Obrázky na stránke
PDF
ePub

eut un revenu suffisant. C'est ce qui paroit par le concile tenu cette année a St. Florent de Saumur le mardi d'aprés la S. André, c'est a dire le second jour de Decembre, par Pierre de Lamballe archevêque de Tours et ses suffragans.

Extracts from Matthew Paris.

Matthæi Paris,* monachi Albagensis Angli, historia major, juxta exemplar Londinense, 1571, verbatim recusa; et cum Rogeri Wendoveri, Willielmi Rishangeri, auctorisque majori minorique historiis Chronicisque MSS. in bibliothecâ regiâ Collegii Corporis Christi Cantabrigiæ Cottoniaque fideliter collatâ, &c. Editore Willielmo Wats. S. T. D. Londini, 1640. Johannes. an. Dom. 1213. p. 245.

Ex tunc igitur Rex Johannes præconceptum propositum suum a quo credidit resilire, et suam cœpit conditionem deteriorare, et detorioratam in perniciem regni solidare. Oderat quippe quasi virus vipereum omnes Regni generosos, præcipue tamen Saerum de Quency, Robertum filium Walteri, et Cantuariensem Archiepiscopum Stephanum. Noverat autem et multiplici didicerat experientia, quod Papa super omnes mortales ambitiosus erat et superbus, pecuniæque sititor insatiabilis, et ad omnia scelera pro præmiis datis vel promissis cereum et proclivum. Missis igitur sub omni festinatione nunciis, magnam thesauri summam transmisit, et promisit ampliorem, spoponditque suum esse et semper fore subjectum tributarium, eâ conditione, ut nactâ subtiliter occasione, Cantuariensem archiepiscopum confundere niteretur, et barones Angliæ, quos priùs foverat, excommunicaret.+ Et hoc sitienter desiderabat, ut in excommunicatos exhæredando, incarcerando, et necando posset malignari.

Ibidem. Henricus tertius. an. Dom. 1226.

Venality of the Roman Court.

Venit intereà terminus concilii ad festum Sancti Hilarii apud Westmonasterium præfixus, ubi rex cum clero et magnatibus regni comparere debuerat, ut Domini Papæ mandatum audiret. Multis igitur in loco præfato congregatis episcopis cum aliis prælatis et laicorum turbis, Magister

*It is truly surprising that this history, so entertaining and so characteristic of the age in which it was written, should not have been long since translated into English.

The Pope subsequently excommunicated the barons.
VOL. I.

R

Otto, Domini Papæ nuntius (de quo habita est mentio superiús) litteras apertè coram omnibus recitavit; in quibus idem Papa allegavit scandalum sanctæ Romanæ ecclesiæ et opprobrium vetustissimum; notam scilicet concupiscentiæ, quæ radix dicitur omnium malorum; et in hoc præcipué quod nullus potest aliquod negotium in Romanâ curiâ expedire, nisi cum magná effusione pecuniæ, et donorum exhibitione. Sed quoniam scandali hujus et infamiæ Romanâ paupertas causa est, debent matris inopiam sublevare ut filii naturales. Quia nisi a vobis et aliis viris bonis et honestis dona reciperemus, deficerent nobis necessaria vitæ, quod esset omninò Romanæ incongruum* dignitati. Ad istud itaque scandalum penitùs eradicandum, per consilium fratrum nostrorum, sanctæ Romanæ ecclesiæ Cardinalium, quandam providimus formam, cui si volueritis consentire, a scandalo matrem vestram poteritis liberare; et in curiâ Romanâ sine donorum obsequio exhibitionem justitiæ obtinere. Forma autem provisa hæc est: petimus in primis ab omnibus ecclesiis Cathedralibus duas nobis præbendas exhiberi, unam de portione episcopi, et alteram de Capitulo, et similiter de cænobiis, ubi diversæ sunt portiones Abbatis et conventus: a conventibus, quantum pertinet ad unum monachum æquali factâ distributione bonorum suorum, et ab abbate tantumdem.

