Obrázky na stránke
PDF
ePub

criminum exigente, et judicio a domo domini incipiente, quædam a Paganis succensa vel destructa, quædam rebus spoliata et ad nihilum propè sint reducta, si tamen quorundam adhuc videntur superesse vestigia, nulla in eis regularis forme servantur instituta. Sive namque monachorum, seu canonicorum, seu sint sanctimonialium, propriis ut sibi jure competentibus carent rectoribus, et dum contra omnem ecclesiæ auctoritatem prælatis utuntur extraneis, in eis degentes, partim indigentia, partim malevolentia, maximèque inhabilium sibi præpositorum faciente inconvenientiâ, moribus vivunt incompositis: et qui sanctitati religionique cœlesti intenti esse debuerant, sui velut propositi immemores, terrenis negotiis vacant, &c.

C. VIII. Item in libro vi. capite 412. (codex Theodos.) scire vos convenit, quia blasphemiam Deo irrogat, qui cum Deo sacratâ, vel cum velatâ fœminâ se commaculat. Item capite 413. Si clericus cum velatâ foeminâ vel cum Deo sacratâ se maculaverit, proprio honore privetur. Item capite 414. Sciendum est omnibus, quod Deo sacratarum fœminarum corpora, per votum propriæ sponsionis et verba sacerdotis Deo consecrata, templa esse, scripturarum testimoniis comprobantur: et ideò violatores earum sacrilegi, et juxta apostolum filii perditionis esse noscuntur.

Immorality of the Priests.
Ibidem, c. ix.

Sane quoniam hæc pestis non tam populares quoslibet, sive superioris, sive inferioris ordinis occupat homines, verùm, quod non sine nostro pudore et cum maximo fatemur dolore, ecclesiasticas commaculat dignitates; in tantum ut ipsi quoque sacerdotes, qui ab aliis debuerant hujus putredinem morbi resecare, computrescant in stercore luxuriæ; nec sua solum ignominiosa contenti perditione, bonorum etiam sacerdotum vitam sua lædant infami opinione, dum a sæcularibus dicitur, "tales sunt sacerdotes ecclesiæ;" et sic dantes aliis offensionem vituperant ministerium sanctum, insuper et canonica sanctorum statuta violant patrum, quibus interdicitur cum fœminis accessus, et frequentatio, et cohabitatio clericorum; cogimur et priorum quædam commemorare decreta patrum, et contra nova recrudescentium semper

genera morborum, nova quærere experimenta medicamen

torum.

Gross Ignorance generally prevails.
Ibidem, c. xv.

Sed heu, proh dolor! nostris nostrorumque comministrorum, et qui jam discesserunt et qui adhuc supersunt, tam incuriâ quam inscientiâ, perditi vitiis multi et pene innumerabiles adhuc inveniuntur in plebe ecclesiastica, cujuscumque sexus et ætatis pariter et conditionis, qui ad usque sua tempora senectutis necdum, ut debuerant, percepêre fidei notitiam simplicis, usque adeò ut nec ipsius symboli verba salutaris, nec saltem supplicationem dominicæ noverint orationis, &c.

Sacrosancta Concilia studio P. Labbæi et G. Cossartii, tom. ix. p. 569.-(Editio ut supra.)

Vita et Epistolæ Joannis Papæ X. An. Chr. 913.

Joannes de quo supra in Laudone, ex archiepiscopo Ravennate factus est pontifex, vel potiùs pseudopapa, anno domini nongentesimo duodecimo, tempore Constantini imperatoris orientalis. Theodora meretrix impudentissima in hujus speciei decorem vehementer exardens, Laudoni Pontifici subrogari procuravit eumdem, quem ipse Laudo ex Bononiensi episcopo Archiepiscopum Ravennatem ordinavit. Fecerat illud Theodora, inquit Luitprandus, ne amasii ducentorum milliarum interpositione, quibus Ravenna sequestratur a Roma, rarissimo concubitu potiretur. Ita impudicus homo meretricis viribus Romæ pollens, factus est pseudopapa, et nefarius sedis invasor.

Idem pontifex Hilduinum Tungrensem episcopum, quem clerus et populus elegerat, rejecit, et Richarium abbatem a rege propositum ordinavit, eique causam et controversiam biennalem adjudicavit. (Flodoardus.) Sculfo Remensi archiepiscopo post Heriveum defunctum pallium misit. Cùm hoc Heribertus comes Aquitaniæ potentissimus pactum iniverat, ut filius suus præficeretur Remensi ecclesiæ,_ea nimirum intentione, ut potestate ungendi reges penes Remensem constituta, Rex Galliarum ungeretur, quem ille electum vellet. Dum ergo ministri comitis, moræ impatientes, Sculfum archiepiscopum propinato veneno e medio

sustulissent, filius Hereberti comitis, puer nondum quinquennis, proh scelus inauditum! electus est Remensis archiepiscopus. Factum planè monstrosum, nunquam hactenus in orbe Christiano visum nec auditum, imò nec, puto, mente conceptum, Joannes Papa non modo non improbavit, sed factam potiùs electionem ratam esse voluit, muneraque episcopalia Abboni Suessonico episcopo commisit et delegavit: suoque hoc facto infamis pontifex posteris exemplum præbuit, ut complures principes, non tantùm hoc, sed etiam subsequentibus sæculis, proh pudor! adolescentulos sibi sanguine junctos in summas cathedras * maximo malo ecclesiarum promoveri procuraverint. Opus sanè tali pontifice dignum, quem infamis fœmina infami opere in solium Petri intruserat.

Cùmque post hæc omnia, Joannes Papa annos sedecim sedem tenuisset Wido Tuscia Marchio, sausu Maroziæ conjugis, quæ quondam Sergio Papæ prostituta fuerat, eumdem propter Petrum Papæ germanum, quam summâ invidiâ prosequebatur, sede amotum in carcerem conjecit; atque in eodem non multò post defunctus, vel, cervicali ori ejus imposito, pessimè suffocatus fuit, atque dignum suis sceleribus finem accepit invasor et injustus detentor sedis apostolicæ.

The general Ignorance in Italy in the Tenth Century, and its pernicious consequences.

Annali d'Italia da L. A. Muratori, tom. v. (in Lucca. 1763.)

Era volgare. Ann. 930.

Intanto convien confessare, che in questi tempi, anchorchè l'Italia godesse comunemente la pace, pure assai deforme era il suo volto, perché le bell' arti, le scienze, la pulizia di gran tempo ne erano bandite, e una somma ignoranza regnava da per tutto, non solamente fra i laici, che per lo più non possedevano libri, troppo cari allora, perche manoscritti, ma anche fra gli stessi ecclesiastici, e fino tra i Monachi, che pure in molti luoghi mantenevano l'uso di trascrivere essi libri. Per cagion di quèsta ignoranza, e per gli esempii

* This abuse continued until the Reformation. Pope Leo X. had much preferment in the church when he was only seven years old, and was inade a Cardinal at thirteen years of age.

de viziosi, che erano crescuiti a dismisura, si aumentò di molto la corruzion de' costumi e ne pati la religione stessa, divenuta per cosi dir materiale a seuza spirito. Non gia che nascessero Eresie, perche il popolo e i pastori della chiesa tenevano saldo quel che aveano appreso della fede Christiana, ma perche pochi leggerano, pochi spiegavano le divine Scritture; e il non udire inculcata nelle prediche la parola di Dio, e le sue gran verità, lasciava libero il campo a i vizi, e alle superstitioni; che tali erano il duello, e varie altre pruove appellate Guidizi di Dio ed inventate per iscoprire, come scioccamente si credeva, la verità delle cose, e l'innocenza o reità delle personne, per tacer' altre cose. Allora ancora più che mai si spacciarono miracoli falsi, si formarono varie Leggende di Santi, che oggidi si scorgono favolose, e però ando in decadenza anche la disciplina Monastica nella maggior parte de' monasteri, massimamente perchè que' sacri luoghi venivano divorati da i Principi, e dati in commenda ad Abbati anche secolari, e scandalosi; e i vescovi, e fin gli stessi Romani Pontefici più a distruggere che ad edificare erano rivolti, stante la voga, in cui cominciò ed essere la Simonia, l'incontinenza, il dover' andare alla guerra, per nulla dire di tanti altri disordini di questi secoli barbarici, non tacuiti dal Cardinal Baronio.

Ibidem, p. 581.

Vita Leonis Papæ VI. An. Chr. 929.

Leo Christophori primicerii filius, hujus nominis sextus, factus est pontifex circâ finem an. Ch. 928. tempore Constantini imperatoris. Sequenti anno in carcerem detrusus, post sex menses et dies quindecim mortuus est. (Baronius ex Vaticanis indicibus an. 929. numero 1.)

Ibidem, p. 590.

Vita Joannis Papæ XI.

Joannes, patre Sergio pseudo-pontifice ex scorto Marozia prognatus, Widonis Tuscia Marchionis et Maroziæ matris potentia in locum Stephani intruditur. An. Ch. 931.

Violentus invasor, violenter dejectus obiit, postquam sedem apostolicam quinque annis et aliquot mensibus. non tam rexisset, quam turpiter inquinasset.

Ibidem, p. 640.

Vita et epistola Joannis Papæ XII. An. Chr. 955.

Joannes Alberici illius qui urbi dominabatur filius, apostolicam sedem invasit an. Dom. 955. tempore Constantini VII, imperatoris. Et quanquam huic legitima ætas aliaque omnia deessent, quæ in legitimo pontifice requiruntur, tamen accedente postea consensu totius cleri visum est hunc potius tolerandum, quàm ecclesiam schismate aliquo, quod alioquin exortum fuisset, dividendum. Cùmque universa ecclesia Catholica sciret minus malum esse, caput quantumlibet monstrosum proferre, quàm unum corpus in duo secari et duobus capitibus informari, eumdem toto orbe terrarum tanquam verum et legitimum pontificem venerata fuit.

S. S. Conc. P. Labbæi et G. Cossartii, p. 648. tom. ix.

Conciliabulum Romanum quo Joannes Papa XII. deponitur, &c. habitum fuit an. Dom. 963, in præsentia Ottonis imperatoris.

Acta conciliabuli extant apud Luitprandum, lib. 6. c. 6, 7. et sequentibus; quæ capita non esse Luitprandi, sed alterius cujusdam, Scribit Baronius, an. 963. num. 3. sunt autem hæc.

Post triduum, rogantibus tam Romanis episcopis quam plebe, magnus in Sancti Petri ecclesiâ fit conventus, sederuntque cum imperatore archiepiscopi. Ab Italia pro Anguilfrido Aquileiensi patriarcha, quem in eadem urbe languor repente, ut fit, ortus arripuerat, Rodolphus diaconus. Walbertus Mediolanensis, Petrus Ravennas. A Saxonia, Adeltar Archiepiscopus, et Laudolardus episcopus Numedensis. A Francia Orgerius Episcopus Spirensis, Baptus Parmensis. Ab Italia Luitprandus Cremonensis, Hermelandus Regensis. A Tuscia Conradus Lucensis, Everarius Ariciensis, Pisanus Senensis, Florentius Pistoriensis. Ex aliis Italiæ locis, Petrus Camerinensis Romanus Spoletinus, Gregorius Albanensis, Sico Ostiensis, Benedictus Portuensis, Lucidus Cannensis, Theophylactus Prænestinus. Wido

Sylvæ Candidæ, Leo Velitrensis, Sico Blerensis, Stephanus Senensis, Joannes Nepesinus, Joannes Tiburtinus, Joannes Forojuliensis, Romanus Ferentinensis, Joannes Hermensis,

« PredošláPokračovať »