Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ibidem.-Benedictus Quartus.* An. Chr. 899.

Benedictus quartus, patriâ Romanus, pontifex creatur ob ejus humanitatem et clementiam. Verùm nil suo tempore gestum est, quod magnopere collaudari possit. Acciderat huic atati, ut hominum industria in quovis genere virtutis consenesceret, nullis calcaribus adhibitis, quibus hominum ingenia ad laudem excitarentur, quod fieri a bene institutis populis optimisque principibus consuevit. . . . . Sanctitate et doctrinâ, quæ non nisi magnis laboribus consummataque virtute comparentur, pontificium decus sine ullis opibus primò quidem auctum est inter tot hostes et obstinatos persecutores Christiani nominis: mox verò ubi cum ipsis opibus lascivere cæpit ecclesia Dei, versis ejus auctoribus a severitate ad lasciviam, peperit nobis tanta licentia peccandi, nullo principe flagitia hominum tum coercente, hæc portenta; a quibus ambitione et largitione sanctissima Petri sedes occupata est potius quàm possessa.

TENTH CENTURY.

Most awful Corruption of the Papal See.

Baronii Annales Ecclesiastici. (Antverpiæ, 1603.) Tom. x. An. Chr. 900. Stephani, P. VII. 4.

En incipit annus Redemptoris nongentesimus, tertiâ indictione notatus, quo et novum inchoatur sæculum, quod sua asperitate et boni sterilitate ferreum, malique exudentis deformitate plumbeum, atque inopiâ scriptorum appellari consuevit obscurum. In cujus limine constituti, ob ea quæ pro foribus adeò flagitiosa nuper contigit aspexisse, antequam progrediar alterius, hic lectorem monendo præfari aliquid necessarium duximus, ne quid scandali pusillus animo patiatur, si quando videre contigerit abominationem desolationis in templo, sed magis miretur, et cognoscat in ejus custodiâ divinam invigilare potentiam, cum non, ut olim, abominationem tantam secuta mox fuerit desolatio templi, intelligatque solidioribus illo niti hoc fundamentis, nempe promissionibus Christi, firmioribus terrâ cœloque, ut ipse testatus est, dicens, cœlum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. Et

*The succession of the Popes in Platina differs somewhat from that given by Cardinal Baronius.

quænam mala ista dices, et unde tanta omnium acerbissima tempestas exorta? Est planè ut vix aliquis credat, immò nec vix quidam sit crediturus, nisi suis ipse inspiciat oculis manibusque contrectet, quàm indigna quàmque turpia atque deformia, execranda insuper et abominanda sit coacta pati sacrosancta Apostolica sedes, in cujus cardine universa ecclesia Catholica vertitur, cum principes sæculi hujus quantum libet Christiani, hac tamen ex parte dicendi tyranni sævissimi, arrogaverunt sibi tyrannicè electionem Romanorum pontificium. Quot tunc ab eis, proh pudor! in eandem sedem angelis reverendam, visu horrenda intrusa sint monstra? Quot ex eis obruta sunt mala, consummatæ tragedia? Quibus tunc ipsam sine maculâ et sine rugâ contigit aspersi sordibus, putoribus infici, inquinari spurcitiis, ex his perpetuâ infamiâ denigrari.

[ocr errors]

Ita quidem omnia Romæ, tam sacra quam profana, factionibus miscebantur, ut penes illam partem esset promotio ad apostolicam sedem Romani pontificis, quæ potentior appareret, ut modo Romanorum proceres, modo Etruriæ princeps intruderet sæculari potentia quem vellet, et dijiceret quem posset Romanum pontificem a contraria factione promotum, &c.

Genebrardi. Chron. An. Chr. 904. (Paris. 1585.)

Per annos ferè 150, pontifices circiter 50, a Johanne scilicet 8o, qui Nicolao et Adriano sanct. pontif. successit, ad Leonem usque, qui primus a Deo vocatus, velut alter Aaron antiquam pontificum integritatem e cœlo in sedem apostolicam revocavit, a virtute majorum prorsus defecerunt, apostatici potius quam Apostolici.

