Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ibidem. Innocent. P. III. An. Chr. 1214.
Concilium Rotomagense.*

C. IV. Ut in sacris ordinibus constituti, pariter et beneficiati, focarias non habeant.

Inhibemus enim districtius, &c. (precisely the same as the 4th canon of the Concilium Parisiense.)

Ibidem. Innocentius. p. 111. An. Chr. 1215.
Concilium Lateranenset IV.

Ut clericorum mores et actus in melius reformentur, continenter et castè vivere studeant universi, præsertim in sacris ordinibus constituti, ab omni libidinis vitio præcaventes, maximê illo, propter quod ira Dei venit de cœlo in filios diffidentiæ, quatenus in conspectu Dei omnipotentis puro corde ac mundo corpore valeant ministrare. Ne verò facilitas veniæ incentivum tribuat delinquandi, statuimus, ut qui deprehensi fuerint incontinentiæ vitio laborare, prout magis aut minus peccaverint, puniantur secundum canonicas sanctiones, quas efficaciùs et districtiùs præcipimus observari; ut quos divinus timor a malo non revocat, temporalis saltem pœna a peccato cohibeat.

Si quis igitur hâc de causâ suspensus, divina celebrare præsumpserit, non solùm ecclesiasticis beneficiis spolietur, verum etiam pro hâc duplici culpâ perpetuò deponatur.

Prælati verò, qui tales præsumpserint in suis iniquitatibus sustinere, maximè obtentu pecuniæ, vel ulterius commodi temporalis, pari subjaceant ultioni.

Ibidem. Honorius III. P. An. Chr. 1217. Constitutiones Richardi Poore, Sarum Episcopi, circà annum Domini, 1217.

Cap. I. Ut sancti sint ministri ecclesiæ.

[ocr errors]

Imprimis in virtute Spiritus sancti districtè præcipimus, ut omnis minister ecclesiæ et præcipuè sacerdotes, discutiant diligenter et sollicitè, juxta testimonium conscientiæ suæ quales ad ordines susceptos accesserunt, et quo fine. Generaliter omnes quos irregularitatem in ordinis susceptione, vel ante, vel post ordinis susceptionem, constat contraxisse; nisi cum eis dispensatum fuerit expressè ab eo

*Rouen.

+ A General Council.

+ Mansi concilia ut supra.

qui cum eis dispensare potuerit, ab officii sui executione suspensos denunciamus.

Ne autem ignorans ignoretur, irregulares, qui secundum canones ab ordinibus prohibentur, et illos qui cum dispensationis gratia admittuntur, seriatim duximus, et per ordinem specificandos. Homicide, advocati causa sanguinis, executores servorum in publicis administrationibus, Simoniaci, inventores simoniacarum factionum, et qui labe illâ infecti ordines scienter susceperunt. Qui ab hæreticis et schismaticis damnatis, vel nominatim excommunicatis, scienter ordines susceperunt. Item bigami, corruptarum mariti, Deo sacrarum virginum violatores. Item qui excommunicati ordines scienter susceperunt, vel furtivè, et qui in susceptis sciénter tales ministrare præsumpserint. Item sortilegi, qui dæmonibus immolarunt; incendarii ecclesiarum. Omnes tales, nisi nostrum, vel superioris super hoc requisiverint concilium, vel requisitum habuerint, ex tunc ab executione officii sui se noverint suspensos. *

V. De munditiâ sacerdotum et clericorum.

Cùm de conversatione sacerdotum mors et vita dependeant subditorum, et cùm corpora ministrorum Christi, sint, vel esse debeant, templum Spiritus Sancti, quicumque templum Dei violaverint, disperdet eos Deus. Ne Sacerdotes tollentes membra Christi, faciant membra meretricis, districtè præcipimus, quod omnes ecclesiæ ministri, in sacris ordinibus constituti, sive sint beneficiati, sive non, honestè et castè vivant, ab omni fornicatione et immunditiâ se abstineant, prout ad sacrum eorum ministerium dinoscitur pertinere.

VI. Sacerdotibus verò præcipuè et specialiter, in virtute Spiritus Sancti et sub periculo officii et beneficii districtè præcipimus ut continenter et honeste vivant, concubinas suas a domibus suis procul expellant et nullam familiaritatem cum eis de cætero habeant, nec in propriis domibus, nec in alienis nisi velint simul beneficiis et officiis, contra hoc agendo, privari.

Ibidem.† Concilium Provinciale Scoticum. an. 1225. habitum.-Bulla Honorii de eodem.

Honorius Episcopus, &c. servus servorum Dei, venera

The good clergymen of those days must ever and anon have found themselves in strange company, when they met a gathering of priests. + Mansi concilia editio ut supra.

bilibus fratribus, universis episcopis regni Scotiæ, salutem et apostolicam benedictionem.

Quidam vestrûm nuper auribus nostris intimaverunt, quòd cum non haberetis archiepiscopum, cujus auctoritate possitis concilium provinciale celebrare, contingit in regno Scotia, quod est a sede apostolicâ tam remotum, statuta negligi concilii generalis et enormia plurima committi, quæ remanent impunita. Cum autem provincialia concilia omitti non debeant in quibus de corrigendis excessibus et moribus diligens est adhibendus cum Dei timore tractatus, et canonica sunt religendæ regulæ ac conservandæ, maximè quæ in eodem generali concilio sunt statuta; per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, cùm metropolitanum noscamini non habere, auctoritate nostrâ provinciale concilium celebretis.

anno ix.

