Obrázky na stránke
PDF
ePub

Item gravatur eò quòd in beneficiis Italicorum, nec jura, nec pauperum sustentatio, nec hospitalitas, nec divini verbi prædicatio, nec ecclesiarum utilis ornatus, nec animarum cura, nec in ecclesiis divina fiunt obsequia, prout decet, et moris est patriæ, sed ædificiis suis parietes cum tectis corruunt, et penitus lacerantur.

Hæc autem attendentes universi ac singuli, unanimiter consenserunt ut adhuc ob reverentiam sedis apostolicæ, domino Papæ humiliter ac devotè, tam per epistolas, quàm per solemnes nuncios supplicarent, ut tam intolerabilia gravamina et jugum subtraheret importabile. Scripserunt igitur Domino Papæ in hæc verba.*

Matt. Paris Angliæ Historia. (Londini, 1640.

An. Ch. 1246. Henricus Tertius.

Fratrum prædicatorum ambitio.

Eodemque tempore, Fratres Prædicatores limites paupertatis quam professi sunt nuper (here something appears to be wanting) jam ad superos gradus ascendere; venerari et timeri a Prælatis ecclesiasticis affectabant, et non jam tantùm prædicatores, sed etiam esse confessores contendebant, usurpantes sibi officium ordinariorum, et haberi eosdem in contemptu procurantes, quasi scientiâ et potestate insufficientes populum Dei regere, et ecclesiæ lora moderari. Unde multis discretis videbantur, ordinem universalis ecclesiæ per sanctos apostolos et sacros doctores nostros antecessores, de quorum sanctitate toti mundo constat, sancitum, nimis enormiter perturbare. Testificatum est etiam, quod ordo S. Benedicti, vel ordo beati Augustini, per multorum spatium sæculorum tantum non deliravit, quantum eorum, qui nondum in Angliâ per triginta annorum spatium radicum propagines transplantavit. Impetrato igitur a Papa Gregorio, qui specialiter eorum fautor erat, paucis evolutis annis inaudito privilegio, etiam his temporibus novum, ad primum roborandum non sine ordinariorum jacturâ et prejudicio a Domino Papa sunt adepti.

"Gregorius episcopus, servus, &c. venerabilibus Fratri

Matthew Paris inserts the letters of the English bishops and of the English abbots, and of the "Universitatis Angliæ," and a letter from the King of England to the Pope, and another letter from the same king to the Cardinals, on the subject of the above-mentioned grievances.

bus, Archiepiscopis, &c. ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem et apostolicam bened. Quoniam abundavit iniquitas, et refriguit caritas plurimorum, ecce ordinem dilectorum filiorum fratrum prædicatorum Dominus suscitavit; qui non quæ sua sunt, sed, quæ sunt Christi, quærentes, tam contra profligandas hæreses, quam contra pestes alias mortiferas extirpandas, se dedicaverunt evangelizationi verbi Dei, in abjectione voluntaria paupertatis. Nos igitur eorum sanctum propositum et necessarium ministerium favore benevolo prosequentes, universitati vestræ ipsos affectuosè duximus commendandos, charitatem vestram rogantes et exorantes in Domino, ac per apostolica vobis scripta mandantes, dilectos filios fratres ordinis memorati pro reverentiâ divinâ, ad officium prædicandi, ad quod deputati sunt, recipiatis benignè, ac populos vobis commissos, ut ex ore ipsorum verbi Dei semen devotè suscipiant, et confiteantur eisdem, cùm ipsis auctoritate nostrâ liceat confessiones audire ac pœnitentias injungere, &c.

Secundum primum roborans.

Innocentius IV. Episcopus, servus servorum Dei, &c.

