Obrázky na stránke
PDF
ePub

De quibus mox ista idem.

Subdit Eulogius: multi igitur horreo inutiles Dominico, ejecti foras de rete Apostolico ab eo qui non ut bonos vasis recondere, sed potiùs ut stipula inextinguibili meruerunt incendio deputari, nobiscum vel fugere, vel compati, vel etiam delitescere recusantes, pietatem relinquunt, fidem prævaricantur, abdicant religionem, Crucifixum detestantur, sese proh dolor! impietati tradentes, submittunt colla dæmonibus, blasphemant, detrahunt, subvertuntque Christicolas. Plurimi etiam qui pridem nobiscum sano sensu victorias Martyrum prædicabant, constantiam efferebant, laudabant trophæa, extollebunt agonem, tam ex sacerdotibus quam ex laicis sententias mutant, aliter sentiunt, judicant indiscretos, quos hactenus felicissimos asserebant, pro eo quòd ipsi sancti infirmioribus nolentes compati, suæ potiùs tranquillitatis et pacis commoda, quæ in coelestibus sanguine mercari fidebant, quàm nutanti ecclesiæ inter scopulos perfidorum consulere studuerunt, quibusdam ex lege sententiolis immutationem oris sui ac linguæ versibilitatem quasi roborare nitentes, non perpendentes, quod nullus tantæ præscriptus militiæ, et cœlesti curiæ annumerandus, instante hora vocationis, nexibus retineri posset mortalibus, cùm quotidiè in Scripturis sacris nobiscum perlegant, quòd nec vita, nec sæva pericula, nec ipsa etiam mors sanctos a charitate Domini nostri Jesu Christi avellere unquam prævaleant.

Conciliabulum Cordubense.

[ocr errors]

Quoniam verò de concilio ibidem ab Episcopis celebrato meminit, hoc anno id celebratum esse, æque Scholiastes in Eulogium asserit. Fuit conventus iste, non in Spiritu sancto legitimè concilium congregatum, sed consilio perfidorum, jussu Regis impii hostis Christianorum collectum. In quo nec quod Deo esset placitum tractatum vel definitum fuit, sed pseudo-episcoporum unanimi conspiratione facta cum Principe, vetitum est martyrium, demptusque cultus martyrum, erecta perfidia, atque depressa confessio. Unde Ecclesia Dei ubique confusa atque delusa apparuit, gementibus undique fidelibus, fugientibus, et factis extorribus, cæteris detrusis in Carcerem; inter quos Episcopus Cordubensis fuit, qui unus reperitur nominatus, quod refragatus est regi, et faventibus illi malis Episcopis.

Hic lugendus status reliquarum Hispaniæ Ecclesiarum sub

Sarracenis constitutarum, cùm nonnisi unus legatur obsistens episcopus omnibus coepiscopis, idemque ductus in carcerem.

Distracted state of the French Church.

Sacrosancta Concilia, &c. studio P. Labbæi et G. Cossartii. (Lutetiæ Parisiorum, 1671.) Tom. viii. p. 868. An. Chr. 867. Nicolaus. P. I.

Concilium Tricassinum Nicolai Papæ jussu apud Trecas* ab Episcopis, qui præcedenti anno apud Suessiones convenerant, celebratum die viii. Kalendas Novembris an. Chr. 867.

Epistola Episcoporum in regno Caroli et Lotharii ad Episcopos in regno Ludovici manentes.

Claret vestræ prudentiæ quod periculosorum temporum jam jamque illo tendere cernitur, ut sancta mater ecclesia in suis rebus et ordinibus non modica patiatur discrimina. Quam acerba verò scandala et quam detestabilia schismata in his regnis et sanctis Dei Ecclesiis magis magisque crebescant (quod lugubre dicendum est) cuncti pene sanctæ matris ecclesiæ filii acriter sentiunt. Hinc fieri videmus ecclesiarum deprædationes, suarumque rerum rapacissimas mutilationes, pontificum quoque dehonorationes, optimorum conculcationem, subjectorumque importabiles oppressiones, spolationes, orbationes, captivitates, et cæteras intolerabiles ærumnas, præter omnia mala, quæ nobis pro nostris peccatis ab impiis inferuntur paganis.

