Obrázky na stránke
PDF

Ibi ponitur poena credentium, $c.

5. Credentes præterea, receptatores, defensores et fautores hæreticorum excommunicationi decernimus subjacere,firmiter statuentes, ut postquam quis talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit intra annum, ex tune ipso jure sit factus infamis, nec ad publica officia, seu consilia, nec ad eligendos aliquos ad hujusmodi, ncc ad testimonium admittatur, sit etiam intestabilis, ut nec testandi habeat facultatem nec ad hæreditatis successionem succedat, &e.

Gregorius IX. an. 1235. Romæ. (p. 241.)

Excommunicamus et anathematizamus universos hæreticos, Catharos, Patharenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Tossepinos, Arnaldistas, Speronistas et alios, quibuscumque nominibus censeantur, facies quidem habentes diversas, sed caudas adinvicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in idipsum. Damnati vero per ecclesiam seculari judicio relinquantur, animadversione debitâ puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis.

Idem (an. 1235. Romæ.)

Absolutos se noverint a debito fidelitatis hominii et totius obsequii, quicumque lapsis manifestè in hæresim ullo pacto quacumque firmitate vallato tenebantur adstricti.

MAGNUM BULLAIRIUM IROMANUM. Luxemburgi, 1727. (Library of the Athenæum.)

Tomus primus.

IHonorius Tertius Pont. 179. an. IDom. 1216.

Confirmatio legum pro immunitate, libertate, et jurisdictione ecclesiasticâ editarum a Frederico II. Romanorum Imperatore.

(Easdem leges approbavit Bonif. VIII. in cap. ut inquisitionis 18. de hæret. in 6. cum clausulâ quatenus Dei et Ecclesiæ sanctæ suæ honorem promovent, et hereticorum eaeterminium prosequuntur,et statutis canonicis non obsistunt. Ut ipsum Fredericum Imperatorem Pontif. iste coronavit, ut hic habetur in 8. Et leges idem imperator promulgavit, contra hæreticos, quæ habentur inf. in Const. I. Innoc. IV. Sed postmodum a Pontificis et S. R. E. obedientiâ discessit, proptereaque excommunicatus fuit a Greg. IX. et Inn. IV. ut dicam inf. in hoc. tom. i. in ipsius Greg. IX. const. 13. rationalis.)

Alia de hac materia vide inf. in Const. 4. Bonif. IX. justis.

Honorius Episcopus, servus servorum Dei, &c.

Has leges a Federico Romanorum Imperatore filio nostro carissimo pro utilitate omnium Christianorum editas, laudamus et approbamus tanquam in æternum valituras.

Et si quis ausu temerario, inimico humanæ gentis saudente, quocumque modo has infringere tentaverit, indignationem Dei Omnipotentis et beatorum Petri et Pauli Apostolorum se moverit incursurum.

Sequitur tenor dictarum legum Frederici II.

Has leges habes in tit. de Stat. et consuet. post. Codic. et eas in quibusdam specialiter confirmavit Innoc. IV. et Clem. IV. ut habetur inf. in hoc tom. l. in. d. Innoc. const. 9, ad eztirpanda.

2. Fredericus Dei gratiâ Romanorum Imperator et semper Augustus, Marchionibus, Comitibus, cunctisque populis quos clementiæ nostræ regit imperium, salutem et gratiam. 3. In die qua de manu sacratissimi Patris nostri Summi Pontificis recepimus Imperii diadema, curavimus ad Dei et ecclesiæ suæ honorem edere quasdam leges, quas in præsenti paginâ jussimus annotari, per totum nostrum imperium publicandas, per Imperialia vobis scripta præcipiendo mandamus, quatenus eas quisque literas, in suo districta irrefragabiliter et inconcussè servet, et sunt hæ leges, &c. Lex. 4. Gazaros, Patarenos, Leonistas, Speronistas, Arnaldistas, Circumcisos et omnes hæreticos utriusque sexus quocumque nomine censeantur, perpetua damnamus infamia, diffidimus atque bannimus. Præcipientes, ut bona talium confiscantur, nec ad eos ulterius revertantur, ita quod filii eorum ad successiones pervenire non possint, cùm longè graviùs sit æternam quàm temporalem offendere Majestatem. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles (nisi ad mandatum Ecclesiæ juxta considerationem suspicionis, ac qualitatem personæ propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint tamquam infames et banniti ab omnibus habeantur. Ita quod si sic per annum manserint, ex tunc eos sicut hæreticos condemnamus. Lex. 5. Statuimus etiam hoc edicto in perpetuum valituro, ut potestates, consules, seu Rectores, quibuscumque fungantur officiis, pro defensione fidei præstent publicè juraVOI,. I. C.

