Obrázky na stránke
PDF

IV. Gregorius I. Januario Episcopo Caralitano. lib. 8. Epist. 26. (an. 594. Româ in Sardiniam.) Onere pensionis Rusticus ad Dominum converti cogatur. Jam verò, si Rusticus tantæ perfidiæ et obstinationis fuerit inventus, ut ad Deum minimè venire consentiat, tanto

pensionis onere gravandus est, ut ipsâ exactionis suæ pœnâ compellatur ad rectitudinem festinare.

Quæst. VIII. an episcopis, vel quibuslibet clericis, sua liceat autoritate, vel apostolici vel Imperatoris præcepto, arma, mOVere.

IX. Leo IV. Exercitui Francorum. (an. 849. Romæ.)

Coeleste regnum a Deo consequitur, qui pro Christianorum defensione moritur.

Omni timore ac terrore deposito, contra inimicos sanctæ fidei, et adversarios omnium religionum agere viriliter studete. Novit enim omnipotens, si quilibet vestrùm morietur, quod pro veritate fidei, et salvatione patriæ ac defensione Christianorum mortuus est ; et ideò ab eo præmium coeleste consequetur.

XIII. Hieronymus ad Riparium contra Vigilantium.*

Crimen punire pro Deo, non est erudelitas, sed pietas.

Legi Syromastenf Phineas, auctoritatem Heliæ, zelum Simonis Chananæi, Petri severitatem Ananiam et Sapphiram trucidantis, Paulique constantiam, qui Elymam magum viis I)omini resistentem æternà cæcitate damnavit : non est crudelitas crimina pro Deo punire, sed pietas. Unde et in Lege dicitur: Si frater tuus, et amicus, et uxor, quæ est in sinü tuo, depravare te voluerit a veritate, sit manus tua super eos, et effunde sanguinem eorum.

Decreti. II. Pars. causa XXIV. Quæstio. III. an pro peccato alicujus, tota familia sit excommunicanda.

XVI. Hieronymus in Epistolam ad Galatas. c. 5. (an. 386. In Palæstina.)

* Vigilantius, who opposed the veneration of relics and the celibacy of the clergy, was the object of Jerome's peculiar enmity. * αειρομaornv. 2 Malachi.

Mali ab Ecclesia sunt eliminandi.

Pesecandæ sunt putridæ carnes, et scabiosa ovis a caulis repellenda, ne tota domus massa, corpus, et pecora ardeant, corrumpantur, putrescant, intereant. Arius in Alexandria, una scintilla fuit : sed quia non statim oppressa est, totum orbem ejus flammâ populata est.

DECRETALES GREGORII PAPÆ IX.

Coloniæ Munatianæ, 1779.—(Library of the Athenæum Club, Pall Mall, London.)

[ocr errors]

Universos, qui' de Sacramento Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi, vel de baptismate, seu de peccatorum confessione, matrimonio, vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire, aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana Ecclesia prædicat et observat ; et generaliter quoscunque eadem Romana ecclesia vel singuli Episcopi per diœceses suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi, sede vacante cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum hæreticos judicaverint, vinculo perpetui anathematis innodamus.

Præsenti nihilominus ordinatione sancimus, ut quicumque fuerit in hæresi deprehensus, si clericus est, vel cujuslibet religionis obumbratione fuscatus, totius ecclesiastici ordinis prærogativâ nudatur, et sic omni officio et beneficio spoliatus ecclesiastico, secularis relinquatur arbitrio potestatis, animadversione debita puniendus ; nisi continuò post deprehensionem erroris ad fidei Catholicæ unitatem spontè recurrere et errorem suum ad arbitrium Episcopi regionis publicè consenserit abjurare, et satisfactionem congruam exhibere. Laicus autem, nisi, prout dictum est, abjuratâ hæresi, et satisfactione exhibitâ, confestim ad fidem confugerit orthodoxam, secularis judicis arbitrio relinquatur, debitam recepturus pro qualitate facinoris ultionem.

Qui verò inventi fuerint solâ suspicione notabiles ; nisi id ad arbitrium Episcopi juxta considerationem suspicionis qualitatemque personæ propriam innocentiam congruâ purgatione monstraverint, simili sententiæ subjacebunt. Illos quoque, qui post abjurationem erroris, vel postquam se, ut diximus, proprii antistitis examinatione purgaverint, deprehensi fuerint in abjuratam hæresim recidisse, seculari judicio sine ullâ penitus audientiâ decernimus relinquendos :

Statuimus insuper ut Comites, Barones, Rectores et consules civitatum et aliorum locorum, juxta commonitionem episcoporum, præstito corporaliter juramento, promittant, quod fideliter et efficaciter eùm ab eis fuerint requisiti, eeelesiam contra hæreticos et eorum complices adjuvabunt bonâ fide juxta officium et posse suum. Si verò id observare noluerint, honore, quem obtinent, spoliantur, et ad alios nullatenus assumantur, eis nihilonimus ea communicatione legandis, et terris ipsorum interdicto ecclesiæ supponendis. Civitas autem qui his institutis duxerit resistendum, vel contra commonitionem Episcopi punire neglexerit resistentes, aliarum careat commercio civitatum, et episcopali se noverit dignitate privandam ; Si qui verò fuerint, qui a lege Diœcesanæ jurisdictionis exempti, soli subjaceant sedis Apostolicæ potestati, nihilominus in his, quæ sunt contra hæreticos instituta, Episcoporum subeant judicium, et eis in hae parte tanquam a sedis Apostolicæ delegatis, non obstantibus libertatis suæ privilegiis, obsequantur.