His in hunc modum propositis, persuasit, ex parte Domini papæ Magister Otto, ut consentirent Prælati, allegans supradicta commoda, quæ in litteris continentur. Hæc autem omnia audientes episcopi et ecclesiarum prælati, qui personaliter interfuerunt, divertentes seorsùm ad colloquendum, cùm super rebus propositis diutiùs deliberassent; responsum suum in ore magistri Johannis Bedefordensis Archidiaconi communiter posuerunt. Qui veniens in præsentiâ magistri Ottonis per hæc verba respondit: Domine, ista quæ proponitis Regem Angliæ specialiter tangunt, generaliter verò omnes ecclesiarum patronos regni: tangunt Archiepiscopos et eorum suffraganeos: nec non innumeros Angliæ prelatos. Cum ergo Rex propter infirmitatem et archiepiscopi nonnulli et alii ecclesiarum prælati sunt absentes, in absentiâ eorum vobis respondere non possumus, nec debemus, &c.

* What would St. Peter have thought of this reasoning?

Great Disorders in the Monasteries in the Province of

Canterbury.
Ibidem.*

Henricus tertius, an. Chr. 1232.

Hoc quoque anno Papa Gregorius constituit visitatores super viros religiosos per orbem generaliter universum Christi nomine insignitum, sub hâc formâ: "Gregorius episcopus venerabilibus fratribus suffraganeis ecclesiæ Cantuariensis, salutem et apostolicam benedictionem. Egressus a facie Dei Sathan, ad fortia manum mittens, de suâ callididate confisus, vitiorum laqueis irretire molitur electos, in sortem dominicam evocatos; majores ibi parans ille tortuosus insidiator insidias, ubi graviores conspexerit corruptelas. Sané cùm frequenter ad nostram audientiam pervenisset, quòd monasteria Cantuariensis provinciæ in spiritualibus enormiter et temporalibus, per malitiam et incuriam in eis habitantium, sunt collapse; nos culpas eorum nolentes ulterius sub dissimulatione transire, ne si eas dimiserimus incorrectas, ipsas nostras efficere videamur, monasteriis illis, quæ ad Romanam ecclesium nullo noscuntur modo pertinere, ín eâdem provinciâ constitutis, visitatores, reformatores, et correctores tam in capite quam in membris deputavimus speciales. Plenariâ sibi potestate concessâ, ut visitantes eadem monasteria vice nostrâ corrigant et reforment," &c.

Aliis autem ecclesiis et vivis religiosis, qui immediaté ad Romanam spectabant ecclesiam, non episcopos, sed Abbates, ordinis Cisterciencis maximé et Præmonstratensis visitatores dedit: viros scilicet indiscretos et nimis asperos; qui in hâc visitatione ita insolenter et immisericorditer processerunt, quód in pluribus monasteriis rationis metas excedentes, compulerunt multos ad remedium appellationis confugere. Ista visitatio per orbem universum ad ordinis potiùs deformationem, quam reformationem processit; dum omnes, qui in diversis orbis partibus, unicam beati Benedicti sequuti fuerunt regulam, per novas constitutiones ita inveniantur ubique discordes, quód ex omnibiis cœnobiis, vel aliis religiosorum ecclesiis, vix duo habeantur in normá vivendi concordes.

[blocks in formation]

Melancholy State of the Church in England through the decay of Faith, Simony, and exactions of Roman ecclesiastics.

Ibidem.

Henricus Tertius. An. Chr. 1237.