mentum, quod de terris suæ jurisdictioni subjectis, universos hæreticos ab ecclesia denotatos, bona fidè pro viribus eaeterminare studebunt. Ita quodammodo quandoeumque fuerit quis in potestatem,sive perpetuam vel temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum juramento firmare. Alioquin nec pro potestatibus nec pro consulibus habeantur, et eorum sententias irritas ex tunc decernimus et inanes. Lex. 6. Si verò dominus temporalis, requisitus et admonitus ab ecclesia, terram suam purgare neglexerit ab hæretica pravitate, post annum a tempore admonitionis elapsum, terram illiüs ipsis exponimus Catholicis occupandum, qui eam eaeterminatis hæreticis, absque ulla contradictione possideant et in fidei pietate conservent. Salvo jure domini principalis, dummodo super hoc nullum præstet obstaculum, nec aliquod aliud impedimentum apponat. Eadem nihilominus lege servata, contra eos, qui non habent dominos principales. Lex. 7. Credentes, præterea, receptatores, defensores et fautores hæreticorum bannimus, &c. &c.

Innocentius IV.* Pont. 182. an. Dom. 1243.

Approbatio legum a Federico Imperatore, hactenus in inobedientia S. R. E. persistente, contra hæreticos eorumque complices et fautores editarum.

Eamdem approbationem fecit Aleaeandr. IV. die 18. Janu. 1258, et Clem. IV. die 22. Octobris 1265. sed eas tanquam ejusdem argumenti, consulto prætermisi.

Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filius, potestatibus, consiliis et communitatibus civitarum aliorumque locorum Lombardiæ, Marchiæ Tarvisinæ, ac Romaniolæ Salutem et apostolicam benedictionem.

Cum adversus hæreticam pravitatem quondam Fridericus

Romanorum Imperator promulgaverit quasdum leges, &c. &c.

* Gregory IX., Innocent IVth's predecessor, inserted in his Decretals, the decree of the fourth Lateram Council, held by Innoc. III. Honorius IIIrd's predecessor, for the eaetermination qfheretics ; with the exception, therefore, of Celestine IV. who only lived twelve days after his elevation to the Popedom, 1254; five successive Popes, Innocent III., Honor. III., Gregory IX., Innocent IV., and Alexander IV., decreed the exterminatiom of heretics. Truly, therefore, might Thomas Aquinas, who lived in this century, state, that the Church decreed that lapsed heretics should be exterminated by death.

Sequuntur leges Friderici Imperatoris.

2. Statuimus itaque sancientes, ut hæretici quocumque nomine censeantur, ubicumque per imperium damnati fuerint ab ecclesia, et sæculari judicio assignati, animadversione debita puniantur.

Eridericus Dei gratia, &c. Inconsulitem tunicam Dei nostri dissuere conantur hæretici, &c. Crimem hæreseos, cæteris est horribilius.

1. Contra tales, sibi, Deo, et hominibus sic infestos, continere non possumus motus nostros, quin debitæ ultionis in eos gladium exeramus ; tanti ipsos instantius persequantes, quanto in evidentiorem delusionem fidei Christianæ, prope Romanam Ecclesiam, quæ caput ecclesiarum omnium judicatur, superstitionis suæ scelera latius exercere noscuntur, &c.

