, ultimo Dei judicio punientur. Scapulæ ergo, inquit auctor noster, ideo erat timendum, quia Adrumeticum Mavillum paulo ante illud exitium Byzantinum ad bestias damnaverat (cap. 3).

Serio tamen illum admonet hæc a se commemorari non propterea quidem quod ipse aliquid formidet, aut ut eumdem Scapulam terreat; sed quia vult omnes salvos fieri. Quapropter illum adhortatur, ut B morem gerat legibus, quæ nullum reum, nisi crimina confessum, aut eorum convictum plecti præcipiunt. Exempla deinde ei proponit Cincii Severi, Vespronii Candidi, Asperi, Pudentis, qui innocentes Christianos condemnare noluerant. Quomodo autem hos imitaretur, suggerere ei poterant advocati, quibus Christiani non minima sane beneficia contulerant. Non solum enim ejecerant dæmonia ex illorum notario, et alio eorum propinquo: sed alios etiam morbis afflictos mirabiliter sanaverant.

Quin etiam Severus imperator, Antonini christiano lacte educati pater, cum olim similiter sanatus fuisset oleo, quod Proculus Torpacion christianus, Euhodia procurator, dederat, non modo eum ad mortem usque in palatio suo retinuit, sed clarissimas fœminas et cla- C rissimos viros, christianæ religionis itidem sectatores nunquam læsit, restititque populo in Christianos palam furenti. Marcus quoque Aurelius in Germanica expeditione imbrem, exercitui suo penitus necessarium, impetravit precibus Christianorum, qui et alios in casu simili obtinuerant.

Quid ergo iniquius, quam jubere Christianos, sedulam virtutibus omnibus operam navantes, non tantum gladio, quemadmodum a legionis et Mauritaniæ præsidibus, ex veterum legum præscripto feriri, sed vivos etiam comburi? Verum Tertullianus palam profitetur hæc supplicia a Christianis magis optari, quam timeri. Cum enim Arrius Antoninus in eos crudelius sæviret, omnibus in Asie civitate sese illi ultro offerentibus respondit: Si vullis perire, præcipitia aut funes hube-1) tis. Quid igitur Scapula faciet innumeris propemodum christianis carthaginensibus, quid sui ordinis hominibus, quid propinquis et amicis, qui sponte sua sese illi necandos offerent? Quamobrem illum hortatur ut parcat Carthagini et provinciæ, quam militum et inimicorum concussionibus obnoxiam fecit. Deus enim solus est Christianorum magister, qui ante ipsum erat, nec ab hominibus mali aliquid pati potest; contra vero quos Scapula magistros habet, homines sunt, aliquando morituri. Denique, quidquid ille agat, non deficiet Christianorum secta, quæ tum etiam crescit, cum cædi videtur. Quisquis namque investigat et agnoscit cur illi tam constanter quælibet tormenta

Ostenditur Tertullianum hujus libri esse auctorem ; quibus rationibus ad illum post Apologeticum et libros ad Nationes edendum impulsus fuerit; quo tempore illum scripserit, ac de quibusdam ethnicis proconsulibus ac præfectis, qui aut crudelius aut mitius cum Christianis egerunt.

Omnes magno sane unanimique consensu fatentur Tertullianum hujus libri verum esse parentem. Ecquis vero id negare audeat, quod ipsemet liber, tolus quantus est, palam attestatur? Nam idem in eo atque in Apologetico et ad Nationes libris dicendi genus, eædem peculiares ac Tertulliano propria dictiones, eadem verba singularia, eædem plerumque in Christianorum adversus ethnicos defensionem argumentationes. Quemadmodum etiam Apologeticus et libri ad Nationes aut omnibus ethnicis aut eorum præsidibus missi sunt, ita plane constat hunc librum directum fuisse Scapulae, Carthaginis totiusque Africæ præfecto, quem Tertullianus a Christianis plane innocentibus torquendis et trucidandis avocare conatus est.

