Obrázky na stránke
PDF
ePub

vulnus, livorem et plagam tumentem non ligant, nec curant, neque fovent, oleo vel amplastro: propter quod quia citatrix populi non obducitur, in Galaad non censetur esse medicus vel resina. Proinde in consilium subditorum venire anima prælatorum convincitur, dum iidem proximorum vitiis non resistunt, sicque manus mulierum misericordium parvulos suos coquunt. Hi etiam bona sibi commissa dissipant et consumunt, dispergunt sanctuarii lapides in capite omnium platearum, indignos promovent, pernitiosis stipendia ecclesiastica largiuntur, in suis ecclesiis conventicula de sanguinibus congregantes. Tales utique non attendunt quod Eli filios suos non palpans de sella retrorsum cecidit, et principes populorum, quia non cohibebant Hebræos initiantes Beelphegor, et cum Madianitis in eorum oculis coeuntes, præcepto Domini suspensi sunt in patibulo contra solem. Quia cum de manibus prælatorum negligentium sanguis requiratur pereuntium subditorum, dum fortioribus instat fortior cruciatus, fit durum judicium eis qui præsunt. Claustrales quamplurimi qui fregerunt jugum, ruperunt vincula, quinetiam sicut stercus terræ jam contemptibiles sunt effecti, se non corrigunt, subditos non castigant, capitula juxta concilii generalis statutum non celebrant, ne in lucem prodeant opera tenebrarum et a lumine arguantur. Propter hæc siquidem hæreses invalescunt, quia cùm perpauci hodiè murus aheneus vel columna ferrea sunt prælati, vix est qui se opponat murum pro domo Domini ascendentibus ex adverso: eo quod conscientiâ remordente, dum canes muti projectum in terrâ ramunculum in os habent, et sint quasi baculus arundineus jam confractus, nec latratu nec baculo arceant lupos lacerantes ecclesiam et in ipsam ululatus validos emittentes: Cùm igitur non possumus dissimulare de cætero vel conniventibus oculis pertransire tantum cleri contagium et populi Christiani discrimen, quod procedit et proficit ex negligentid prælatorum evacantium per incuriam et torporem sanctiones canonicas et statuta salubria concilii generalis, increpationis securim comminantem excidium nunc radicibus infructuosæ arboris applicamus, confossæ ficulneæ cophinum stercoris opponentes antequam maledictionis gladio feriatur, et areat, si fructum non fecerit in futurum, quem jam duitius expectat, &c.

Lamentable state of the Church.

Ibidem.

Epistola II. Gregorii.† Papæ IX. ad Stephanum archiep. Cantuariensem.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei, &c.

In maris amplitudine spatiosa navicula Petri posita, vel potius exposita turbinibus tempestatum, sic jugiter procellis et fluctibus agitatur, ut ejus gubernatores ac remiges vix contingat aliquando inter inundantium imbrium angustias respirare; vix Charybdis voragines transire, vix a Scilla declinare. Nam si quandoque prospero flatu plenis velis ad portum vehitur, subitò ventus irruens ex adverso, impulsus ab illo cujus halitus ardere facit, ad altitudinem maris et turbulentum oceanum navis rapitur, quæ cincta fluctibus mergitur nec submergitur, quia in eâ Dominus residens discipulorum clamoribus excitatur, dum fugat spiritus insufflantes, et mari ventisque imperat, fit tranquillum. Quatuor quidem procellæ quatiunt navem istam. Nam perfida paganorum turba terram inclytam, Christi sanguine consecratam, impiè detinere contendunt: rabies tyrannorum, temporalia rapiens, exterminat justitiam et conculcat ecclesiasticam libertatem: hæreticorum insania Christi tunicam scindere nititur et subvertere fidei sacramentum: falsorum fratrum et filiorum dolosa perversitas concutit viscera et latus dilacerat matris suæ. Sicque foris pugnæ, intus timores: extra interficit gladius, et domibus mors similiter intentatur. Sicque frequenter dum alere credit filios, nutrit in sinu ignem, serpentes et regulos, qui flatu, morsu et incendio cuncta vastare nituntur, &c.

