Obrázky na stránke
PDF

et de suivre le chemin battu de leurs perès. Ils avoient dit a leur envoyè, s'il obeit volontiers, laissez le vivre a sa manierè ; s'il resiste et se montre esclave de sa propre volontè, tirez le de la colonne par force. L'envoyè etant arrivè, et ayant declarè a Simeon l'ordre des pères, aussitot il avanca un pied pour descendre. L'envoyè lui dit de demeurer et de prendre courage, et que son etat venoit de Dieu. Les moines d'Egypte, scandalisès aussi de cette nouveautè, lui envoyèrent denoncer l'excommunication. Mais etant mieuae informès de son mérite, ils rentrerent dans sa communion. Domnus eveque d'Antioche le vint voir, admira sa maniere de vie, et lui donna les sacremens. Depuis que Simeon fut sur la colonne, il convertit un grand nombre d'infidelles, d'Ibériens, d'Armeniens, de Perses, et particulierement d'Arabes Ismaelites. Ils venoient le voire en grandes troupes de deux ou trois cents, quelquefois de mille, renoncoient a haute voix aux erreurs de leurs ancètres, particulièrement au culte de Venùs, et brisoient leurs idoles en sa prèsence: ils recevoient le baptéme, et apprenoient de sa bouche les lois suivant lesquelles ils devoient vivre. Theodoret en parle comme témoin oculaire, et pensa une fois être eerasè par ces barbares, qui par ordre du Saint s'empressoient a recevoir sa benediction. TIl rend aussi temoignage que Simeon avoit le don de prophètie ; qu'il predit deux ans avant une sécheresse et une famine, et une autre fois une grande multitude de chenilles. Son occupation ordinaire etoit la prière tantôt debout tantôt inclinè : et il s'inclinoit si bas, qu'il touchoit de front au doigts de ses pieds : car ses jeunes continuels lui avoient rendu le ventre ereux. Il faisoit des inclinations si fréquentes, qu'on en compta une fois jusqu'a douze cents quarante quatre. Aux grandes solennités il passoit les muits debout, les mains etendues. Après avoir priè toute la nuit et tout le jour jusques à none, il commencoit a instruire les assistans ; puis il écoutoit leurs demandes, guerissoit des malades, et terminoit des différends. Vers le coucher du soleilil recommencoit a prier. Il ne mangeoit qu'une fois la sémaine, et point du tout pendant la carême. Les femmes n'entroient point dans l'enceinte de sa colonne ; il ne permit pas même a sa mère de le voir ; mais etant morte sur le lieu, il pria a haute voix pour le rèpos de son ame. Il etoit vetu d'ün habit de peau, qui le couvroit jusqu'aux pieds; il avoit la tête converte d'une tiare, c'est a dire d'un bonnet a la manière du pays, et portoit la barbe longue. Au haut de la colonne etoit une petite enceinte, comme a nos chaires, sur laquelle il s'appuyoit, &c. &c. TelTétoit le grand Simeon Stylite, que l'Empereur Leon consulta sur le concile de Calcedoine.

SIXTH CENTURY.

The Schisms and Corruptions of the Western Church.

Earonii Annales Ecclesias. tom. viii. an. Ch. 540. (Editio ut supra.)

