Obrázky na stránke
PDF

ipsorum exegerit; Reges et principes Christianos,necnonCrucesignatos pro Terræ sanctæ succursu, curabimus invocare: cùm non minus expediat, imò magis, fidem in locis prope positis, quam procùl distantibus, defensare, &c. &c. datum Anagniæ. 18. Kal. Julii. Pontificatus nostri anno undecimo.

Alexander Quartus. An. 1254.*

Alexander Episcopus, servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus . . . Episcopis et dilectis filiis . . . . electis abbatibus, prioribus, ministris, guardianis, et aliis Ecclesiarum prælatis, et rectoribus, necnon et universo clero, tam religiosis cujuscumque professionis et ordinis, quam sæcularibus, in ducatu Spoletano constitutis. Salutem et Apostolicam benedictionem.

Exortis in agro FideiChristianæ per partes Italiæ abundantiùs solito hæreticæ pravitatis, zizaniis, seminante illa, propter temporis impacati malitiam, homine inimico, sedes Apostolica ejus caput fidei et magistra, volens circa zizaniorum extirpationem hujusmodi, per aliquos de fratribus ordinis Minorum, partes suæ sollicitudinis adimpleri, dilecto filio . . . ministro provinciali ejusdem ordinis, in administratione S. Francisci mandavit, ut ipse duos ex fratribus suis viros zelum habentes Christianæ fidei, et opere ac sermone potentes, assumeret, eisque in partibus vestris, Inquisitionis officium contra hæreticos, eorumque fautores et complices injungere procuraret.

Nos itaque Christi nomen in populo, &c. (Here follows an exhortation to aid these inquisitors.)

Urbanus Quartus. An. 1262. (Magnum bullarium Romanum. Tom. 1. p. 122. Luxemburgi, 1727.)

Urbanus Episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis fratribus ordinis prædicatorum, inquisitoribus hæreticæ pravitatis in Lombardia, et Marchia Januensi deputatis auctoritate Apostolica et in posterum deputandis. Salutem et Apostolicam benedictionem.

Licet ex omnibus mundi partibus, quæ Christiana religione censentur, teneamur ex officii nostri debito extirpare lethiferam pestem hæreticæ pravitatis: In Italia tamen imminet nobis hæc sollicitudo propensiùs, ubi eamdem pestem propter malitiam temporis, quæ in detrimentum fidei Catholicæ perversa genimina germinavit, ex vicinitate persensimus abundantiùs succrevisse. 1. Ut igitur inquisitionis officium contra hæreticos in provincia Lombardiæ, videlicet a Bononia et Ferraria inclusivè, .usque ad ultimos fines superiorum partium ejusdem provinciæ ac Marchia Januensi, auctoritate Apostolica póssit; efficaciùs adimpleri; discretioni vestræ per Apostolica Scripta mandamus, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus in charitate Dei, hominum timore postponito, virtutem spiritus induentes ex alto, prædictum officium ubique infrà prælatos limites, simul vel separatim, aut singulariter prout negotiiutilitas suadebit, sub mercedis æternæ, sic efficaciter prosequi et exequi studeatis, ut per sollicitudinis vestræ prudentiam, de prædictis Lombardia et Marchia, radix iniquitatis hæreticæ succidatur: et vinea Domini, eaeterminatis vulpeculis, quæ perversis moribus demoliuntur eamdem, fructus afferat Catholicæ puritatis, &e. &e. 12. Necnon faciendi observari inviolabiliter omnes constitutiones Apostolicas et leges imperiales per quondam Federicum olim Romanorum Imperatorum, tunc in devotione Pomanæ Ecclesiæ persistentem Paduæ promulgatas adversus hujusmodi pestem hæreticæ pravitatis. T Necnon, &c. Datum Viterbii. 18 Kal. Aprilis. Pont. nostri. an. 1.

* The object in referring to this is, to shew how long heresy prevailed in Italy. The former decree was in 1243.

Clemens Quartus. An. 1265. ibidem, p. 140.

