Obrázky na stránke
PDF
ePub

bationum fluctubus ecclesia sit usquequaque concussa, et pene desolationis suæ calamitatibus naufraga et submersa sit facta: Rectores enim et principes hujus mundi singuli quærentes quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi, omni reverentiâ conculcatâ, quasi vilem ancillam opprimunt, eamque confundere, dum cupiditates suas explere valeant, nullatenus pertimescunt. Sacerdotes autem, et qui regimen ecclesiæ accepisse videntur, legem Dei ferè penitus postponentes, et officii sui debitum Deo et commissis sibi ovibus subtrahentes, per ecclesiasticas dignitates ad mundanum tantùm nituntur gloriam, et quæ speciali dispensatione multorum utilitatibus et saluti proficere debuissent, ea aut negligunt, aut infeliciter in pompa superbiæ et superfluis sumptibus consumunt. Inter hæc populus, nullo prælatorum moderamine, nullisque mandatorum frenis in viam justitiæ directus; imò eorum, qui præsunt exemplo quæcumque noxia et quæ Christianæ religioni sunt contraria edoctus, ad omnia pene quæ nefaria sunt proni et studio corruentes, non dico absque operum observantiâ, sed pene absque fidei religione gerunt.

Corruption of the French People.

Ibidem.

Lib. II. Gregorii VII. Papæ. Epist. 5. ad Episcopos Francorum. an. Chr. 1074.

[merged small][merged small][ocr errors]

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, &c.

Nunc autem omnes malitiâ, quasi quodam pestilentiæ morbo, repleti, horrenda et multùm execranda facinora multoties nemine impellente committunt; nihil humani, nihilque divini attendunt. Perjuria, sacrilegia, incestum perpetrare, sese invicem tradere, pro nihilò ducunt; et, quod nusquam terrarum est, cives, propinqui, fratres etiam alii alios propter cupiditatem capiunt, et omnia bona eorum ab illis extorquentes, vitam in extremâ miseriâ finire faciunt. Peregrinos ad apostolorum limina euntes et redeuntes, 'uti cuique opportunum fit, capientes, in carceres trudunt, et acrioribus quàm Paganus aliquis eos tormentis afficientes, sæpe ab illis plusquam habeant pro redemptione exigunt. Quarum rerum rex vester, qui non rex sed tyrannus dicendus est, saudente diabolo, caput et causa est, qui omnem ætatem

suam flagitiis et facinoribus polluit, et suscepta regni gubernacula miser et infelix inutiliter gerens, subjectum sibi populum non solùm nimis soluto ad scelera imperio relaxavit, sed ad omnia, quæ dici et agi nefas est, operum et studiorum suorum exemplis incitavit, &c.

Great Episcopal Corruption.

Ibidem.

Epist. lib. II. an. Chr. 1074.

Epist. XI. ad Albertum Comitem et ejus uxorem.
Gregorius Episcopus servus servorum Dei, &c.

Gratias Deo referimus, quod vel laici vel mulieres ad dominum mentes erigunt, et cultum religionis libenter intellectu capiunt, et tenere contendunt. Nam illi qui propter lucrandas animas Episcopi vocati et constituti sunt, et subditos suos verbo et exemplo viam veritatis docere deberent, his temporibus seducti a diabolo non solùm legem Dei deserunt, sed impugnare et omni conatu subvertere non desistunt. Quo minùs mirandum est, si ipsi inferiores ordines a delicto non prohibent, quorum aut ordinatio fuit hæretica, aut vita omni immunditia et facinoribus cooperta; qui, dum in semetipsis propria scelera nec corrigunt nec attendunt, subditorum quoque crimina aut per negligentiam aut timore propriæ conscientiæ portant. De quibus rectè per prophetam dicitur "obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum incurva." (Ps. 68.)

Ibidem.

Lib. II. Epist. XLV. ad Rodolphum Sueviæ et Bertulphum Carentanum duces. An. Chr. 1075.

Gregorius episcopus servus servorum Dei Rodulpho, &c. Scimus quoniam prudentia vestra miserabilem Christianæ religionis desolationem perspicaci mente perpendit, quæ pro peccatis nostris in ea nunc extremitate est posita, ut infeliciora tempora nemo viventium viderit, nec a tempore Sylvestri patris nostri scripturarum traditione repererit. Verùm hujus tanti mali nos caput et causa sumus, qui ad regendum populum prælati, et pro lucrandis animabus episcopi vocati et constituti sumus. Ab eorum namque principatibus, velut a

quibusdam initiis subditorum bona vel mala veniunt, qui aut mundanas dignitates aut magisterium spirituale susceperunt; qui, dum nihil nisi gloriam et voluptates sæculi quærunt, sine sua et populi confusione vivere nequeunt: quoniam in malefactis prava sectantes desideria, et suæ auctoritatis jura per culpam ligant, et aliis peccandi per exemplum frena relaxant. Neque enim per ignorantiam aut improvidi delinquunt, sed præsumptuosa obstinatione Spiritui sancto resistentes, divinas, quas cognoverunt, leges abjiciunt, et apostolica decreta contemnunt.

The Evils which assailed the Church, in consequence of the disputes between Pope Gregory VII. and the Emperor of Germany.

Waltramus Naumbergensis Episc. Citante Ussere, p. 108, de Ch. Eccles. Successione et statu.