Sed quid Tertulliano, inquiet aliquis, necesse erat aliam adversus gentiles et pro Christianis præter Apologeticum et libros ad Nationes commentationem aut librum scribere? Immanis, inquimus, Scapulæ, Africæ præsidis, in Christianos sævitia illum ad hunc non quidem librum, sed libellum supplicem offerendum compulit. Quamvis enim Severus, anno Christi 193 imperator factus, per primos imperii sui annos impense faverit Christianis; post debellatos tamen Cassium, Nigrum et Albinum ac post suum solemnem anno 197 in urbem Romam ingressum, animo plane mutatus est. Tum enim ipso primum annuente, aut saltem non prohibente recrudescere cœpit dira in Christianos persecutio. Iratior deinde factus, novas, anno 202, in eos condidit leges, quarum auctoritate, ait Eusebius, ubique locorum per Ecclesias facta sunt martyria. Africam itaque non secus atque alias provincias is crudelissimæ vexatiobis æstus depastus est (Euseb. lib. VI. eccles. Hist. cap. 2. pag. 201. Hieronym. Catalog. scriptor. eccl. § 54. pag. 115).

Tertullianus vero de Christianorum salute semper sollicitus, ante datas hasce leges Apologeticum et libros ad Nationes, sicut diximus, divulgaverat, quorum lectione furor gentilium in Christianos, quamtumlibet inflammatus, debebat procul dubio sedari (Euseb. ibid. cap. I. pag. 201). Sed nulla prorsus sole etiam meridiano clariora rationum momenta potuerunt illum restinguere, nec prohibere quominus iniquissimis legibus a Severo latis Christiani. in Africa excarnificarentur. Quamobrem Tertullianus hune adhuc supplicem libellum Scapulae, illius provincia proconsuli, obtulit, quo eum et gravissimo argumentorum pondere, et domesticis illustribusque aliorum præ sulum, atque etiam imperatorum

exemplis a divexandis torquendisque Christianis avo- A versiam esse videtur plures antea neci fuisse traditos,

caret..

Sensus itaque Tertulliani est Christianos prius a Saturnino, quam Hilariano excruciatos, ac proinde illum ibi recensendo Africæ præfectos Christianorum carnifices, non sequi temporum ordinem.

Minus igitur certa videtur illorum opinio, qui arbitrati sunt Cincium Severum, Vespronium Candidum, Asperum ac Pudentem ibidem a Tertulliano nostro post Hilarianum et Saturninum eodem ordine appellari, quo unusquisque proconsul Africa fuit (Tertullian. lib. ad Scapul. cap. 4). Nam hos ideo commemorat, quia tanto mitius in Christianos egerunt, quanto illi crudelius. Cur autem temporum ordinem servasse dicetur hos potius, quam illos nominando? Ad hæc vero, dubitandi locus est utrum hi Africa

dirissimis Christianorum tortoribus, subjunxit Claudium Herminianum Cappadocia præfectum. Si quis tamen ab auctore nostro veram illorum in Africa proconsulatus successionem exhiberi probaverit, ei haud inviti assentiemur.