2. Et ut ipsorum nequitia, qui (quia Dominum non sequuntur) in tenebris ambulant, detegatur ; nemine enim deferente, investigari volumus diligenter hujusmodi scelerum patrat9res, et per officiales nostros sicut et alios malefactores inquiri. Ac inquisitione notatos, etsi levis superstitionis argumento tangantur, a viris ecclesiasticis et prælatis examinari jubemus. Per quos si inventi fuerint a fide Catholica saltem in articulo deviare, ac per ipsos pastorali more commoniti, tenebrosi diaboli relictis insidiis, noluerint, agnoscere Deum lucis, sed in erroris concepta instantia perseverent, præsentis nostræ legis edicto damnatos mortem pati Paterenos aliosque hæreticos, quocumque nomine censeantur, decernimus ; quam affectant, ut vivi in conspectu hominum comburantur, flammarum commissi judicio. Nec dolemus, quòd in hoc ipsorum satisfacimus voluntati, ex quo pœnam solummodò, nec fructum alium consequuntur erroris, &c. &c.*

A CRUSAIDE AGAINST HERETICS.

Innocentius Quartus, an. 1243. (Magnum bullarium Romanum. Luxemburgi, 1727. Tom. 1. p. 103. Library of the Athenæum, London.)

* Frederick II. was subsequently amathematized for disobedience to the Church by Gregory IX., and deposed by Innoc. IV. But whilst they deposed thc Emperor, they maintained his persecutimg laws.

Innocentius Episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis, fratribus ordinis prædicatorum inquisitoribus hæreticæ pravitatis, præsentibus et futuris in Lombardia et Marchia Januensi. I Salutem et Apostolicam benedictionem.

Malitia hujus temporis in diversis mundi partibus et maximè in provincia Lombardiæ, perversorum morum peperit corruptelam, ex quibus lethifera pestis hæreticæ pravitatis abundantius solito noscitur pullulasse. Ad extirpationem igitur ejusdem pestis, juxta officii nostri debitum ex animo intendentes, volumus adversus hujusmodi iniquitatis operarios, qui massam catholicæ puritatis fermento propriæ contagionis inficiunt, fideles ut consurgant, stentque nobiscum É Evangelicis, quas professi sunt, legibus defendendis, salu

ribus adhortationibus incitari.

1. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta districtè præcipiendo mandamus, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus in locis ubi contra hæreticos vobis, inquisitionis officium est commissum, curetis singuli opportuna instantia, eontra eosdem hæreticos eorumque fautores, proponere publicè verbum Crucis, et eos qui tacti zelo fidei ad eztirpandam pravitatem eandem votum assumpserint, crucis charactere consignare.

2. Ut autem vobis de prædicatione hujusmodi et fidelibus, qui ejusdem Crucis ob hoc votum assumpserint, copiosæ mercedis præmium afferatur ; vobis et eisdem fidelibus, illam indulgentiam illudque privilegium elargimur, quæ transeuntibus in Terræ sanctæ subsidium, in generali concilio conceduntur. Cùm autem hujusmodi Crucis verbum per vos proponi contigerit, relaxandi omnibus verè pœnitentibus et confessis, qui ad audiendum verbum ipsum devotè affuerint, quadraginta vel viginti dies de injunctis pœnitentiis, libera sit vobis et singulis vestrûm de nostra concessione facultas. Quòd si fortè, quod non credimus, aliqua Civitas, Communitas, vel persona, cujuscumque conditionis, vel gradus, huic tam salubri negotio se opponere, seu illud præsumpserit aliquatenus impedire, ut per vos, vel per alios auctoritate nostra ad hoc deputatos, vel in posterum deputandos, liberè procedi non valeat in eodem : imò si quicumque requisiti illud fovere neglexerint, et juæta officium et posse suum studiosè juvare ; contra eos tamquam defensores et fautores hæreticorum, sublato appellationis obstaculo, vos vel vestrum singuli auctoritate nostra intrepidè procedatis. Contrà quos, prout audacia

« PredošláPokračovať »