Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quis Petrum Pisanum, cui nullus aut vix similis erat in Curiâ? Quis recenseat episcopos, qui in totâ ferè Italiâ corruerunt? Profectò dum illius ruinæ stabit ætate nostrâ memoria, incredibile est quemquam adeò miserè ambitiosum ut ecclesiam scindere non formidet.

Ibidem.

Rebellion of the Romans in the time of Arnald. An. Chr. 1144. Lucii Papæ 11. an. 1.

Romani degeneres hæresim sectantur Arnaldi.

Ab obitu namque Cœlestini hoc anno (ut ait idem Otto in Frederico) invalescere cœpit istiusmodi rebellio Romanorum adversus Pontificem, eademque, hæresis dicta politicorum, sive alio nomine (si ab ejus hæresiarcha magis placeat) Arnaldistarum, ab Arnaldo Brixiano, sub Innocentio (ut dictum est) vulgari cœpta: damnata verò cum auctore ab eodem pontifice in Concilio Lateranensi: Quomodo autem idem hæresiarcha post obitum Lucii se ad urbem contulerit, suo loco dicendum. Ea erant tempora infelicissima, cùm Romani ipsi quorum fides in universo orbe jam a tempore Apostolorum annuntiata semper fuit, resilientes modo a pontifice dominandi cupidine, ex filiis Petri et discipulis Christi, fiunt soboles et alumni pestilentissimi Arnaldi de Briscia. Ut non mireris si in Romanos hujus temporis Bernardus (ut suo loco dicetur) vehementer commotus adversus eos ferreo stylo acuto valdè pugnavit.

Baronii Annales Ecclesi. An. Chr. 1147. Eugenii Papæ III. an. 3. Tom. xii. (Antverpiæ, 1609.) Tempus Henriacæ hæresis. S. Bernardi Epistola ad Ildephonsum comitem contra Henricum.

Quanta audivimus et cognovimus mala, quæ in ecclesiis Dei fecit et facit quotidiè Henricus hæreticus? Versatur in terrâ vestrâ sub vestimentis ovium lupus rapax, sed ad Domini designationem a fructibus ejus cognoscimus illum. Basilica sine plebibus; plebes sine sacerdotibus, sacerdotes sine debitâ reverentiâ sunt, et sine Christo denique Christiani. Ecclesiæ synagogæ reputantur, sanctuarium Dei sanctum esse negatur, sacramenta non sacra censentur, dies festi festivis frustrantur solemniis. Moriuntur homines in peccatis suis; rapiuntur animæ passim ad tribunal terrificum,

hæc, nec pœnitentiâ reconciliati, nec sacrâ communione muniti, &c.

Schism in the Papacy and Double Excommunication. Baronii Annales Ecclesiastici. An. 1159. (Antverpiæ, 1609.) Assentiente clero et populo Romano in Romanum pontificem Alexandrum Papam tertium nominaverunt et eligerunt. Duo autem, quos nominavimus, Joannes et Guido, attendentes ad Octaviani electionem, secundariò eum procaciter nominarunt. Joannes episcopus unà cum Ostiensi, Portuensi, et Sabinensi episcopis cæterisque diaconibus et presbyteris cardinalibus per manus priorum diaconorum, juxta priscum ecclesiæ ritum, electum suum Alexandrum fugientem, excusantem insuper et omninò reluctantem, papali manto, Deo favente, induerunt. Unde Octavianus, qui ad apostolicam jam diu cathedram aspiraverat, ubi seipsum vidit spe conceptâ fraudari, in tantam vesaniam audaciamque prorupit, quod mantum ipsum, tanquam arrepticius, a collo ejus propriis manibus abstulerit, et secum inter tumultuosos fremitus asportare tentaverit.

[ocr errors]

Tortâ itaque ipsius ambitione totaliter præcedente, reserantur portæ ipsius ecclesiæ, quæ a senatoribus firmatæ fuerant, et armatorum catervæ, quos pretio conduxerat, illicò in auxilium ipsius schismatici evaginatis gladiis cum magno strepitu

accurrerunt.