Great moral corruption in Belgic Gaul.
Ibidem, p. 703. An. Chr. 860. Nicol. P. I.
Concilium Tullense II.†

Canones.

I.-In primis igitur propter pertinaciam multorum, qui cùm sint sacrilegi, templum Dei in semet-ipsis corrumpentes, sacras res, ex oblatione et voto fidelium sacris locis contraditas, invadere non timent, statuimus, &c. Si clericus tanta cupidine sacrilegii corruptus, aut laicus quicumque hac iniquitate deceptus fuerit, &c. &c.

[blocks in formation]

II. De velatis et sacratis Deo, tam viduis quam virginibus, si clam adulteraverint, vel si publicè nupserint, sive de viduis incontinentibus, quæ luxuriando turpissimè in domibus suis vivunt; ita ut etiam quædam filias suas lascivis juvenibus in concubinas substituerint, licet a patribus nostris, quorum loca et vices tenemus, sufficienter qua districtione feriantur definitum sit, volumus usque ad finem vitæ in ergastulis retrusæ penitentiam agant, &c.

III.-De his quoque qui jurant et perjurant in nomine Dei omnipotentis mendaciter, quod genus mali nimis prævaluisse dolemus, et de falsis testibus, quorum execrabilis malitia usquequaque prævaluit, quod a sanctis patribus nostris ex eis definitum est servetur, &c.

IV. De his qui rapinas exercent, incendia, stupra inaudita committunt, cædes et homicidia perpetrant, res ecclesiarum subtrahunt atque diripiunt, quantum ad judicium nostrum attinet, volumus ut auctores tanti criminis, &c.

V. Quia peccatis nostris agentibus plurima loca Deo sacra incensa et vastata sunt a perfidis Christianis, et a crudeli etiam gente Northmannorum, sub hâc occasione multi lascivi clerici et monachi relicto religionis habitu retrò abierunt, ut absque ullâ canonicâ licentiâ et reverentiâ vagabundi feruntur, ab ovili gregis Dei errantes; Ideoque, &c.

Schism between the Greek and Roman Churches. Baronii Annales Eccles. tom. x. p. 444. 1603.)

Unde cæpta ruina Græcorum.

(Antverpiæ,

Ex quibus certè habes, quod vehementer admireris, quorsum adversum Romanam Ecclesiam progressus sit Græcorum furor, haud dico schismaticorum, sed orthodoxorum gloriæ Latinorum invidentium. Quòd si ista fiunt in viridi ligno, in arido quid fiet? Ut non mireris Lector, si maledictio per Isaiam in Synagogam prædicta, etiam justo Dei judicio reciderit super nobilem illam Græcorum Ecclesiam, de qua etiam id quod subjicitur: ecce nunc ostendam vobis quid faciam vineæ, &c.

Si, inquam, ipsorum orthodoxi, et ab ecclesia Latina beneficiis jugiter affecti, adeo ab ecclesia Romana aversi sunt cogniti: quales in ipsam essent futuri schismatici?

Pope John VIII. complains that the Church is injured not only by the infidel barbarians without, but by the perversity of wicked Christians within, and enjoins the Archbishop of Ravenna and his suffragan bishops to attend a Council for the correction of the State, &c.

Sacrorum Concil. &c. J. D. Mansi. tom. xvii.—(Venetiis, 1772.)

Litt. LVII. Ad Archiepiscopum Ravennatem.

Chr. 874.

:

An.