His igitur lætificati et magnificati prædicatores, varios ecclesiarum prælatos, episcopos, archidiaconos, in synodis suis præsidentes, ubi multi et magni viri, videlicet Decani, Presbyteri, Vicarii, necnon et ecclesiarum rectores cum clericis convenerant, procaciter alloquentes, indulta sibi talia privilegia in protabulo demonstrarunt, erectâ cervice ea exigentes recitari, et in eorum ecclesiis veneranter recipi et commendari, et ad prædicandum populo, sine aliquâ contradictione, vel in synodis, vel, in ecclesiâ, parochianis, quasi legatos vel etiam Dei angelos admitti; et se ingerentes nimis impudenter, rogitabant singulos etiam sæpe viros religiosos, es ne confessus? Quibus si responsum fuisset, etiam; a quo ? a sacerdote meo. Et quis ille idiota? nunquam theologiam audivit, nunquam in decretis vigilavit, nunquam unam quæstionem didicit enodare. Caci sunt et duces cæcorum : ad nos accedite, qui novimus lepram a lepra distinguere, quibus ardua, quibus difficilia, quibus Dei secreta patuerunt. Nobis confitemini imperterriti, quibus tanta, ut jam videtis et auditis, concessa est potestas. Multi, igitur, præcipuè nobiles et nobilium uxores, spretis propriis sacerdotibus et prælatis, ipsis prædicatoribus confitebantur; unde non medio

criter viluit ordinariorum dignitas et conditio, et de tanto sui contemptu, non sine magnâ confusione doluerunt, nec sine evidenti causâ. Videbant enim ordinem ecclesiæ jam enormiter perturbari, quam constat longis retroactis temporibus, in Deo placitâ simplicitate ambulantem, multos e sæculo migrantes Deo præsentasse sanctos, de quorum sanctitate nefarium judico dubitare. Videbant insuper parochianos suos audacter jam peccare et impudenter, scientes se coram presbytero proprio non erubescere sua enormia peccata confitendo, quod magnum reputatur periculum; cùm rubor et confusio in confessione pars sit maxima et potissima pœnitentiæ. Dicebantque susurrantes peccaturi ad invicem : Perpetremus quæ nobis voluptuosa videntur et placentia; aliquibus enim prædicatorum vel minorum per nos transitum facientibus, quos nunquam vidimus vel unquam visuri sumus, cùm consummatum fuerit quod desideramus, sine aliquâ molestiâ confitebimus.

The French disgusted with Papal rapacity.

Matt. Paris. Hist. Angl. (Londini, 1640.)

Henricus tertius. An. Chr. 1246.

Cùm vero dierum istorum fluenta prolaberentur, tepuit devotio fidelium et filialis affectus charitatis, quem quilibet Christianus adversùs patrem nostrum spiritualem, videlicet dominum Papam, gerere tenereter, non sine animarum periculo, læsus deperiit; imò in odium execrabile et maledictiones occultas est conversus. Videbant enim omnes et singuli, et videntes sentiebant, ipsum Dominum Papam pecuniæ et pecuniarum rapinis in multorum damnum et depauperationum insatiabiliter inhiare. Nec credebant jam multi ipsam potestatem beato Petro concessam cœlitùs, videlicet ligandi et solvendi, obtinere, qui penitùs beato Petro dissimilis probabatur. Resolutum est igitur os iniqua loquentium et obloquentium ubique locorum, et præcipuè in Franciâ.

* The evils arising from the appeals to Rome, and their expenses and delays, from the venality of the Roman Court, from the conferring of so many benefices upon Italian priests, and from the multiplication of religious orders, who augmented the influence of the Pope at the expense of the episcopal authority, and sowed the seeds of discord every where, must have been incalculable.

The King of France distrusts the avarice of the Pope.

Ibidem.

Henricus tertius. 1847.

Papa petit a prælatis Franciæ pecuniam sibi mutuò præstari.

Eisdemque diebus, dominus Papa apices suos authenticos per solemnes nuncios prædicatores et minores, misit ad omnes Franciæ prælatos sigillatim, supplicans ut unusquisque juxta suam possibilitatem sibi unam quantitatem pecuniæ accommodaret. Et ipse procul dubio cùm respiraret, quod cuilibet competeret, redderet indubitanter. Quod cùm regi Francorum innotuisset, suspectam habens Romanæ curia avaritiam, prohibuit ne quis prælatus regni sui sub pœnâ amissionis omnium bonorum suorum, talitér terram suam depauperaret. Et sic cùm sibilo et derisione omnium Papales legati sophistici, quorum humeris hoc officium incumbebat, inanes et vacui a regno recesserunt memorato.