Temporibus illis ingruentibus, igniculus fidei cæpit nimis refrigescere, ut penè in cinerem redactus, vix videretur scintillare. Jam enim simonia sine rubore perpetrata usurerii manifesté diversis argumentis a popularibus et minoribus pecuniam impudenter extorquebant. Expiravit caritas; libertas ecclesiastica emarcuit; religio viluit suppeditata, et facta est filia Sion, quasi meretrix* effrons, non habens ruborem. Quotidiè vilissimæ personæ et illiterate, bullis Romanis armatæ, in minas statim erumpentes, reditus a piis patribus in victus religiosorum et sustentationem pauperum et hospitalitatem peregrinorum collatos, spretis privilegiis a sanctis nostris antecessoribus indultis, diripere non formidarunt. Fulgurantibus enim sententiis, sine dilatione raptim postulata receperunt. Quòd si ad refugium appellationis vel privilegii recurrerent injuriam patientes et - spoliati; statim suspendentes per aliquem alium prælatum, authentico Papæ compellente, fecerunt excommunicare; et sic non prece, non canonicè, sed imperiosà exactione simplices spoliarunt: juxta illud poeticum "armato supplicat ense potens." Unde factum est, quòd ubi solebant nobiles et dapsiles clerici, ecclesiarum custodes et patroni, circumjacentis patriæ latitudinem suâ opulentiâ nobilitare, transeuntes suscipere, pauperes recreare: ibidem abjectæ personæ, moribus vacui, versutiâ pleni, procuratores et firmarii Romanorum, quicquid pretiosum in terrâ fuit et utile abradentes, dominis suis in remotas terras deliciosè ex patrimonio crucifixi viventibus, et ex alieno superbientibus, transmiserunt. Erat igitur videre dolorem præcordialem genas sanctorum irrigare, querelas erumpere, suspiria multiplicare: dicentibus multis cum singultu cruentato, meliùs esse nobis mori, quàm videre mala gentis nostræ et Sanctorum. Væ Angliæ, quæ quondam princeps provinciarum, domina gentium, speculum ecclesiæ, religionis exemplum, nunc facta

* When we call to mind the massacres of the Albigenses, and the exterminating bulls of the Popes, and the venality, and pomp, and pride of the Popes and ecclesiastics, and the lying legends and idolatries of the Church of Rome at this period, her resemblance to the Apocalyptic Babylon will be perceived to have been then complete.

est sub tributo. Conculcaverunt eam ignobiles et facta est in prædam degeneribus. Sed hæc Anglis flagella, multiformes reatus procurarunt: irato eo, qui regnare facit hypocritam propter peccata populi, et tyrannum dominari.

Ibidem.* Henricus Tertius. An. Dom. 1237.

Unhappy state of things at Rome, and great Venality of the Roman Court.

Scriptum Legato missum de statu Ecclesiæ Romanæ. Eodem quoque tempore, circa dies Domini natalitios, quidam Romanæ ecclesiæ potens et specialis consiliarius, scilicet dominus J. de Columna Cardinalis, legato in Angliâ commoranti, secretiùs scripsit in hæc verba : "Frater fratri, Levita Levitæ, dilecto dilectus, in Christo Salutem. Si pagina exarata secretum valeret extraneis, et ob locorum distantiam non subjaceret discrimini, multa calamo commendarentur, quæ lingua subticet nec pandit amico. Veruntamen hæc caritati vestræ celare non debeo, quod minus avidè, vel potius inconsultè se mater immersit in fluctibus, et in fauces luporum ultronea se jactavit; duorum tantùm fuit consilio, tertio annuente, quin veriùs gressu precedente consilium et cocis præcedentibus cum tractatu. Hinc est quod libertas abjicitur, servitus inchoatur, sanctuarii sidus effunditur, ancillatur patrimonium, superbia exaltatur tonantium, carcer emitur, honor contemnitur, appetitur confusio, armatur molestia, tranquillitas effugatur, non curatur de fratrum et exterorum scandalo, irrisionibus innidetur, cæcus loco dividitur, differuntur negotia, instantes protracti sermonibus diutinâ expectationum lassitudine fatigantur. Bene vobis accidit, quòd, ab his tormentis abstracti, abiistis ad regionem longinquam, ne videretis mala gentis vestræ et sanctorum, ne pulsaremini quotidianis ictibus, crebris punctionibus lacerati. Voluimus reformare statum, ut sæpe tentavimus; et ecce deformis destitutio subnitravit; incassùm traduntur consilia, ubi voluntas non sistitur fræno prudentiæ, sed impetu agitata, prosilit ad procliva, nec pacitur retardari, &c. Datum Viterbii-festo. S. Lucæ.

Hoc igitur et similibus indiciis manifeste compertum est, ecclesiam Romanam Dei, proh pudor! indignationem incur

* Matthæi Paris Historia.

« PredošláPokračovať »