Clemens Episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis potestatibus sive rectoribus, consulibus, Capitaneis, Antianis, consiliis, et communitatibus civitatum aliorumque locorum per Italiam constitutis. Salutem et Apostolicam benedictionem.

Ad extirpanda de medio populi Christiani hæreticæ pravitatis zizania, quæ abundantiùs solito sucereverunt, superseminante illa libentiùs his diebus homine inimico; tantò studiosiùs juxta commissam nobis sollicitudinem insudare proponimus, quantò perniciosius negligeremus eadem in necem Catholici seminis pervagari. Ut autem adversus hujusmodi nequitiæ operarios consurgant stentque firmiter Ecclesiæ filii, constitutiones quasdam filius recordationis Innoe. Papa IV. prædecessor noster ad extirpationem hæreticae pestis edidit, et in capitularibus vestris, tam ipse, quam fel. mem. Alexand. Papa prædecessor noster conscribi, ae a vobis exaetâ diligentiâ observari mandârunt: quæ seriatim inferius continentur. — (Constitutionum tenorem non pono, quia habes, supra, fol. 83.*) &c. &e. Dat. Perisiic. 3. Nov. Pont. nostri. an. 1.

INicolaus Tertius. An, 1278.

Nicolaus Episcopus, servus servorum Dei. Universis Christi fidelibüs, salutem et Apostolicam benedictionem.

Noverit universitas vestra, quod nos excommunicamus et anathematizamus universos hæreticos Catharos, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Papaginos, Josepinos, Arnaldistas, Speronistas, et alios quibuscumque nominibus censeantur, fácies quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum.

1. Damnati verò per Ecclesiam sæculari judicio relinquantur, animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis, &c. &c.

Dat. apud Urbem Veterem. 5. Non. Martii. Pont. nostri. an. 3.

Joannes. Papa. XXII. An. 1317.

Inquisitoribus hæreticæ pravitatis per regnum Franciæ constitutis.

Ex parte vestra fuit, &e.

1. Nos igitur ad eztirpandos oxthodoxæ fidei inimicos, et herbam tum noxiam pestiferam de horto Dominico radicitùs evellendam sollicitis studiis intendentes, discretioni vestræ ad instar fel. rec. Martini Papæ Quarti prædecessoris nostri, qui per Apostolicas literas Inquisitoribus hæreticæ pravitatis per regnum Franciæ constitutis idem mandavit, per apostolica scripta mandamus, quatenus contra illos, quos de hujusmodi hæretica pravitate fore culpabiles, vel deTilla notabiliter suspectos esse vobis constiterit, accusatos etiam de labe prædicta, conversos quoque Judæos, et postmodum patenter vel verisimilibus indiciis apostatantes a fide, juxta qualitatem delicti exequamini liberè officii vestri debitum, ac si ad Ecclesias et loca prædicta minimè confugissent : contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita compescendo.

Dat. Avenione Idibus Augusti, an. primo.

* The Constitutions, fol. 83, were those of Frederick II. Emperor of Germany, which decreed the extirpation of heretics.

Joannes. vigesimus secundus. An. 1325. Contra* ineuntes fœdera cum hæreticis aut alio quovis modo eis faventes.

Joannes Episcopus, servus servorum Dei. IDilecto filio Lamberto de ordine fratrum prædicatorum, &c.

Eonifacius Nonus. Am. 1891. ibidem, fol. 275.

Confirmatio constitutionum a Friderico secundo et Carolo Quarto Imperatoribus, pro immunitate, libertateque et jurisdictione Ecclesiastica editarum.

Bonifacius Episcopus, servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus Mindensi et Verdensi Episcopis, et dilecto filio Decano Ecclesiæ Mindensis. Salutem et apostolicam benedictionem. Justis et honestis supplicum votis libenter annuifius, illaque favoribus prosequimur opportunis. 1. Dudum siquidem Honorius Papa III. prædecessor noster attentè considerans, quod claræ memoriæ Fridericus secundus, Imperator Anglus ad laudem Romanæ Ecclesiæ, et sacri decus Imperii, &c. Omittitur residuum, quia hasf leges Friderici habes supra in consti. 1. Honorii III. fol. 63.