E tanto pontificum numero, quinque mòdum, et satis tenuiter, laudantur.

The Papal Succession from St. Peter irrecoverably lost. Baronii Annales Eccles. tom. x. p. 679. An. Chr. 912. Laudonis. P. I.-(Antverpiæ, 1603.)

Quæ tunc facies sanctæ ecclesiæ Romanæ ! quàm fœdissima! cùm Romæ dominarentur potentissimæ æquè ac sordidissimæ meretrices, quarum arbitrio mutarentur sedes, darentur episcopi, et quod auditu horrendum et infandum est, intru

derentur in sedem Petri earum amasii pseudo-pontifices, qui non sint, nisi ad consignanda tempora, in catalogo Romanorum pontificum scripti. Quis enim a scortis hujusmodi intrusos sine lege, legitimos dicere posset Romanos fuisse pontifices? Nunquam cleri eligentis, vel postea consentientis, aliqua mentio, canones omnes pressi silentio, decreta pontificum suffocata, proscriptæ antiquæ traditiones veteresque in eligendo summo pontifice consuetudines, sacrique ritus, et pristinus usus prorsus extincti.* Sic vendicaverat omnia sibi libido, sæculari potentiâ freta, insaniens, æstu percita dominandi. Dormiebat tunc planè alto (ut apparet) sopore Christus in nave, cùm, hisce flantibus validè ventis, navis ipsa fluctibus operiQualesnam reris delectos ab hisce monstris presbyteros et diaconos Cardinales fuisse putandum: cùm nihil tam naturæ insitum sit, quàm unumquemque sibi similem generare ?

retur.

Sacros. Concil. P. Labbæi et G. Cossartii. Tom. ix. p. 517. (Lutetiæ Parisiorum, 1671.)

Vita Sergii Papæ. An. Chr. 906.

Sergius ille nefandus, Adelberti Tuscia marchionis armis potentissimis fretus, homo vitiorum omnium servus, omniumque facinorosissimus, qui unà cum Stephano sexto in Formosum Papam supra modum sævierat, sedem Christophori, non Formosi, ut memoriâ lapsus asseruit Luitprandus, invasit, adeòque ab omnibus non legitimus pontifex, sed invasor sedis Apostolicæ est habitus.

Eundem etiam ordinatos† a Formoso Papa exordinasse, novasque eorum ordinationes superinduxisse, testatur Auxilius apud Sigebertum in dialogo, quem hoc tempore contra intestinam discordiam Romanæ ecclesiæ de ordinationibus et exordinationibus Romanorum pontificum, aliorumque ab iis ordinatorum, scripsit. Ne quis verò pusillanimis ex hoc facto scandalum accipiat, meminerit patrata esse hæc ab invasoribus et intrusis, et illegitimè thronum apostolicum

* If Protestants had employed their ablest lawyer to give a description> of an irretrievable breach in the succession from St. Peter, he could not have used stronger expressions, or have adduced more irresistible facts.

+ We perceive how the general succession of bishops has been rendered doubtful. Not only false Popes, but false Cardinals and Bishops, with their defective ordinations, must have rendered the apostolical succession of very many others, who derived their ordination from and through them, questionable.

invadentibus, quique censura ecclesiæ non tam Apostolici, quàm apostatici erant nominandi: qui autem legitimè creati sunt Romani pontifices, ut Joannes IX. ista vehementer sunt execrati. Unde non est mirandum, quod Sergius cum Stephano, sedis apostolicæ invasore potentissimo, ea, quæ sacris legibus inconcessa sunt, tentaverit et usurpaverit. Alienorum invasor, grassator est; at quis ab isto justa legitimaque omnia requirat? Et licèt, quod mirandum est, Sergius talis fuerit, et ad sacrilegium nefandum turpissimam impudicitiam addiderit, et ex Marozia nobilissimi illius scorti Theodora (de quâ ex Luitprando libro secundo decimò tertio infra sæpius) filiâ filium, Joannem nomine, procreaverit; tamen eo honoris et reverentiæ fideles omnes, præsertim longè positi Boreales populi, prosequebantur Romanum ecclesiam, ut quemcumque in ea sedentem audirent nomine tenus Pontificem, eumdem, mirum dictu! nullâ habitâ discussione ejus ingressus, ut Petrum colerent. Nam ab hoc Sergio Coloniensem et Hamburgensem pallia accepisse testatur Crantzius libro tertio historiæ ecclesiasticæ.