The King of England's Letters of Complaint to the Pope, an. Dom. 1250.

Matt. Paris. Angliæ Historia. (Londoni, 1640.)
Henricus III. an. Dom. 1250.

Litteræ regis Angliæ querulæ ad Papam.

Ubinam libera electio? Pax ecclesiæ, quam inviolabiliter juravit Rex tenere in coronatione suâ primitiva? Heu, heu, modo contemptis regni naturalibus, viris sanctis, litteratis, et religiosis, intruduntur, alieni honore quolibet indigni, litterarum et idiomatis Anglicani penitùs ignari, confessionibus et prædicationibus omniò inutiles, nec compositi, nec moribus informati, pecuniæ extortores, animarum contemptores. Quondam sancti viri, religiosi, litterati, spiritu sancto cooperante et revelante, ad Cathedras, licet renitentes, trahebantur, quas per fas et nefas aulici, tribunales, vel barbari occupant violenter. Omnes jam domos, ad quas electio pertinet Pontificalis, ob id ipsum destruuntur. Patronatus, oneri est jam, non honori; damno, non utilitati. Omnes quoque ecclesiæ tam Pontificales quàm Conventuales, cùm vacantes ad manum Regis devolvantur, quæ utique manus defensiva esse teneretur et protectiva, prædæ patent et rapina. O Papa, patrnm pater, ut quid permittis Christia

norum climata talibus inquinari? Meritò igitur, meritò ab urbe et sede pulsus propriâ, tanquam profugus alter et alter Cain cogeris exulare; prosperantur hostes tui Fredericales, fugis fugantes, et qui te persequuntur, sunt veloces et potentes. Ubique in tibi subjectos tua bulla fulgurat, sed vilescit apud rebelles. Ubique suspensi* a beneficiorum collationibus prælatis, jubentur fieri provisiones, sed indignis, barbaris, et ignotis, qui ab ovibus ovilis dominici lac quærentes, carnes et vellera tondent, radunt, excoriant eas et eviscerant. Nec alicui a piis patribus indulta privilegia possunt suffragari. Inter cæteras quoque nationes, Anglia, ubi, ut novit mundus, plus viget fides Christiana, viliùs conculcatur, suisque bonis et laboribus opprimente Papa spoliatur. Nullus ei, si ipsa cuilibat fit prædoni. Ubinam scitur Anglicus aliquis redditum habere in partibus Romæ, Italiæ. Januæ, vel regnorum aliorum, cùm tales in Angliâ rapiant universa. O Deus, ultionum Domine, quando exacues ut fulgur gladium, ut cruore talium inebrietur: Profectò peccata nostra nobis gravamina meritò talia prepararunt.

All respect for the Roman Church and Papal Court at an end. Ibidem.

An. Dom. 1255. Henricus tertius.

Transiit igitur annus ille Romanæ ecclesiæ et Papali curiæ, si devotionem populi reputet, virulentissimus. Expiravit enim, quæ consuevit haberi, devotio habita a Prælatis et populo penes matrem nostram Romanam ecclesiam, et Patrem et pastorem nostrum, Dominum videlicet Papam. Et si illa curia fideles Christi multoties usque ad amaritudinem spiritus cruentavit, nunquam tamen sicut hoc et sequenti anno, tam lethaliter universos Christi servos et singulos suaciavit.

Disputes between the Religious Orders.
Ibidem.

Henricus tertius. An. Dom. 1259.

Fratres prædicatores occupant Dunstapliam.

Temporeque eodem, collatâ domo quâdam cum mansione

* It should seem that the pecuniary difficulties into which the Popes were plunged through their disputes and wars with the German emperors, and the schism in the Papacy, and the need which the Popes experienced of providing for their supporters, were the main causes of these abuses.

« PredošláPokračovať »