NMartinus Quintus. An. 1418.—(Magnum bullarium Romanum. fol. 289. Luxemburgii, 1717. Library of Athenæum, London.)

Damnatio errorum Joannis Wicleff de Anglia, Joannis Huss de Bohemia, et Hieronymi de Praga, &c.

Martinus Episcopus, servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus, archiepiscopis ac Inquisitoribus hæreticæ pravitatis ubilibet constitutis, ad quos literæ præsentes pervenerint. Sal. et Apost. bened.

Inter cunctas pastoralis curæ sollicitudines, quibus premimur incessanter, illa potissimè fortiùs nos angit, ut hæreticis de finibus Christicolarum expulsis, suisque falsis doctrinis et erroribus perversis penitùs, quantum^ nobis ex alto conceditur, extirpatis, orthodoxa et Catholica fides integra et illabata permaneat, ac populus Christianus in ejus

* The object of referring to this bullis to shew the continued existence

of heretics.
f Frederick's laws for burning heretics.

dem fidei sinceritate, quolibet obscurationis semoto velamine immobilis et inviolatus persistat. 1. Sanè dudum plusquam omnibus retroactis temporibus in nonnullis regionibus et dominiis, præsertim in regno Eohemiæ et Marchionatu Moraviæ, et locis et districtibus illis vicinis, adversus fidei Catholicæ dogmata insurrexerunt quondam hæresiarchæ circumcelliones, schismatici et seditiosi luciferna superbia et rabie lupina evecti, dæmoniorum fraudibus illusi, de vanitate in idipsum (licet forent de diversis mundi partibus oriundi) convenientes, et caudas colligatas habentes, damnatæ videlicet memoriæ Joannes Wicleff de Anglia, Joannes Huss de Bohemia, et Hieronymus de Praga, qui utinam alios secum ad infidelitatis interitum non traxissent, &c. 2. Quapropter generalis Constantiensis Synodus— tantam fidelium, et fidei orthodoxæ plagam et ruinäm videns exclamare compulsa est cum Augustino : Quid faciat ecclesiæ medicina, salutem omnium materna charitate conquirens, tamquam inter phreneticos et lethargicos æstuans ? ' Numquid contemnere, numquid desistere, vel debet, vel potest ? certè non, secundùm eumdem, imò utrique sit necesse est molesta, quæ neutris est inimica. Nam et molestus est medicus furenti phrenetico, et pater indisciplinato filio, ille ligando, iste coedendo, sed ambo diligendo. Si autem negligunt et eos perire permittunt inquit Augustinus, ista mansuetudo potius falsa crudelitas est. Proinde Synodus ræfata ad omnipotentis Dei gloriam ipsiusque Catholicæ É ac Christianæ religionis conservationem, et augmentum, et animarum salutem et præservationem eosdem Joannem Wicleff et Joannem Huss, et Hieronymum, qui inter coetera de sacro Eucharistiæ Sacramento et aliis Sacramentis Ecclesiæ, et articulis fidei, aliter quam sancta Romana Ecclesia credit et tenet et prædicat et docet quamplurima temerè et damnabiliter credere, ac tenere, prædicare atque docere pertinaciter attentabant, velut hæreticos et pertinaces ac obstinatos jam a communione fidelium separatos, de domo Dei corporaliter ejecit, et spiritualiter ejectos declaravit, et alia nonnulla circa præmissa utilia et salubria statuit et decrevit, per quæ alii, qui causantibus hæresiarchis eorumque falsis doctrinis hujusmodi spiritualiter de domo Dei exierint, per vias canonicas reducerentur ad semitas veritatis. 3, Et quia sicut dolenter accepimus, non solum in regno Bohemiæ et Marchionatus dominiis et locis supradictis,

« PredošláPokračovať »