Quia jam ad periculosa pervenimus ab apostolo, quin potius a domino, prædicta, proh dolor! tempora: Surgit enim gens contra gentem et sunt inter alia inimici hominis domestici ejus creverunt inopinabiliter mala, et non solum extrinsecus rabie infidelium barbarorum atterimur; sed et intrinsecus perversitate nequam Christianorum afficimur. Verùm quanto crebescunt mala pravorum, tanto crescere debent bona rectorum. Quapropter tam pro ecclesiasticis quibusdam necessitatibus, quam pro statu et pro correctione reipublicæ, auctoritate apostolica decrevimus reverendorum fratrum et coepiscoporum nostrorum Italici regni, universale, id est, totius provinciæ advocare concilium, &c.

Great Scandals and Disorders had been committed by the Rulers of Naples.

Ibidem. An. Chr. 877. Joan. P. VIII. 5. Litt. LXVI. Ad Athanasium Episcopum Neapolitanum.

Et quia nunc usque viris sæcularibus, secundùm se et non secundùm Deum, in urbe Neapolitana principantibus, multa scandala et perturbationes multas, homicidia et oculorum erutiones intra eam vel foris peragentibus, dignum Deo de his juste judicante peractum est, ut iniqua jam cessaret dominatio, finem haberet peccatum, &c.

Confession of the Bishops of the Council of St. Macra of the general sinfulness of the bishops, priests, and people. Sacros. Conc. stud. P. Labbæi et G. Cossartii, tom. ix. 337, 9. (Lutetiæ Paris. 1671. An. Chr. 888. Joannis, P. VIII.)

pp.

Concilium apud S. Macram. Synodus quæ fuit acta apud

Sanctum Macram, in loco quæ dicitur finibus Rhemensis parochiæ, &c.

I. . Nos prius verbis sancti Gregorii, ex homilia quam de evangelio tractavit tempore synodi episcoporum accusamus: quoniam ad exteriora negotia, partim necessitate barbarici timoris, partim negligentia nostri temporis, dilapsi sumus, et aliud ex honore suscepimus, atque aliud officio actionis exhibemus. Ministerium prædicationis relinquimus, et ad pœnam nostram, ut video, episcopi vocamur, qui honoris nomen, non virtutem, tenemus. Relinquunt namque Deum hi qui nobis commissi sunt, et tacemus: in pravis actibus jacent, et correctionis manum non tendimus: quotidiè per multas nequitias pereunt, et eos ad infernum tendere negligenter videmus. Sed quando nos vitam corrigere valeamus alienam, qui negligimus nostram? Curis enim sæcularibus intenti, tantò insensibiliores intus efficimur, quantò ad eos quæ foris sunt studiosiores videmur. Usu quippe curæ terrenæ a cœlesti desiderio obdurescit animus, et dum ipso suo usu durus efficitur per actionem sæculi, ad ea emolliri non valet, quæ pertinent ad caritatem Dei, quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostræ negligimus. Dei causam relinquimus, ad terrena negotia vacamus; locum sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis profectò quod Scriptum est: Et erit sicut populus, sic sacerdos. (Is. 24.) Sacerdos enim non distat a populo, quando nullo vitæ suæ merito vulgi transcendit actionem. Ecce jam pene nulla est sæculi actio, quam non sacerdotes administrent. Quanto autem mundus gladio feriatur aspicimus, quibus quotidiè percussionibus intereat populus, videmus. Cujus hoc nisi nostro præcipuè peccato agitur? Ecce depopulatæ urbes, eversa castra, ecclesiæ ac monasteria destructa, in solitudinem agri redacti sunt: sed nos pereunti populo auctores mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam. Ex nostro enim peccato populi turba prostrata est, quia faciente nostra negligentia ad vitam erudita non est, &c.

VII. p. 351.

Postquam autem, fugatis adversariis, ipse Judas cum exercitu suo ad sepelienda corpora suorum qui in bello ceciderant reversus est, inventa sunt sub tunicis occisorum donaria de idololatriis, et manifestum factum est Dei judicium quia proinde ceciderunt in bello. Ergo si sub tunicis nostris,

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »