Obrázky na stránke
PDF
ePub

5

I

Prima dicte mihi, summa dicende camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
ne populum extrema totiens exoret harena.
est mihi purgatam crebro qui personet aurem
'solve senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat?
nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;

5

10

quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum; condo et compono quae mox depromere possim.

15

20

25

ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
longa videtur opus debentibus, ut piger annus
pupillis, quos dura premit custodia matrum:

sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod
aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
nullius addictus iurare in verba magistri
quo me cumque rapit tempestas deferor hospes.
nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
virtutis verae custos rigidusque satelles;
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
et mihi res, non me rebus subiungere conor.

[blocks in formation]

30

35

40

45

50

55

Virtus est vitium fugere, et sapientia prima
stultitia caruisse. vides, quae maxima credis
esse mala, exiguum censum turpemque repulsam
quanto devites animi capitisque labore.
impiger extremos curris mercator ad Indos,
per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:
ne cures ea, quae stulte miraris et optas,
discere et audire et meliori credere non vis?
vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
'o cives, cives, quaerenda pecunia primum est,
virtus post nummos!' haec Ianus summus ab imo
prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque.
est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
sed quadringentis sex septem milia desunt:
plebs eris. at pueri ludentes 'rex eris aiunt,
si recte facies'

Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
et maribus Curiis et decantata Camillis?
isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem,
si possis, recte, si non, quocumque modo rem,
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi:
an qui Fortunae te responsare superbae
liberum et erectum praesens hortatur et aptat?
quis circum pagos et circum compita pugnax
magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
non possis oculo quantum contendere Lynceus,
non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
nodosa corpus nolis prohibere cheragra.

est quadam prodire tenus, si non datur ultra.

laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.

hic murus aëneus esto,

nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

fervet avaritia miseroque cupidine pectus:

60 sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
possis et magnam morbi deponere partem.
laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te

[ocr errors][merged small]

ter pure lecto poterunt recreare libello.
invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

35

si modo culturae patientem commodet aurem.

40

Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis.

quod si me populus Romanus forte roget, cur

[blocks in formation]

non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,

70

nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,

olim quod volpes aegroto cauta leoni

respondit referam: 'quia me vestigia terrent

omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.

75

belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem?

75

pars hominum gestit conducere publica; sunt qui

crustis et pomis viduas venentur avaras

excipiantque senes quos in vivaria mittant;
multis occulto crescit res fenore. verum

esto aliis alios rebus studiisque teneri:

80 idem eadem possunt horam durare probantes?

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
festinantis eri; cui si vitiosa libido
fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
tolletis, fabri. lectus genialis in aula est:
nil ait esse prius, melius nil caelibe vita.
si non est, iurat bene solis esse maritis.
quo teneam voltus mutantem Protea nodo?
quid pauper? viden ut mutat cenacula lectos,
balnea tonsores, conducto navigio aeque

VARIA LECTIO. 89 viden ut Bentleius ride libri.

80

85

90

95

100

105

nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis?
si curatus inaequali tonsore capillos
occurro, rides; si forte subucula pexae

trita subest tunicae vel si toga dissidet impar,
rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
diruit aedificat, mutat quadrata rotundis?
insanire putas sollemnia me neque rides,
nec medici credis nec curatoris egere
a praetore dati, rerum tutela mearum

cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
de te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam, sapiens uno minor est Iove, dives, liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

95

100

105

5

10

II

Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli, dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;

qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,

planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.

cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.

Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia Barbariae lento collisa duello,
stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam :

quod Paris, ut salvus regnet vivatque beatus,
cogi posse negat. Nestor componere lites
inter Peliden festinat et inter Atriden:

5

10

[blocks in formation]

hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
seditione, dolis, scelere atque libidine et ira.
Iliacos intra muros peccatur et extra.

Rursum quid virtus et quid sapientia possit,
utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
qui domitor Troiae multorum providus urbes
et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
pertulit, adversis rerum inmersabilis undis.
Sirenum voces et Circae pocula nosti:
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
vixisset canis inmundus vel amica luto sus.

Nos numerus sumus et fruges consumere nati,

sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique

in cute curanda plus aequo operata iuventus,
cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
ad strepitum citharae cessantem ducere somnum.
ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones:
ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui
si noles sanus, curres hydropicus; et ni
posces ante diem librum cum lumine, si non
intendes animum studiis et rebus honestis,
invidia vel amore vigil torquebere. nam cur
quae laedunt oculum festinas demere, si quid
est animum, differs curandi tempus in annum?
dimidium facti qui coepit habet: sapere aude,
incipe. qui recte vivendi prorogat horam,
rusticus expectat dum defluat amnis: at ille
labitur et labetur in omne volubilis aevum.

[blocks in formation]

VARIA LECTIO.

31 cessantem Bentleius cessatum libri.

« PredošláPokračovať »