Pope Gregory IXth's complaint of the decrease of faith and charity, and of the increase of iniquity.

Ibidem.‡

Gregorii IX. Epistolæ.

XVI.—Ad omnes Episcopos, ut ad concilium venire non differant.

Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri tali episcopo vel tali salutem et apostolicam benedictionem.

Petri navicula, matris Ecclesiæ sinus, quasi negotiorum
* Mansi concilia. + Gregory IX. was elected as Pope an Chr. 1227.
Mansi concilia.
Q 2

opera, fluctibus et quæstionum urgentium agitata procellis, dexteram Jesu Salvatoris implorat. Eâ quidem flatibus Aquilonis impulsâ, dormire videtur Dominus, nutant discipuli, nautæ quasi naufragii verentur ventum et eventum, populi trepidant, clamat Petrus. Utinam, tepescentibus cæteris, saltem porrigerent filii opem et operam consilii salutaris, nec ipsam fluctus involvat, nec pirata crudelis abducat. Porrò fœdere naturalis pactionis irrupto, fides quatitur, caritas refrigescit, tepescit devotio, crescit et invalescit iniquitas in Dominum et proximum commissura; ex quibus fidei Christianæ profectibus evidens præstatur obstaculum, sequuntur dispendia, et plebs devota fidelium, beneficio quietis excluso, variis molestiis fatigatur, &c.

Ibidem. *

Dreadful abomination and heresy in Germany.

Epistola Gregorii Papæ IX. ad Henricum Frederici Imperatoris filium de quibusdam hereticis Germaniæ. An. Dom. 1233.

Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio, nobili viro Henrico, &c.

Vox in Rama audita est, ploratus multus et ululatus Rachel plorat, scilicet pia mater ecclesia, filios, quos diabolus mactat et perdit, quasi consolationem non recipit, quia filii, more vipereo, matris viscerala cerantes, ipsam interimere maluerunt. Nam multitudo dolorum urgentium, quibus et parturiens mater ipsa circumdatur, vociferari eam, et dicere ventrem meum doleo, cum prophetâ compellit.

;

Defecerunt præ lacrymis oculi nostri, et super tam nefandis abominationibus contremuerunt renes, omnia viscera sunt commota: reprimere lacrymas et continere suspiria non valemus. Sicut enim litteræ venerabilium fratrum nostrorum Archiepiscopi Moguntini, et Episcopi Hildenensis, ac dilecti filii nostri magistri Corandi de Marbuch, prædicatoris verbi Dei, grandi mærore plenæ et immenso dolore non vacuæ nobis exhibitæ continebant inter diversas hæresum species, quæ, peccatis exigentibus, Alemanniam infecerunt, una, sicut detestabilior cæteris, sic et generalior universis, quæ non solùm referentibus, sed etiam audientibus est horrori, in nobilibus membris ecclesiæ ac valdè potentibus erupit. Hæc enim est omni dissona rationi, omni pietati contraria, omni

* Mansi concilia.

cordi odibilis, cœlestium omnium et terrestrium inimica, contra quam non solùm homines ratione utentes, verùm etiam ratione carentia, cùm hæc pestis eorum excedat insaniam, immo et ipsa elementa debent insurgere et armari . .

et bis ita peractis extinguuntur candele, et proceditur ad fœdissimum opus luxuriæ nullâ discretione habitâ inter extraneas et propinquas. Quòd si forte virilis sexûs supersunt aliqui ultra numerum mulierum, tamdiu in passiones ignominiæ in desideriis suis invicem exardentes masculi in masculos turpitudinem operantur. Similiter et fœminæ immutant naturalem usum in eum qui est contra naturam, hoc ipsum inter se damnabiliter facientes.