Corrupt state of the French Church in the Tenth Century. Sacros. conc. studio. P. Labbæi et G. Cossartii, &c. (Lutetiæ Parisiorum, 1671.)—Tom. ix. p. 571. Sergius, P. III. An. Chr. 909.)

Concilium Trosleianum apud Trosleium * in pago Suessonicot ab Henrico Remensi archiepiscopo ejusque suffraganeis celebratum die vi. Kalendas Julias An. Chr. 909. Sergii P. an. 2. Caroli Simplicis regis XVII.

Allocutio Herovei Archiepiscopi.

oportet igitur ut quam primùm Christianæ religioni jam labanti, jamque in præcipiti vergenti, ac mundo in maligno posito, vestro consilio et auctoritate episcopali succurratis. Videtis quàm sit evidens furor Domini et manus ejus ad feriendum extenta. Ecce enim quotannis ex quo terram nostram exparte ægra sterilitate damnatam aspicimus, quibus cladibus populus quotidiè intereat videmus. Depopulatæ urbes, destructa vel incensa monasteria, agri in solitudinem sunt redacti, &c.

[blocks in formation]

Nostris potius et totius populi, quem regere debemus, peccatis ista fiunt, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput et delicta nostra creverunt usque ad cælos. Fornicatio et adulterium, sacrilegium et homicidium inundarunt et sanguis sanguinem tetigit.

Et sicut primi homines nulla lege, nullo saltem timore prohibebantur malè agere, sed liberè ventri et cæteris vitiis serviebant; ita nunc, posthabito humanarum vel divinarum legum timore, contemptis edictis episcopalibus, unusquisque quod vult agit, potentior viribus infirmiorem opprimit, et sunt homines sicut pisces maris, qui ab invicem passim devorantur, ac calcata iniquitate abundat ac convalescit iniquitas. Hinc est quod videmus per totum mundum rapinas pauperum, deprædationes rerum ecclesiasticarum. Hinc sunt assiduæ lacrymæ, pupillorum luctus: ita ut jam clamor talium, sicut Sodomorum, adscendat ad cœlum, et fiat quod per Psalmistum voce Domini dicitur; propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Omnis pene ordo, omnisque status ecclesiæ confusus ac temeratus est. Denique, ne nobis parcere videamur, qui aliorum errata corrigere debemus, episcopi dicimur, sed episcopale officium non implemus. Ministerium prædicationis relinquimus; eos qui nobis commissi sunt videmus Deum deserere et in pravis actibus jacere, et tacemus, nec eis manum correctionis tendimus: sed et si aliquando quædam dicere cæperimus, quæ carnalibus eorum animis valeant displicere, dicunt de nobis quod in evangelio Dominus de sedentibus in Moysi Cathedra dixit: "alligunt onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere.' Sicque fit, ut, nobis tacentibus, grex Domini pereat, et per abrupta vitiorum præceps actus, luporum immanium morsibus pereat; dumque deest qui eos vitæ vias ingredi doceat, liberè per devia gradiuntur erroris, et impletur in eis, quod per prophetam dicitur, "Zelus apprehendit populum ineruditum,” et alibi, idcircò, inquit, captivus abiit populus meus, quia non habuit scientiam.

[ocr errors]

Fallen state of the Monasteries.
Ibidem, c. iii. p. 527.

De monasteriorum verò non statu, sed vel agere debeamus, jam penè ambigimus.

lapsu, quid dicere Dum enim, mole

« PredošláPokračovať »