Populus Romanus immanitatem tantæ iniquitatis amplius sustinere non valens, cum Hectore Frangipane et aliis nobilibus Romanis venit ad locum, ubi fratres tenebantur inclusi, compellens jam dictos senatores, ut ipsius munitionis portas celeriter aperirent, et eosdem fratres cum Domino Alexandro absolutos et liberos abire permitterent.

Ibidem.

Excommunication of Octavian by Alexander.

Nos suprà nominatum Octavianum apostaticum et schismaticum in octavo die de consecratione nostrâ tanquam inobedientem et contumacem, et de communi fratrum nostrorum episcoporum et Cardinalium voluntate atque consilio, accensis candelis et cætu clericorum in ecclesiâ congregato vinculo anathematis et excommunicationis astriximus.

Roland is rejected and condemned by the Council of Pavia.

Ibidem.

Conciliabulum Papiense.

Erant autem circiter quinquaginta archiepiscopi et episcopi, abbatum et præpositorum non erat præ multitudine æstimatio. Residentibus itaque episcopis et clero universo, septem diebus causa ventitata est; tandemque domino Octaviano qui cum præsens advenisset, et haberet qui suam partem defenderent, cessit litis victoria, et pro ipso concilium sive Curia dedit sententiam, condemnato Rolando et reprobato.

Excommunication of Roland.

Epistola Synodalis Encyclica.

. Cùm igitur orthodoxorum Papiæ congregatorum universitas in nomine Domini consedisset, causâ per septem dies continuos omni remoto sæculari judicio, legitimè et canonicè agitatâ ac diligenter inspectâ, sufficienter et canonicè in conspectu concilii per testes idoneos est comprobatum Dominum Papam Victorem et nullum alium in basilicâ beati Petri a saniori parte Cardinalium, petitione populi, et consensu ac desiderio cleri, fuisse electum et solemniter immantatum.

Proximâ autem die sequente, id est Sabbato, habito generali concilio, dominus Papa et nos cum illo Rolandum cancellarium schismaticum et ejus principales fautores accensis candelis anathematizavimus, et tradidimus eum Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die domini.

Evils of the schism.

Sacros. Concil. Studio P. Labbæi et G. Cossartii, tom. x. p. 1394. An. Ch. 1160.-(Lutetiæ, Parisiorum, 1671.)

Epistola Canonicorum Sancti Petri Romæ, pro parte Victoris.

Invictissimo et gloriosissimo domino suo Frederico Romanorum imperatori, &c.

Patres sanctissimi, quos Deus elegit ad consolationem * All of them were, therefore, schismatics.

mærentium et delinquentium correctionem, sicut ait apostolus, "corripite inquietos, consolamini pusillanimes," intendite precibus nostris et ad dolorem nostrum leniendum consolationis manum extendite. Tanta est enim, tam diffusa mæroris nostri materia, ut unde debeamus exordium sumere difficulter possimus invenire. Verùm quia materia doloris est et mæroris, a luctu et moerore ordiri decrevimus. Attendite ergo et videte, si est dolor sicut dolor noster, cùm videamus matrem nostram Romanam ecclesiam, quondam fulgentem, a filiis suis, immo alienis, quia mentiti sunt ei, quos nutrivit et exaltavit, ipsi autem spreverunt eam, contumeliosè evisceratam, et membris ex parte mutilatam, in cœno jacentem, contumeliam jacturamque suam nec sentientem. Unde cum Jeremia plorante suæ Jerusalem destructionem, plorantes dicimus: non crediderunt_reges terræ, et universi habitatores orbis: quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. Verè Jerusalem erat mater nostra Romana ecclesia, quæ cunctis ad se venientibus et quærentibus pacem dabat. Nunc autem et dolentes dicimus, ut olim illa: peccatum peccavit nostra Jerusalem propterea instabilis facta est. Nec immeritò, propter peccata prophetarum ejus et iniquitates sacerdotum ejus erraverunt cæci in plateis, facies Domini divisit eos. Et vèrè vultus enim Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Unde plurimo robore diffundimur. peccatum peccavit hoc tempore nostra Jerusalem invidiâ et odio et iniquitatibus multis, quæ, quia per omnia longum est enarrare, ad ostendendam Romanam electionem, et causam discordiæ declarandem, propositum convertemus, &c.