X. Innocentius III. (an. 1212. Romæ), p. 239.
Bona hæreticorum confiscantur, &e.

In terris vero temporali nostræ jurisdictioni subjectis bona hæreticorum statuimus publicari ; et in aliis idem præcepimus fieri per potestates et principes sæculares, quos ad id exequendum, si forte negligentes extiterint per cens. eecle. appel. re. compelli volumus et mandamus, ut nec ad eos bona eorum ulterius revertantur, nisi eis ad cor revertentibus et abnegantibus hæreticorum consortium, misereri aliquis voluerit, ut temporalis saltem poena corripiat, quem spiritualis non corrigit disciplina. Cum enim secundum legitimas sanctiones reis læsæ Majestatis punitis capite, bona confiscantur eorum, filiis suis vitâ solummodo ex misericordia conservatà ; quanto magis, qui aberrantes in fide, Domini Dei Eilium Jesum offendunt a capite nostro, quod est Christus, ecclesiastica debent districtione præcidi, et bonis temporalibus spoliari ; cum longe fit gravius æternam, quam temporalem lædere majestatem.

Nee hujusmodi severitatis censuram orthodoxorum exhæredatio filiorum, quasi cujusdam miserationis prætextu debet ullatenus impedire, eum in multis casibus, etiam seeundum divinum judicium, filii pro patribus temporaliter puniantur, et juxta Canonicas sanciones quandoque feratur ultio non solùm in auctores scelerum, sed etiam in progeniem damnatorum.

XI. Innocentius III. an. 1212, Romæ. Advocati vel Notarii, &c. Quia plus timeri solet, quod specialiter injungitur, quam quod generaliter imperatur; vobis advocatis et serinariis firmiter inhibemus, ne hæreticis, credentibus, fautoribus, vel defensoribus eorum, in aliquo præstatis auxilium, consilium, vel favorem ; nec eis in causis vel in factis, vel aliquibus litigantibus sub eorum examine vestrum patrocinium præbeatis; et pro ipsis publica instrumenta vel scripta facere nullatenus attentetis; quod si contra præsumpseritis, ab officio vestrò suspensos perpetuæ vos decernimus infamiae subfacere.

XIII. Idem (i. e. Innocentius III.) in concilio generali an. 1216. Romæ. Scilicet* Innoc. III. in conc. genera. Later. (p. 240.)

Excommunicati sunt omnes hæretici, &c.

Excommunicamus itaque et anathematizamus omnem hæresim extollentem se adversus hanc orthodoxam et Catholicam fidem, quam superius exposuimus: condemnantes hæreticos universos quibuscunque nominibus censeantur, facies quidem diversas habentes, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in idipsum.

Damnati de hæresi per saecularem judicem puniuntur, $e.

1. Damnati verò præsentibus secularibus potestatibus, aut eorum ballivis relinquantur animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis, ita quod bona hujusmodi damnatorum ; si laici fuerint, confiscen si verò clerici, applicentur ecclesiis, a quibus stipendia receperunt.

* This note ** scilicet,” &c. is the note of the Decretals. When examined before the House of Lords, the Roman Catholic bishops of Ireland pretended that the clause, which favoured the extermination ofheretics, was omitted in the Mazarine manuscript. It is difficult to conceive how they could have been ignorant that it was inserted by Gregory IX. in his Decretals, within thirty years of the holding of the fourth Lateran Council. Ofit§ genuineness, therefore, there can be mo doubt.

Si suspectus de hæresi, &c.

2. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles ; nisi juxta considerationem suspicionis, qualitatemque personæ, propriam innocentiam congruâ purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur, ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint, ex tunc velut hæretici condemnentur.

Potestates sæculares perpetuæ, vel temporales, jurare tenantur universos haereticos ab ecclesia damnatos pro viribus eæterminare, $*c.

Moneantur autem et inducantur, et si necesse fuerit, per cen. eccles. compellantur seculares potestates quibuscunque fungantur officiis, ut sicut reputari cupiunt et haberi fideles, ita pro defensione fidei præstent publicè juramentum, quod de terris suæ jurisdictioni subjectis universos hæreticos ab ecclesia denotatos bonâ fide pro viribus eaeterminare studebunt, ita quod amodo quis fuerit in potestatem sive perpetuam sive temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum juramento firmare. Si vero Dominus temporalis requisitus et monitus ab ecclesia, suam terram purgare neglexerit ab hæretica fœditate, per Metropolitanum et cæteros comprovinciales Episcopos excommunicationis vinculo innodetur ; et si satisfacere contempserit, intra annum significetur hoc summo pontifici, ut ex tune ipse vassallos ab ejus fidelitate denunciat absolutos, et terram exponat Catholicis occupandam, qui eam eaeterminatis hæreticis absque ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conservent, salvo jure IDomini principalis, dummodo super hoc ipse nullum præstet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat. IEâdem nihilominus lege servatâ circa eos, qui non habent dominos principales.

Cruce signati ad eaeterminationem hæreticorum, &c.

4. Catholici vero, qui Crucis assumpto caractere ad haereticorum eaeterminium se accinxerint, illâ gaudeant indulgentiâ,

illoque sancto privilegio sint muniti, quæ accedentibus in terræ sanctæ subsidium conceduntur.

[graphic]
« PredošláPokračovať »