Inter Hildebrandum papam et inter regem Henricum graves ortæ sunt et inexorabiles discordiæ. Papa plurimùm annitente ut rex deponeretur a regiâ potestate pariter et dignitate. Rege verò contrà nitente ut defenderet se ab hostium suorum circumventione, qui pro parte ejusdem papæ certantes quærebant eum opprimere. Exinde divisa est ecclesia, et divisa sunt ecclesiæ sacerdotia, et omnia scandalorum orta sunt genera. Exinde crevit grave et diuturnum bellum, et non solum civile bellum, sed et plus quàm civile bellum, et factæ sunt absque divino pariter et humano respectu visitationes ecclesiarum et cædes hominum : exinde etiam corruptæ sunt divinæ pariter et humanæ leges, sine quibus non subsistit vel Dei ecclesia, vel imperii respublica: et exinde violata est fides et publica et catholica. Exinde etiam illa crevit injustitia ut pro veritate falsa testimonia, et pro fide catholicâ abundent perjuria: ut postquam leges bello siluere coactæ, impleatur jam ista Domini sententia per Osee prophetam. "Non est veritas et non est misericordia, et non scientia Dei in terra; maledictum et mendacium et homicidium et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit."

Chron. Geneb. Lib. 4. an. 1079. (Parisiis, 1585.) Quàm tunc deploratus fuerit ecclesiæ status et fermè nostro simillimus, cernere licet apud Sigebertum, &c.

Magnæ simultates inter imperatorem et pontificem. Sacerdotes erant moribus depravatissimis, proptereà ipsi et res sacræ populo contemptibiles.

corpus Domini sæpe pedibus conculcabatur, et sanguis effundebatur, multaque alia scelera in ecclesiâ patrabantur.

Hildebert, Bishop of Mans', description of the Court of Rome about the year 1090.

(Appendix ad fasciculum ab Orthuino Gratiano editum Coloniæ, 1535. Londini, 1690).

Hi sunt qui emunt lites, vendunt intercessiones

Nullum illis genus hominum, ordinum, temporum cordi est. In foro Scythæ, in cubiculo viperæ, in convivio scurræ, in exactionibus harpyæ.

A great Schism arose in the Church from Gregory VIIth's conciliar excommunication of simoniacal and married Priests, &c.

Matt. Paris. hist. Angl. Willielmus Conquæstor. p. 9. an. Chr. 1074. (Londini, 1640.)

Anno Domini 1074 Gregorius sedit in cathedrâ Romanâ annis duodecim, mense uno et tribus diebus, qui Hildebrandus vocatus anteà fuerat. Iste Papa in Synodo generali symoniacos excommunicavit, uxoratos sacerdotes a divino removit officio, et laicis missas eorum audire interdixit, novo exemplo, et (ut multis visum est) inconsiderato judicio, contra sanctorum patrum sententiam, qui scripserunt, quòd sacramenta quæ in ecclesiâ fiunt, baptisma, Chrisma, corpus Christi et sanguis, spiritu invisibiliter cooperante, eorumdem sacramentorum effectum habeant, seu per bonos, seu per malos intra Dei ecclesiam dispensentur: tùm quia Spiritus sanctus mysticè illa vivificat, nec bonorum meritis amplificantur, nec peccatis malorum attenuantur. Ex qua re tam grave oritur scandalum, ut nullius hæresis tempore sancta ecclesia graviori sit schismate discissa: his pro justitiâ, illis contra justitiam agentibus. Porrò paucis continentiam observantibus, aliquibus eam causâ lucri ac jactantiæ simulantibus, multis incontinentiam perjurio multipliciori adulterio cumulantibus; ad hæc, hâc opportunitate laicis insurgentibus contra sacros ordines, et se ab omni ecclesiasticâ subjectione

excutientibus, laici sacra mysteria temerant, et de his disputant, infantes baptizant, sordido aurium humore pro sacro chrismate utentes et oleo, in extremo vitæ viaticum Dominicum, et usitatum ecclesiæ obsequium sepulturæ, a presbyteris uxoratis accipere parvipendunt. Decimas etiam presbyteris deditas igne cremant, corpus Domini a presbyteris uxoratis consecratum pedibus sæpe conculcant et sanguinem Domini voluntariè frequenter in terram effundunt.

Papal Ambition.

Histoire Ecclesiastique, p. M. Fleury. Livre soixante troisieme, an. Dom. 1081. (à Nismes.)

Gregoire VII. n'etoit pas seulement persuadè en general, que suivant le bon ordre, la puissance temporelle devoit être soumise à la spirituelle: il croyoit encore avoir des titres particuliers pour s'assujettir tous les royaumes de l'Europe comme je vais montrer au detail par ses lettres.* Premièrement il pretendoit avoir droit de donner l'Empire de l'Occident avec la couronne imperiale

Il en disoit autant de la France et en ecrivoit ainsi a ses legats.

[ocr errors]

Quant a l'Angleterre, nous avons vu que le roi Guillaume envoyoit au Pape le tribut en argent, accordé par ses predecesseurs, mais qu'il refusa l'hommage que le pape demandoit, et que le Pape fut irrité de ce refus. Les deux lettres de Gregoire a Suenon roi de Danemarck, montrent qu'il pretendoit que ce Prince avoit promis de se donner a S. Pierre lui et son royaume et se mettre sous sa protection.

Quant a l'Espague, nous avons vu que dés le commencement de son pontificat il pretendoit qu'avant l'invasion des Sarrasins elle appartenoit a S. Pierre, et qu'il aimoit mieux qu'elle demeurat a ces infideles que d'être occupée par des Chretiens qui n'en fissent pas hommage au Saint Siége

Des la premiére année il ecrivit aux juges de Sardaigne et en particulier a Orzoc de Caillari, de satisfaire aux droits de S. Pierre negligés par leurs ancêtres. Geiser son

Salomon, roi de Hongrie, ayant été chassé par

* These letters are fully recorded in Cardinal Manse's Councils, and in Labbæus and Cossarte's Councils; Cardinal Manse's Councils are in the library of the Athenæum Club in London.

« PredošláPokračovať »