Obrázky na stránke
PDF

unam pluviam excipere, pariter perflari, Ε Secum inter adversa nutriri, &c. ; videns quanta habeat communia cum malis, cum quibus tamen non habet causam communem, erumpit in hane vocem: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Nunc interim in hâc peregrinatione non discernis locum meum, quia simul cum zizaniis vivo usque ad tempus messis.

Annales Ecclesiastici auctore Cæsare Baronio, &c. &c. (Tom iii. Antverpiæ, 1598.) An. Chr. 361. Liberii Pap. 10.—Const. Imp. 25. Miserandus status Ecclesiæ. His igitur, quæ ad statum Romani Imperii pertinent, enarratis ; modo, quonam statu essent res ecclesiasticæ, pertractandum. Ubique luctus, ubique dolor dominantibus Arianis ; orthodoxis verò fidei defensoribus magna exparte exilio pulsis, vel factis extorribus ; reliquis ferè omnibus, perpaucis eæceptis, fœdus fœdè ineuntibus cum Arianis. Sed qui, regia sibi juncta potentia in populum Christianum, diabolus adeo publicè et apertè grassabatur ut leo ; in secretiorem illam ecclesiæ partem, quæ eremi detinebatur ergastulis, in monachos, inquam, illos, qui seclusi a sæculo, eoelo viderentur inclusi, angelis parem vitam in terris agentes, sese serpentis instar occultis spiris involutum ingressit: pervasitque primum (quod superius dictum est) AEgypti solitudinis monachos, schismatis Meletiani et Arianæ hæresis complures complicatis nodis obvolvens. Penetravit ejusdem quoque serpentis virus Monachos, qui erant in Mesopotamia (extitit provincia illa, in quâ primùm de abrenunciatione jussio data est a Deo fidei parenti Abraham, monachorum germinibus fertilissima) dum per pseudomachos quosdam, quorum nomina recenset Theodorus, Dadoen, Sabbam, Adelphium, Simeonem, Hermam, et alios quosdam, inter eos hæresis spargitur Massalianorum, qui iidem Euchaitæ sunt dicti, Latinè autem precatores sunt nominati: quos et se spirituales dicere solitos, idem Theo

doretus affirmat.

Liberius, bishop of Rome, subscribed the Arian creed.
Platina de vita Liberii. An. Ch. 353.
Hanc ob rem rogatu et precibus eorumdem, Constantius

Liberium ab exilio revocat, qui Imperatoris beneficio motus, cum hæreticis in rebus omnibus (ut quidam volunt) sentiens, illud tamen cum Catholicis tenebat, hæreticos ad fidem redeuntes, non esse rebaptizandos. . . . . . Tandem verò Constantius, instigantibus Ursatio et Valente, pulso Felice, Liberium introduxit. Unde persecutio ita vehemens exorta est, ut in ecclesiis ipsis presbyteri et clerici passim necarentur.

Eellarminus de Romano Pontif. c. 9. lib. 4.

Athanasius verò et Hieronymus locis citatis apertè dicunt, eum tædio exilii inflexum tandem fuisse ad subscriptionem hæreseos. Quibus addi potest Hilarius.

Andrè du Chêsne, Historiographe du Roi de France.

IMais, helas ! combien retourna-t'il autre et different d'avec soi même, lorsqu'il s'en etoit volontairement allè pour la défense de la foi. Pendant son absence les evêques Ariens, convoquès a Sirmium, firent tant, qu' Osius l'un des plus grands et celebres prelats des orthodoxes, souscrivit à la formule de leur première doctrine. Cette souscription fut une miserable secousse par laquelle les plus fermes et solides pierres de l'univers catholique furent ébranlées. Car afin de ne m'arrêter point a tous les personnages de renom, qui l'imitérent, il emporta notamment par sa chute le supreme evêque de toute l'eglise orthodoxe.

Platina de vita Damasi I. Chr. 366.

Damasus autem electus ad Pontificatum obeundum, Ursicinum diaconum competitorem habuit in Basilica quæ Sicini appellatur, ubi multi utrinque cecidére in ipso templo, cùm res non suffragiis tantum, sed vi et armis tractaretur.*

* It is scarcely necessary to observe that all discipline must have beem at an end and the meek spirit of Christianity almost extinct, when the

election of a bishop of Rome was accompanied by such violence and bloodshed.