Plura autem hic liber nobis suppeditat argumenta, quibus illum post exortam Severi imperatoris in Christianos persecutionem scriptum fuisse satis aperte conficitur. Quorumdam enim ibi proponuntur exempla præsidum, qui cum per id tempus Christianos variis suppliciis affecissent, crudelitatis suæ pœnas jam dederant. Ab Hilariano autem sic Tertullianus orditur: Sub Hilariano præside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areæ non sint, area ipsorum non fuerunt; messes enim suas non egerunt (Tertul. lib. ad Scapul. cap. 3). Ibi vero haud prorsus inepta antithesi aream sive locum vacuum, aut campum sterilem, in quo mortui sepeliebantur, opponit area, in qua fruges teruntur et B fuerint præsides; etenim lilariano et Saturnino, excutiuntur. Dixit itaque quo tempore acrius ethnici seviebant in Christianos acclamabantqne negandam ad illos sepeliendos aream, tum iisdem ethnicis defuisse messes et frumenta, quæ suis in areis tererent. Palam autem asserit hanc sterilitatem contigisse, cum Hilarianus Africæ præses erat. Atqui ex Actis sanctarum martyrum Perpetuæ et Felicitatis, quæ tanquam vera et genuina a pluribus, ac tandem a Bollandi sociis, et nostro Theodorico Ruinarto lypis edita sunt, discimus has sanctissimas martyres bestiis expositas fuisse jussu Ililariani procuratoris : Qui tunc, sicut ibi legitur, loco Proconsulis Minutii Firmiani defuncti jus gladii acceperat (Bolland. 7. Martyr. pag. 633. et seqq. Ruinart. Act. Martyr. cap. 85. et seqq.). Quidam autem putant eas martyrio co- C ronatas anno 202; alii, 203; alii, 205, post commotam procul dubio a Severo imperatore persecutionem. De Perpetua porro hæc ipse Tertullianus alio in libro memoriæ mandavit: Perpetua, fortissima martyr, sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres vidit (Tert. lib. de Anim. cap. 55). Discimus quoque ab Augustino, qui illius et Felicitatis sæpius mentionem facit, utriusque festum diem quotannis in Africa celebratum. Nonne autem inde satis liquido conficitur has in Africa palmam tulisse martyrii, cum ibi Ililarianus proconsulis officio fungeretur (Augustin. serm. 280 et seqq. pag. 1134 et seqq.).

Postea Tertullianus: Vigilius Saturninus, inquit, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit D Tertull. lib. ad Scapul. cap. 3). At hunc esse existimant Africa proconsulem, qui anno 200, vel sicut aliis placet, 205 Carthagine Speratum aliosque Scillitanos martyres capite damnavit. Nam hæc litteris consignata legimus in eorum martyrii actis, quæ tanquam vera et sincera a Baronio primum, ac nostro deinde Ruinarto aucta et emendata, publicam emissa sunt in lucem (Bar. ad ann. Christ. 202, § 2 et seqq. Ruinart. Act. Mart. p. 77 et seqq.). Quod autem Tertullianus subjunxit Saturninum primum in Africa gladium in Christianos egisse, ibi procul dubio subintelligendum, postea quam excitata fuisset a Severo imperatore persecutio. Omnem enimvero extra controTERTULLIANI I.

Cæterum ille hæc clementiorum præsulum exempla ante Scapulæ oculos non aliam ob causam posuit, nisi quia Africæ præsides post leges adversus Christianos a Severo imperatore. sancitas in illos acerbius furebant et bacchabantur (Ibid. cap. 3). Præter præfatos siquidem Saturninum et Hilarianum, ipsemet Scapula, sicut auctor noster ibidem testificatur, non modo Adrumeticum Mavillum ad bestias damnaverat ; sed Africa etiam christiana ipso non cohibente, aut jubente, obnoxia, inquit, facta est concussionibus, et militum inimicorum suorum cujusque (Ibid. cap. 4). Quamvis autem definire non possimus, quo præfati proconsules anno Africam rexerint; ex hactenus tamen disputatis colligi potest hunc ad Scapulam librum editum fuisse a Tertulliano post commotam a Severo imperatore adversus Christianos persecutionem.

Inquirendum igitur superest utrum statim post excitatum aut exstinctum illius incendium editus fuerit. Quidam autem opinantur illum in vulgus prodiisse post annum 210 et Severi imperatoris mortem. Tertullianus etenim ibi de quadam, inquiunt, solis eclipsi hunc loquitur in modum ; Sol in conventu Uticensi, exstincto pene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio (Ibid. cap. 3). At hæc, aiunt illi, eclipsis accidit anno Christi 210, undecima aprilis die, horaque ipsa meridiana. Sed aliis omnino vacillare videtur totum hujus opinionis fundamentum. Solitam quippe illi notant solis eclipsim; Tertullianus vero aliam omnino extraordinariam, quæ, sicuti ait, portentum fuerat. Tum namque sol, inquit, erat in suo hypsomale, id est, summitate, altitudine et cacumine. Hoc enim significat verbum græcum ux. Nulla autem illius ibi positi fieri potest eclipsis, quam tunc tantum patitur, cum transit circa nodos, qui in Draconis capite et cauda occurrunt. (Vingt-cinq.)

« PredošláPokračovať »