Corpus etiam Domini singulis annis in Pascha de manu recipiunt sacerdotis, et illud ad domos suos ore portantes, in latrinam projiciunt in contumeliam Redemptoris. Ad hæc infelicissimi omnium miserorum gubernantem cœlestia pollutis labiis blasphemantes asserunt delirando cœlorum Dominum violenter, contra justitiam, et dolosè Luciferum in inferos detrusisse, &c. Proh dolor! quis unquam Quis contra hujus perditionis filios poterit non accendi? Ubi zelus Moysi, qui unâ die idololatrarum viginti tria millia interfecit, &c.

audivit talia ?

Ibidem.t

Pope Innocent IV., at the General Council of Lyons, says much respecting the unsightly conduct of the Prelates, and those who were subject to them.

Concilium Lugdunense I. generale ab Innocentio IV. celebratum. An. Chr. 1245.

Historia Concilii.

Illud etiam accedebat, quod superiores pontifices ad convocanda concilia commovit : mores enim hominum longè a majorum discipliná deflexerunt, quotidièque in vitia graviora dilabebantur.

Brevis nota eorum quæ in primo concilio Lugdunensi generali gesta sunt.

Quibus expletis, Dominus Papa dixit: oremus cum oratione de Spiritu Sancto, Deus qui corda fidelium,

* Certain preliminary ceremonies.
Mansi concilia. Editio supra.

nec dixit Dominus vobiscum. Quibus peractis, incepit prædicare de auctoritate prophetiæ, "secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes, &c. (Ps. 93), incipiens, quod multiplex erat dolor suus quia quinque dolores circumdederunt eum. Primus erat de difformitate prælatorum et subditorum. Secundus erat insolentia Saracenorum. Tertius de Schismate Grecorum. Quartus de sævitiâ Tartarorum. Quintus de persecutione Friderici imperatoris.

Rediens ad primúm articulum de difformitate prælatorum et subditorum, quia non erant tales quales consueverant et debebant esse, et de eorum eccessibus multa dixit.

Sermon of the Bishop of Lincoln before the Pope and his Cardinals at the General Council of Lyons, in which he gives a most awful description of the almost universal corruption of the priests and laity.

Appendix ad fasciculum rerum expetendarum et fugiendarum ab orthuino Gratio editum Coloniæ, 1535, operâ et studio Edvardi Brown, Parochi Sundrigiæ in agro Cantiano. -(Londini, 1690.)

Sermo Roberti, Lincolniensis episcopi,* propositus coram Papa et Cardinalibus in concilio Lugdunensi. an Dom. 1250. Venerabilissimi verò patres hujus sanctissimæ sedis Cardinales specialissimè gerunt typum, personam, et vicem Apostolorum; alii pastores, illorum primorum sanctorum patrum; quorum omnium insimul, pro possibilitate humanæ infirmitatis, sanctorum patrum, in nullo deviantium, aut proprio defectu relaxatorum, aut exteriore terrore vel illicito retardatorum, officio et ministerio non solùm debuisset prædicta fidei et Christianæ religionis, et hæc est ecclesiæ, dilatatio conservata fuisse inviolata, illabata, et integra, quinimmo de die in diem magis magisque fuisse aucta, corroborata, consummata, et confirmata, ut regnum Dei

Nouvelle Bibliotheque des auteurs ecclesiastiques par M. L. E. Dupin, des auteurs du trezième siècle de l'église.

Robert Grostead ou Grossêtete, né a Statbrook dans le pays de Suffolk, aprés avoir fait ses études a Oxfort et a Paris, fut fait archidiacre de Leichester, et succéda l'an 1235 a Hughes de Velles dans l'évêche de Lincoln. Ce que nous avons dit de la vie et des écrits de cet auteur fait assez connoitre quel etoit son génie et son caractére; et qu'il avoit joint l'erudition et la science a une grande piété, et a un zéle peutêtre trop ardent.

« PredošláPokračovať »