Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

TA

ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ΠΑΝΤΑ.

ORIGENIS

OPERA OMNIA

QUÆ GRÆCE VEL LATINE TANTUM EXSTANT ·

ET

EJUS NOMINE

CIRCUMFERUNTUR.

Ex Variis Editionibus, & Codicibus manu exaratis, Gallicanis,
Italicis, Germanicis & Anglicis collecta, recenfita, Latinè
verfa, atque annotationibus illustrata, cum copiofis Indicibus,
vita Auctoris, & multis Differtationibus.

TOMUS QUARTUS ET ULTIMUS,
Cui primam manum adhibuit Domnus CAROLUS DELARUE, Presbyter &
Monachus Benedictinus è Congregatione S. Mauri ;

Extremam impofuit Domnus CAROLUS-VINCENTIUS DELARUE, Presbyter &
Monachus ejufdem Ordinis & Congregationis.

PARISIIS,

Apud JOANNEM DEBURE, Bibliopolam, ad Ripam Patrum Auguftinienfium,
fub infigne Divi Pauli.

M DCC LIX.

CUM PRIVILEGIO REGIS.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

j

PRÆFATIO.

UAMVIS operæ pretium facturos nos effe arbitraremur fi Origenis Opera omnia, tam illa quorum genuinum eum effe Auctorem conftat, quàm ea quæ fub ejus nomine olim circumferebantur, in unum corpus colligeremus, quoniam tamen conquesti funt viri aliquot eruditi, ægrèque tulere quòd in priorum hujusce Editionis voluminum fine opera quædam Origeni perperam adfcripta addita fuerint, quæ omninò fuperflua adeòque ementibus onerofa fibi videbantur; ideò in pofterioribus Tomis reliqua ejuf modi fpuria omittenda cenfuimus, qualia funt Commentarius alter in Job à Joachimo Perionio Latinè converfus, Commentaria in Evangelium Marci qua fibi aliquando edenda propofuerat doctiffimus Huetius, Homiliæ in Diverfos, & alia quæ præferunt vulgatæ antea Latina Editiones: unde fit ut non jam voluminibus quinque, ficut initio propofitum fuerat, fed quatuor duntaxat tota Origenianorum Operum collectio conficiatur.

Mirum verò fortaffe videbitur quartum hoc & ultimum volumen, quod in Præfatione tertii anno 1740. quafi mox prælo committendum nunciaveram tam serò tamen post alia prodire. Verùm præterquàm quòd propiùs infpicienti mihi vix quidquam in eo elaboratum præloque paratum occurrit, abfenti paulò poft, alienifque laboribus occupato promiffis ftare non licuit. Anno enim 1742. mortuo Domno noftro Petro Sabatier, qui veteris Latina Bibliorum, quam Italicam vocant, Verfionis priora duo volumina in-folio Remis vulgaverat, Remos anno 1743. à Superioribus miffus ad perfequendam hanc, quam potiffimùm flagitabat, cujufque fumptibus fubvenerat Sereniffimus Aurelianorum Dux ac Princeps, editionem, fex annos integros ibidem insumpsi tertio & ultimo hujus volumini abfolvendo. Quo finito totus ad Origenem redii, fingula ad Manufcriptos Codices contuli & caftigavi, notis illuftravi, nulli denique vel curæ, vel studio, vel labori peperci ut integrum illud ac perfectum fuifque omnibus numeris abfolutum volumen evaderet. Si quid poftea moræ intercefferit, id tribuendum vel aviditati & ofcitantiæ Typographorum, qui, ne typographica unquam fua officina vacet, nova femper imprimenda appetunt, inchoata negligunt, vel aliis quibufcumque cafibus, quales fert rerum humanarum nunquam fibi conftantium viciffitudo.

Porrò Tomus hic quartus & ultimus in duas partes dividitur, quarum prior continet refidua Origenis opera in Joannem, fragmentum è quartâ Homiliâ in Acta Apoftolorum, Commentarios ejufdem in Epiftolam Pauli ad Roma

Tomus IV.

b

« PredošláPokračovať »