:

Verè

Baronii annales ecclesiast. tom. xii. An. Chr. 1159. Hadriani Papæ IV. An. 5.-(Antverpiæ, 1609.)

Fred. Imp. ad Mamcelem. Imp. Epistola.

Orbis mutilatio propter dissensiones et schismata et totius humani generis turbulentiæ, quæ propter ecclesiæ viduitatem antiqui serpentis effuso veneno, emerserunt et irruerunt, pro electione magni sacerdotis, non solùm communibus suffragiis, sed etiam magnâ cum solertiâ facienda et habenda, spiritum et animum nostrum quasi despondere nos compulerunt, ut per frequentes et præstantes et insignes apocrísarios et legatos nostræ serenitatis ad Cardinales egerimus proptereà,

ut de hujusmodi magni sacerdotis electione diligentissimè cogitarent

Nec nobis hoc indignum ullo pacto vel inutile credimus, si cum nostrâ matre ecclesiâ pacis maximè cupidos nos esse asserimus, et concordiæ fatemur esse æmulatores, cujus affectores esse reges et principes frequenter simulare solent, dum inter se contendunt. Compatimur nos proptereà orbis laboribus et calamitatibus quodammodo ruinam minantis propter universorum dissensiones et dissidia. Compatimur naviculæ Petri, quæ propter frigefactam hominum fidem et propter ferventum hæreticorum iniquitatem, maris et undarum furore et impetu agitata, conteritur et submergitur. Nec miretur vestra celsitudo, si me, curatorem videlicet ecclesiæ, si me præcipuum filium matris viduæ ejusdem matris suspiria ex imo emissa pectore emollierint, ut depositis juribus, quibus fortasse humana prudentia mentem adhibuisset, et matri filium, et fratrem fratribus, præcipuè verò pro tanti commodi spe absolvere et dimittere decreverimus. Quis enim in tantorum malorum consideratione, quis in spe tanti futuri gaudii, propter detentionem vel absolutionem et dimissionem unius cujusvis personæ quantumvis conspicuæ, possit cor suum obdurare? Præcipuè verò quia ab omnibus et singulis Cardinalibus, qui in urbe Româ et in simplicitate et puritate commorantur, firma et infallibilis spes sit nobis pollicita, quod restituto fratre et socio suo collegio, salutaris nobis et universo orbi, et desiderabilis erit de magno sacerdote deligendo deliberatio, &c.

Histoire ecclesiastique par M. Fleuri, tom. x. livre 70.— (a Nismes, 1779.)

Concile de Pavie-An. Ch. 1159.

Le temps du Concile de Pavie étant arrivè, les evêques de Lombardie et d'Allemagne s'y trouvérent et attendirent quelque temps l'Empereur Frederic,* occupè au siége de Crême, qu'il prit enfin, et le brula le 27th de Janvier, 1160; ce qui l'obligea a remettre le concile a la chandeleur; mais

*This pernicious schism lasted eighteen years. It commenced in 1159. The Emperor Frederick was reconciled to Pope Alexander 1177. The kings and bishops of France and England acknowledged Alexander as the Pope; the Emperor of Germany and the greater part of the bishops of Germany and Lombardy acknowledged Victor III. Hence arose rival Councils, mutual excommunications, endless strifes and divisions to the great scandal of Western Christendom.

« PredošláPokračovať »