Obrázky na stránke
PDF
ePub

5

10

15

XIV

Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli, quem tu fastidis habitatum quinque focis et quinque bonos solitum Variam dimittere patres, certemus, spinas animone ego fortius an tu evellas agro, et melior sit Horatius an res.

Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum:
cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
stultus uterque locum inmeritum causamur inique:
in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
nunc, age, quid nostrum concentum dividat audi.
tu mediastinus tacita prece rura petebas,
nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas;
me constare mihi scis et discedere tristem,
quandocumque trahunt invisa negotia Romam.
non eadem miramur: eo disconvenit inter

meque et te. nam quae deserta et inhospita tesqua
credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina
incutiunt urbis desiderium, video, et quod

[blocks in formation]

20

angulus iste feret piper et tus ocius uva,

nec vicina subest vinum praebere taberna
quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius

[blocks in formation]

ad strepitum salias terrae gravis: et tamen urgues

iam pridem non tacta ligonibus arva bovemque
disiunctum curas et strictis frondibus exples;
addit opus pigro rivus, si decidit imber,
multa mole docendus aprico parcere prato.
me quamvis Lamiae pietas et cura moratur
fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis

VARIA LECTIO.

8 causamur Doederlinus causatur libri.

[ocr errors][merged small][merged small]

30

insolabiliter: tamen istuc mens animusque fert et avet spatiis obstantia rumpere claustra. non istic obliquo oculo mea commoda quisquam limat, non odio obscuro morsuque venenat: rident vicini glaebas et saxa moventem. quem tenues decuere togae nitidique capilli, quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci, quem bibulum liquidi media de luce Falerni (nec lusisse pudet, sed non incidere ludum) cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba. 40 cum servis urbana diaria rodere mavis;

335

5

horum tu in numerum voto ruis: invidet usum
lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.
optat ephippia bos, piger optat arare caballus.
quam scit uterque, libens censebo exerceat artem.

XV

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni

quorum hominum regio et qualis via. nam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius, at tamen illis

me facit invisum, gelida cum perluor unda

per medium frigus. sane murteta relinqui

9

37

32

36

35

40

5

10

dictaque cessantem nervis elidere morbum
sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris,

qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.

mutandus locus est, et deversoria nota

с

praeteragendus equus. quo tendis? non mihi Cumas
est iter aut Baias' laeva stomachosus habena

dicet eques [sed equis frenato est auris in ore].

VARIA LECTIO. 31 avet Bentleius amat libri XV 3 at R et libri 13 equis equi BHSgw.

10

[blocks in formation]

maior utrum populum frumenti copia pascat;
collectosne bibant imbres puteosne perennis
iugis aquae (nam vina nihil moror illius orae.
rure meo possum quodvis perferre patique:
ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
quod curas abigat, quod cum spe divite manet
in venas animumque meum, quod verba ministret,
quod me Lucanae iuvenem commendet amicae);
tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
utra magis pisces et echinos aequora celent,
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
scribere te nobis, tibi nos accredere par est.

Maenius, ut rebus maternis atque paternis
fortiter absumptis urbanus coepit haberi,
scurra vagus, non qui certum praesaepe teneret,
inpransus non qui civem dignosceret hoste,
quaelibet in quemvis opprobria fundere saevus,
hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
aut paullum abstulerat, patinas cenabat omasi,
vilis et agninae tribus ursis quod satis esset;
scilicet ut ventres lamna candente nepotum
diceret urendos corrector Bestius. idem
siquid erat nanctus praedae maioris, ubi omne
verterat in fumum et cinerem, 'non hercule miror'
aiebat, ‘si qui comedunt bona, cum sit obeso
nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla."

ni mirum hic ego sum. nam tuta et parvula laudo,

pernicies et tempestas barathrumque macelli,
quidquid quaesierat, ventri donarat avaro.

30 fun

VARIA LECTIO. 17 quoduis 5, N. Heinsius quiduis libri plerique dere Schraderus fingere libri 35 corrector Paris. Reg. 8213 m.1 suprascr. 5, Lambinus. correctus BHS correptus Bland. unus, g5 (sed in g pe corr. quamvis antiqua) 36 siquid Torrentii libri quidam, Bentleius quicquid (vel quidquid ut g) ceteri libri.

15

20

25

30

33

35

40

31

45

[blocks in formation]

cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;

verum ubi quid melius contingit et unctius, idem
vos sapere et solos aio bene vivere, quorum

conspicitur nitidis fundata pecunia villis.

XVI

Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti, arvo pascat erum an bacis opulentet olivae, pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo, scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.

Continui montes, ni dissocientur opaca
valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat Sol,
laevum decedens curru fugiente vaporet.
temperiem laudes. quid? si rubicunda benigni
corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex
multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra:
dicas adductum propius frondere Tarentum.
fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus,
infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae
incolumem tibi me praestant septembribus horis.

Tu recte vivis, si curas esse quod audis.
iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;
sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas,
neve putes alium sapiente bonoque beatum,
neu, si te populus sanum recteque valentem
dictitet, occultam febrem sub tempus edendi
dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
siquis bella tibi terra pugnata marique

stultorum incurata pudor malus ulcera celat.

[ocr errors]
[blocks in formation]

25

30

35

dicat et his verbis vacuas permulceat aures
'tene magis salvum populus velit an populum tu,
servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi
Iuppiter', Augusti laudes agnoscere possis:
cum pateris sapiens emendatusque vocari,
respondesne tuo, dic sodes, nomine? 'nempe
vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.'
qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut, si
detulerit fascis indigno, detrahet idem.
'pone, meum est' inquit: pono tristisque recedo.
idem si clamet furem, neget esse pudicum,
contendat laqueo collum pressisse paternum,
mordear opprobriis falsis mutemque colores?
falsus honor iuvat et mendax infamia terret

80

35

40

quem nisi mendosum et medicandum? vir bonus est quis?
'qui consulta patrum, qui leges iuraque servat,
quo multae magnaeque secantur iudice lites,

40

45

50

quo res sponsore et quo causae teste tenentur.'
sed videt hunc omnis domus et vicinia tota

introrsus turpem, speciosum pelle decora.

45

27

vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, 57
quandocumque deos vel porco vel bove placat,
'Iane pater' clare, clare cum dixit 'Apollo',
labra movet metuens audiri 'pulchra Laverna,
da mihi fallere, da iusto sanctoque videri;
noctem peccatis et fraudibus obice nubem.'
'nec furtum feci nec fugi' si mihi dicit

servus, 'habes pretium, loris non ureris' aio.

60

46

'non hominem occidi': non pasces in cruce corvos.
'sum bonus et frugi': renuit negitatque Sabellus.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »