Obrázky na stránke
PDF

Joannes Verulensis, Martinus Sutrinus, Joannes Narnienses, Joannes Sabinensis, Joannes Gallacensis, Phalarensis, Alatrensis, Hortanus, Joannes Anagniensis, Trebensis, Salibatinus Tarraconensis. Hujusce Episcopi; sequuntur Cardinales. Stephanus Cardinalis archipresbyter tituli Balbinæ ; IDominus tituli Anastasiæ, Petrus tituli Damasi, Theophylactus tituli Chrysogoni, Joannes tituli Equitii, Joannes tituli Susannæ, Petrus tituli Pammachii, Hadrianus tituli Callisti, Joannes tituli Cæciliæ, Hadrianus tituli Lucinæ, Bénedictus tituli Sextus . . . tituli quatuor coronatorum, Stephanus tituli Sabinæ, Benedictus Cardinalis archidiaconus, Joannes diaconus, Bonfilius Cardinalis diaconus primicerius, Georgius secundicerius, Stephanus adminiculator, Andreas Arecarius, Sergius primicerius defensorum, Joannes sacellarius, Stephanus, Theophylactus, Hadrianus, Romanus, Leo, Benedictus, item Leo et Leo Sirimarii, Leo primicerius scholæ cantorum. Benedictus subdiaconus, et oblationarius, Azo, Benedictus, Demetrius, Joannes Amicus, Sergius, Benedictus subdiaconus subpulmentarius, Urso, Joannes, Stephanus archidiaconus,* cum omnibus acolytis et regionariis. Hujusce ex clero Romano. Interfuerunt et proceres Romanorum ab eodem Luitprando sic recensiti, &c. His ita residentibus silentiumque summum tenentibus, ita sanctus est imperator exorsus. Quoniam decorum esset tam claro sanctoque Papam Joannem interesse concilio, cur tantum declinaverit cætum, vos, O Sancti patres, consulimus, quibus communis labor ecclesiasticus ac commune negotium existit. Tunc Romani pontifices, episcopi scilicet suffraganei et Cardinales presbyteri ac diaconi eum universa plebe dixerunt : Miramur sanctissimam prudentiam vestram nos hoc velle percontari, quod nec Babylonicos, nec Ibericos, nec Indicos incolas latet : ita apertè diabolica pertractat negotia, ut nihil circuitionis utatur. Imperator respondet ; justum nobis videtur ut accusationes nominatim exprimantur : deinde quod agendum est communi consilio pertractetur. Tune cónsurgens Petrus Cardinalis presbyter, se vidisse illum missam celebrare, et non communicasse testatus est. Joannes episcopus Narniensis et Joannes Cardinalis diaconus, se vidisse illum diaconum ordinasse in equorum stabulis non certis temporibus, sunt professi. Benedictus cum cæteris condiaconis et presbyteris dixit se scire quod ordinationes episcoporum faceret precio, et quod annorum decem Episcopum in Tudertina civitate ordinarit. De sacrilegio non est necesse percontari, quia plus videndo quam audiendo scire potuissemus. De adulterio dixerunt quod oculis non viderant, sed pro certo scirent viduam Rainarii, et Stephanam patris concubinam, et Annam viduam cum nepte sua abusum esse, et sanctum palatium lupanar et prostibulum fecisse. . . . . Diaboli in amorem* vinum bibisse omnes tam clerici quam laici acclamarunt. In ludo aleæ, Jovis, Veneris, cæterorumque dæmonum auxilium poposcisse dixerunt. . . . Ense accinctum, galea et lorica indutum fuisse testati sunt. His auditis, imperator, quia Romani ejus loquelam propriam, id est, Saxonicam, intelligere nequibant, Luitprando Cremonensi Episcopo præcepit, ut Latino sermone hæc TRomanis omnibus quæ sequuntur exprimeret. Surgens itaque sic coepit, Persæpe eontegit, et nobis expertis credimus, ut in dignitatibus constituti invidorum infamia maculentur: displicet bonus malis, quemadmodum et malus bonis. Atque hoc rei est, quod hanc in Papam accusationem, quam modo Eenedictus Cardinalis diaconus legit et vobiscum fecit, amphibolam retinemus, incerti utrum e zelo justitiæ an impietatis livore proruperit. Unde mihi indigno secundum €oncessæ dignitatis auctoritatem, omnes obtestor per Deum, quem fallere, etsi vult, nemo potest, sanctamque ejus genetricem intemeratam Virginem Mariam, perque preciocissimum Apostolorum principis corpus, in cujus hæc recitantur ecclesiâ, ut nulla in dominum Papam jaculentur convicia, quæ non sint ab ipso patrata, atque a viris probatissimis V1S8. Tunc episcopi, diaconi, clerus et cunctus Romanorum populus, quasi vir unus, dixerunt: Si non et quæ per Benedictum diaconum lecta sunt, hisque turpiora et ampliora Joannes Papa indigna commisit facinora, non nos a peccatorum vinculis absolvat Apostolorum princeps beatus. Petrus, qui verbo cœlum indignis claudit, justis aperit ; simus anathematis vinculo innodati, atque in die novissimâ in sinistrâ * If these accusations were true, what a picture does this present to us parte positi eum eis qui dixerunt Domino Deo: “ recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.” Quod si fidem non adhibetis, exereitui domini Imperatoris saltem debetis eredere, cui ante quinque dies ense accinctus, clypeo, galea, lorica indutus occúrrit.* - - - -