Sic igitur ex insperato tandem, post diras quibus agitata est ecclesia Romana procellas, inspirante Deo ventis et mari, facta est tranquillitas magna ; cùm, qui hactenus ad malum Vigilius vigilasset, cœpit pro universo grege agere vigil excubias, ubi legitimus esse cœpit episcopus. Quomodo autem hæc facta sunt, audiamus. ' His igitur, quæ dictæ sunt, a Vigilio legitimè de sedis abdicatione completis, mox studia Pelisarii, ut idem eligeretur Pontifex, suffragantur, populum ad id petendum impellentis atque senatum. Tunc clerus in maximas conjectus angustias, quid ageret, agitabat diù multùmque mutuis consultationibus, primùmque longè abhorrens ut hominem tot criminibus implicatum in sedem eveheret Pontificiam, id præsertim saeris ecclesiæ legibus prohibentibus, sed et quod immineret periculum, ne obsequens Vigilius votis Augustæ, eamdem sedem Apostolicam, (quod nunquam acciderat) si non hæresi, saltem communicatione cum hæreticis initâ macularet, ab ejus electione se magis magisquè exhibuit alienum. Magna quidem erant ista, adeò ut ad eligandum Vigilium nullis adduci rationibus possent, qui essent optimi ; sed omnes, ut ab execrando facimore, ab ejus electione longè longius abhorrere suadebat ipse recti amans ratio. Contrà verò accuratiùs rem expendentes manifestè cernebant, si quemcumque alium eligerent summum pontificem, scindendam mox fore ecclesiam diro schismate, quod potentiâ seculari ex sententiâ jussisque Theodoræ Augustæ, rursus evehendus in Pontificiam sedem Vigilius esset, rursus idolum collocandum in templo, conspiciendamque abominationem desolationis stantem in loco sancto, per quem timerent simul cum schismate etiam hæresim inducendum : utpote indigentem Vigilium auxiliis Theodoræ, ut in sede semel adepta contineri firmarique posset in gratia ipsius cuncta facturum contra illum quem clerus elegisset Romanum pontificem, foreque ut alius nunquam sessurus esset quousque viveret Theodora. • • • Sic igitur divinitùs inspirato concilio, ut exitus declaravit, communi sententiæ inherentes, more majorum solemnibus ritibus rem agentes, accipientesque ab ipso Vigilio Catholicæ fidei professionem unà cum hæresum et hæreticorum omnium execratione, evehunt ipsum in pontificium thronum, creantque Βomanum pontificem sexto ut dictum est die a morte Silverii, quarto Kal. Julii. . . . . . . Quis enim non intelligit ista de electione Vigilii improbi hominis divino consilio esse permissa, ne quis contemnendum putet, si quem viderit non meritis, sed nomine tantum referentem Petrum sedere super apostolicam sedem pontificem ? Memor et umbræ Petri immensam a Deo præstitam esse virtutem, nam etsi inane esse umbra prorsus appareat, corpus tamem ipsum sole illustratum ostendit, sicque ex divinâ factâ Petro promissione, qui umbra tantùm ejus corporis sua imbecillitate videri possint creari pontifices, eosdem tamen non esse apostolicæ virtutis expertes.

Vigilius. An. Dom. 548. (Baron. an. Eccles.)

Sub prætextu defendendi concilii Chalcedonensis maaeimum in ecclesiâ Dei schisma conflatum, et calumniis exagitatus ipse Vigilius, quasi fautor accesserit impugnantibus ipsam Sacrosanctum Synodum Chalcedonensem; factumque ut undique ab episcopis orthodoxis querelarum plenæ ad eundem pontificem litteræ scriberentur. . . . . . Eorum nonnulli se ab ipsius Romani pontificis communione disjunxere, alii ad tempus, donec res magis sibi explorata fieret, ab ejus se consuetudine temperavere. At non Rusticus tantùm exacuit contra Vigilium Romanum pontificem stylum pro defensione truim capitulorum, sed alii plures: nam in Africâ id præstitit Liberatus ecclesiæ Carthaginiensis diaconus, Facundus episcopus Hermianensis, necnon Victor episcopus Tumuensis. Sic igitur maæimo ecclesiæ Catholicæ detrimento, ubique viææ, ubique dissidia, contentiones et dissentiones sunt simul exortæ, pugnantibus adversus se invicem orthodoæis enormi schismate schissis, inter se mutuò collidentibus, ex quo totum hoc sæculum redditum planè est infelicissimum.

Vig. 2. An. Dom. 550. Baronii Ann. Eccles. tom. vii. p. 898. (Editio ut supra.)

Sed ad Vigilium redeamus, qui schismaticorum factione adeò vexabatur, ut a suis quoqüe clericis compluribus destitutus, ab eisdem indignissimè urgeretur tum dictis, tum scriptis, iisdemque per orbem vulgatis, suas ad diversos (ut vidimus) cogeretur scribere apologias.