Annales Eccles. C. Baronii. An. Dom. 371. Tom. iv. p. 275.—(Antverpiæ, 1601.)

Quod autem ad rerum orientalis ecclesiæ deploratissimum statum pertinet ; maximè undique fluctibus agitatam fuisse liquet; adeò ut propheticum lugubre tunc occinere licuisset: nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrhæ similes fuissemus; nempe penitùs deleti atque consumpti. Divina enim facta est providentia, ut post tot tantaque naufragia orientalium ecclesiarum, liberi relinquerentur duo illi magni, qui videbantur esse columnæ, Athanasius, inquam, et Basilius.

[ocr errors][merged small]

Epistola Meletii et aliorum orthodoxorum ad Occidentalis. Miserandus status Orientalis Ecclesiae.

. . neque enim una ecclesia, neque duæ vel tres in gravem hanc tempestatem illapsæ periclitantur: sed a finibus Illyrici ad Thebaidem usque hæreseos malum depascitur ; cujus prava semina prius quidem auspicatus Arius sparsit ; radicitus autem fixa a multis in medio viris impietatem studiosè colentibus, nune perniciosos fructus generant. Eversæ sunt pietatis doctrinæ, confusa solutaque pietatis vincula ; dominandi libido eorum qui non timent Dominum præfecturas invasit, et ex propatulo præmium impietatis præfectura proposita est. Qui in graviorem blasphemiam relapsus est, is in populi Episcopatum præ aliis eligitur. Periit gravitas Pontificum, pastores cum scientia gregem Domini reliquerunt, dum præfecti distributiones pauperum in proprios usus donaque semper insumunt. Canonum exacta observatio pessum ivit, multa peccandi libertas patet, &c.

. Ob hæc rident infideles, imbecilles fluctuant, fides in ambiguo est, ignorantia animis offunditur, quòd adulterantes verbum in malitia veritatem videantur imitari. Taceo impiorum ora, &c. &c.

- - - Hoc enim nimirum omnium miserrimum est, quod et pars quæ sanioris doctrinæ esse videtur, invicem divisa est: et circumstant nos persimiles afflictiones iis sane quæ in Vespasiani obsidione urbi Hierusalem acciderunt.

[ocr errors]

Gregory Nazianzen ironically derides the lofty assumptions and titles qf the Bishops, and afterwards ea poses their neglect . qf maintaining the discipline qf the Church.

St. Gregorii theologi (Nazianzeni) carmina.—(Tom. ii. p. 827. Bened. ed. fol. Parisiis, 1840.)

[ocr errors][ocr errors][merged small]

O qui victimas emittitis ineruentas, sacerdotes!
O animarum custodes inclyti! O qui magni Dei
Figmentum manibus vestris gestatis !
O qui hominibus summam Dei majestatem conciliatis!
O mundi fundamenta, vitæ lumem, columenque doctrinæ,
Initiatores lucidæ et æternæ vitæ,
Christiferi, soliis optimis insidentes,
Sublimes, theatris gaudentes speciosis,
Scenobatæ, pedibus innixi ligneis,
Leniter hiscentes in personis alienis,
In his autem, quæ interioris pietatis sunt, similes omnibus !
Vos quidem ludite, ut et luditis non decenter,
Grandia loquimini, valdè futilià agete.

* It would seem that some of these proud prelates had already adopted transubstantiation, which evidently originated in the desire of exalting the dignity of the priestly office.

Gregory complains that into the Clergy, formerly kept free from them, all sorts qf worldly and ungodly people were admitted.

[ocr errors][ocr errors]

Nunc autem unum nôrint omnes improbitatis et mortis
Locum, quicumque extranei, et ex nostro ovili,
Venerandam olim sapientum sedem, septum optimorum,
Sacrarium angelicis choris florens,
Cancellos, qui inter duos mundos interjecti sunt, alterum
manentem,
Alterum avolantem, et deorum limites et hominum.
Hæc olim. Nunc autem, quod ridiculum est, omnibus patet
Introitus, januâ non clausâ, ut videor mihi

* When, after the conversion of the Roman Emperors to Christianity, the heathen were mot only invited, but soon afterwards compelled, to quit heathenism and to become Christians, the visible Church, which already contained innumerable open or concealed heretics, must necessarily have beem inundated with concealed heathens and infidels, and these, through popular election, would, in many instances, find their way to the episcopate.

« PredošláPokračovať »