* Because this Council presumed to pass sentence upon a Pope, Baronius terms it a ** conciliabulum.” But it is evident that it was attended by ecclesiastics of the first ramk and respectability in the Romam Church. VOL. I. M.

of Papal depravity ; if they were false, how great must have been the corruptiom of the cardinals, bishops, and clergy !

Ibidem, p. 650.
Synodalis Epistola ad Joannem.

Summo Pontifici et universali domino Joanni, Otto divinæ respectu clementiæ imperator Augustus, cum archiepiscopis Liguriæ, Tusciæ, Saxoniæ, Franciæ, in domino salutem.

Romam, ob servitium Dei venientes, dum filios vestros, Romanos scilicet Episcopos, Cardinales presbyteros, diaconos et universam plebem de vestrâ absentiâ percontaremur, et quid causa esset, quod nos ecclesiæ vestræ vestrique defensores videre noluissetis: talia de vobis tamque obscaena protulerunt, ut si de histrionibus diceretur, nobis verecundiam ingererent. Quæ ne magnitudinem vestram lateant omnia, quædam vobis sub brevitate describimus, quoniam si cuncta nominatim exprimere cuperemus, dies nobis non sufficeret. Noveritis itaque, non a paucis, sed ab omnibus, tam vestri quam alterius ordinis, vos homicidii, perjurii, sacrilegii, et ex propria cognatione atque ex duabus sororibus incesti crimine esse accusatos. Dieunt et aliud auditu ipso horridum, diaboli vos in amorem vinum bibisse ; in ludo aleæ Jovis, veneris,* cæterorumque dæmonum auxilium poposcisse. Oramus itaque paternitatem vestram obnixè venire, atque ex his vos omnibus purgare non dissimuletis. Si fortè vim temerariæ multitudinis formidatis, juramento vobis affirmamus, nihil fieri præter sanctorum canonum sanctionem. Data viii. Idus Novembris.

Ibidem, p. 653. An. Chr. 964.
Concilium Romanum, auctoritate Joannis Papæ congre-

* The Council summoned the Pope to appear. He replied by menacing them with excommunication ifthey chose amother Pope. Upom the receipt of this answer, the Council elected the antipope Leo. John them called a Council, in which he declared Leo to be a false Pope ; thus there was Pope agaimst Pope, and Council against Coumcil. Μ 2

[ocr errors]

gatum, quo Leo schismaticus pseudopapa esse declaratur, actaque præcedentis conciliabuli Romani reprobantur an. Dom. 964.