An. Dom. 556. Bar. Ann. Eccles. tom. vii. p. 475.

A bellis Italia tandem quievit, cùm tamen vigeret bellum ecclesiasticum, et illud quidem haud leve, jam ante ortum, cum Vigilius Constantinopoli primùm contra tria capitula illa sententiam tulisse ferretur, ut diximus; auctum verò, cùm cognitum fuit ab eo quintam synodum comprobatam eadem tria capitula condemnantem : magis autem commotum, cùm auditum, quod Pelagius Papa, ut dictum est, anno superiore creatus pontifex, ut orientalem ecclesiam ob quintam synodum cum occidentali conjunctam in pace servaret, ipsam quintam synodum recepisset ; major inde facta est scissura occidentalium episcoporum, ad quam consanciendum idem Pelagius Pontifex impignè laboravit. Adeò enim visi sunt exhorruisse occidentales antistites ferè omnes aliam Oecumenieam synodum post quartum admittere, ut nec potuerit Pelagius reperire episcopos Romæ, in quibus consecraretur, atque opus fuerit presbyterum Osteiensem (quod nunquam anteà accidisset) loco episcopi munus illud obire, ipso : Pelagio ita jubente.

[ocr errors]

Hæc de ejus ordinatione,* quæ quidem in calamitosa planè tempora incidit, cùm gladio Longobardorum universa vastaretur Italia, idemque in ipsam urbem immineret exercitus. Addebatur ad mala hæc tanta dirum schisma orbis occidentalis, separatis quam plurimis ecclesiis ipsisque ecclesiis usque ad Hibernos, ut dictum est, ab ecclesiæ Romanæ communicatione, ob damnationem trium capitulorum.

Greg.f Reg. Lib. 4. Ep. 32. (Benedictine edition. Parisiis, 1705.)

* Pelagii. + Pope Gregory the Great, in the latter part of the sixth century.

Sæviunt et dominantur quotidiè in necem fidelium eultores idolorum ; et tamen sacerdotes qui in pavimento et cinere flentes jacere debuerant, vanitatis sibi nomina expetunt, et novis et profanis vocabulis gloriantur.

Greg. Lib. iv. Epist. 38.

Omnia quæ prædicta sunt, fiunt. Rex superbiæ propè est, et, quod dici nefas est, sacerdotum ei est præparatus exercitus.

Greg. in Evang. lib. i. hom. 17.

Nullum puto, fratres carissimi, ab aliis majus præjudicium, quàm a sacerdotibus, tolerat Deus, quando eos quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit : quand ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus. Plerùmque, quod est graviùs, sacerdotes qui propria dare debuerant, etiam aliena diripiunt. Plerumque, si quos humiliter, si quos continenter vivere aspiciunt, irrident. Considerate, ergo, quid de gregibus agitur, quando pastores lupi fiunt. Illi enim custodiam gregis suscipiunt, qui insidiari gregi Dominico non metuunt, contra quos Dei greges custodiri debuerant. Nulla animorum luera quærimus, ad nostra quotidiè studia vacamus, terrena concupiscimus, humanam gloriam intentâ mente captamus. Et quia eo ipso pro cæteris prælati sumus, ad agenda quælibet majorem licentiam habemus, susceptæ benedictionis ministerium vertimus ad ambitionis argumentum. Dei causaw relinquimus, ad terrena negotia vaeamus: locum sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis prqfectò quod scriptum est; Et erit sicut populus, sic sacerdos.”

Imploremus Jeremiæ lacrymas, consideret mortem nostram et deplorans dicat : Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum ? Aurum quippe obscuratum est, quia sacerdotum vita, quondam per gloriam virtutum clara, nunc per actiones infimas ostenditur reproba. Color optimus est mutatus, quia ille sanctitatis habitus, per terrena et abjecta opera ad ignominiam despectionis venit. Lapides verò sanctuarii intrinsecùs habebantur, nec sumebantur in summi sacerdotis eorpore, nisi cùm sancta sanctorum ingrediens in secretò sui Conditoris apparebat. Nos ergo, fratres caris

« PredošláPokračovať »