Anno Domini nongentesimo quarto, Domini Ottonis Imperatoris tertio, indictione septima, habitum est concilium in ecclesiâ beati Petri Apostolorum principis, V. Kalendas Martii, hoc est, mense Februarii die vigesimâ sextâ, indictione vii. Positis in medio sacrosanctis Christi quatuor evangeliis, præsidente piissimo et coangelico domino Joanne summo pontifice, sacræ Romanæ Ecclesiæ duodecimo papæ, in venerabili basiliea ejusdem, præsidentibus etiam cum eo reverendissimis episcopis, videlicet, Joanne Galesianæ ecclesiæ Š item Joanne ecclesiæ Anagniæ episcopo, Joanne item Narniensis ecclesiæ episcopo, Joanne Numentanæ ecclesiæ episcopo, item Joanne ecclesiæ Warulensis episeopo, Widone sanctæ Sylvæ eandidæ ecclesiæ episcopo, Gregorio sanctæ Albanensis ecclesiæ episcopo, Lumisso sanctæ ecclesiæ Lavinensis episcopo, Romano sanctæ ecclesiæ Ferentinatis episcopo, Sabbatino sanctæ ecclesiæ Fervariensis episcopo, Zachæo sanctæ ecclesiæ Gentianæ episcopo, Joanne Marturamensis ecclesiæ episcopo, item Joanne Sabinensis ecclesiæ episcopo, item Joanne sanctæ Nepesinæ ecclesiæ episcopo, Benedicto sanctæ Trevicensis, Joanne sanetæ Salernitanæ ecclesiæ episcopo, seu venerabilibus presbyteris, Stephano archipresbytero tituli sanctorum Nerei et Achillei, Leone presbytero tituli sanctæ Balbinæ, &c.

Actio Prima.

Joannes piissimus et sanctissimus sanctæ Romanæ ecclesiæ papa dixit: Scitis dilectissimi patres, me fuisse expulsum imperiali vi a propria sede per duos menses. Quapropter vos plurimùm rogo, si dici potest regulariter synodus illa quæ habita est me absente in ecclesia mea, quarto videlicet Decembris, ab Ottone imperatore suis archiepiscopis atque episcopis, an non ? Sanctum concilium respondet: prostibulum favens adultero, invasori scilicet alienæ sponsæ, nempe I.eoni intruso. Piissimus et sanctissimus papa dixit: ergo damnanda est a vobis ? Sanctum concilium repondit, auctoritate sanctorum patrum damnanda. Tunc piissimus et sanctissimus Papa damnavit* eam in perpetuum, cum eorumdem episcoporum consona responsione.

Sacros. Conc. stud. P. Labbæi et G. Cossartii. Tom. ix. p. 662. (editio ut supra.)

Vita Joannis Papa XIII. An. Chr. 965.

Joannes Narniensis episcopus, post obitum Leonis pontificis pseudopapæ (vivente an defuncto Benedicto quinto incertum) factus est pontifex an. Dom. 965, temporibus Ottonis et Nicephori Phocæ imperatorum. Qui cùm initio pontifieatùs optimates Romanorum acriùs fortasse quam oportebat insequeretur, eorum monitu ab urbis præfecto captus, relegatus est in Campaniam. Sed dum imperatori Ottoni hæc innotuissent, ad vindicandam injuriam pontifici illatam, ipse in Italiam profectus est, restitutoque Joanne, de illius hostibus vindictam sumpsit istam. Præfectum urbis viventem curavit denudari, impositum asino et utre redimitum ad ludibrium circumduci, virgisque cædi, ac demùm carceribus mancipari: cadaver defuncti præfecti, a quo Joannes urbe ejectus est, e sepulchro extractum in diversa loca distrahi ac dissipari præcepit.

Ibidem, p. 710.
Vita Benedicti Papæ VI. An. Chr. 976.

Benedictus, patriâ Romanus, filius Hildebrandi, post obitum Donif subrogatus est in locum ejus xiii. Kal. Decemb. an. Redemptoris, 972. - - - - -

Penedictus a Bonifacio Francone Romano, Benitii filio, cardinale diacono, viro scelestissimo, captus et in carcerem detrusus, strangulatus est ab eodem an. Ch. 974, cùm sedisset, annum unum menses tres et dies aliquot. Sedem apostolicam.sacrilega cæde optimi pontificis vacantem sacrilegus homicida Bonifacius, qui septimus ejus nominis reperitur alibi nuncupatus, violenter invasit, eumque annum unum et mensem tenuit. Hunc ego, antiquiores Scriptores imitatus,

* The Council afterwards condemned Leo, and degraded him from holy orders as a schismatic. John died, and Benedict was elected in the same year by the Romam clergy and people, viz. an. Ch. 964. The Emperor Otho besieged Rome and deposed him, and he died in exile A. D. 965.

+ Donus occupied the Papal see only three months.

« PredošláPokračovať »