Datum apud Tyberim 14. Cal. Jun. Ponts.

C. XVIII. De cohabitatione clericorum et mulierum. Licet ad profugandum a laribus ecclesiæ putridum illius cupidinis libidinosæ contagium, quo decor ecclesiæ turpiter maculatur, studuerint semper ecclesiastici rectores, ipsum cum improbitatis tantæ existit, ut semper se gerat impudenter: nolentes ergo tantam ecclesiæ ignominiam conniventibus oculis præterire incorrectam, statuta Romanorum Pontificum, et maximè decretales Alexandri Papæ super editas exequendo, statuimus et statuendo præcipimus, ut clerici, et maximè in sacris ordinibus constituti, qui in suis domibus vel alienis detinent publicè concubinas, eas prorsus a se removeant infra mensem, alias de cætero nullatenus detenturi, alioquin ab officiis et beneficiis sint suspensi.

Ibidem. An. Chr. 1225.

hoc

Concilium Germanicum, Moguntiæ* habitum, falsò dictum Coloniense, sub præsidio Conradi Episcopi, Cardinalis Portuensis, et S. Rufini, sedisque apostolicæ legati, contra simoniacos et concubinarios clericos celebratum an. Dom. 1225. Idus Decembris. Tempore Honorii Papæ tertii. C. I. De continentiâ clericorum.

Licet multa super continentiâ clericorum, sanctorum patrum hâctenus emanaverunt instituta; quia tamen adhuc nonnulli clerici lumbos suos cingulo continentiæ, ut accipimus, non præcingunt, &c. Præcipimus igitur ut clerici continenter et castè vivere studeant universi, et maximè in

* Mentz.

ordinibus sacris constituti, quatenus in conspectu Dei omnipotentis puro corde et mundo corpore valeant ministrare. C. II. De pœnis concubinariorum clericorum.

Si quis autem clericorum deinceps fuerit deprehensus incontinentiæ vitio laborare detinendo publicè concubinam, nisi, post admonitionem canonicam, illam a se prorsùs expulerit, extunc tam beneficio quam et officio spoliatur, &c. C. III. De clericis ruralibus concubinariis, expressus rigor superiùs observetur, &c.

C. XIII. De committentibus incestum cum sanctimonialibus et canonicis, et de ejusmodi sacris virginibus pollutis. Licet contra nefandos insidiatores sacrarum virginum pudicitiæ, pœnæ gravissimæ sint institutæ tam canonicæ quam legales; quidam tamen, relaxatis voluptatum habenis, in lacum miseriæ et lutum fœcis se immergunt, ut salutis æternæ coronam, honestatis normam, earumque pudicitiam interpellare præsumant; contra quos nervum rigoris apponimus, statuentes, ut quicumque pudicitiam santimonialium cujuscumque habitus ausu sacrilego sollicitare præsumserit; ab officio, si clericus fuerit, si laicus, a perceptione corporis Domini noverit se suspensum.

Sanctimonialis verò seu canonica quæ hujusmodi crimen flagitiosum perpetraverit, ulterius ad officium aliquod in monasterio nullatenus admittatur; sed in signum iniquitatis suæ ultima, tam in claustro, maneat, quam in choro.

Ibidem.*

Concilium Provinciale celebratum Rotomagi. † an. gratiæ. 1231. sub Mauricio Archiepiscopo et ejus suffraganeis, de disciplinâ ecclesiasticâ et morum reformatione.

C. IV. Propter scandala quæ ex monialium conversatione proveniunt, statuimus de monialibus nigris, ne aliquod depositum recipiant in domibus suis ab aliquibus personis, maximè arcas clericorum, vel aliorum causâ custodiæ, apud se minimè deponi permittant. Pueri, vel puellæ, quæ ibi solent nutriri et instrui, penitùs repellantur. Omnes communiter comedant in refectorio et dormitorio, dormiant solitariè. Cameræ monialium omnes destruantur, nisi aliqua per inspectionem Episcopi integra retineatur ad infirmariam faciendam, vel aliâ de causâ, quæ episcopo necessaria videatur. Item monilaes nullatenus exire permittantur, vel extra pernoctare, nisi fortè ex magnâ causâ et rarò; et abbatissis injungatur ne

*Concilia Cardinal. Mansi editio ut supra.

+ Rouen.

aliter egredi permittant moniales.* Et si aliquando abbatissa ex justa causâ alicui permittat, eidem injungatur quod sine morâ revertatur, et det ei sociam, non ad voluntatem suam, sed quam viderit expedire.

Circa hoc autem Episcopi adhibeant diligentiam et curam per se et per ministros suos, et vitas et conversationes earum taliter restringant, quod per eorum diligentiam scandala, quæ de earum vitá in præsenti proveniunt, sopiantur.

XI. Præcipimus ut concubine presbyterorum, quæ super hoc de cætero fuerint confessæ, vel convictæ, vel diffamatæ, vel super hoc non poterunt se purgare, publicè in ecclesiâ die Dominico, vel alio solemni die, coram populo tondeantur, aliàs pœnitentiam competentem pro peccato hujusmodi suscepturæ, &c.

Ibidem. An. 1235.

Præcepta antiqua diœcesis Rotomagensis.

Præcepta inedita, collata ad librum Synodalem Diocesis Cenomanensis+ et MSS. Bec.

Cap. 97. De Incestu Spirituali.

Mulierem quæ a sacerdote proprio, vel ab alio qui ejus confessionem audivit, vel eam baptizavit, cognita fuerit, ob enormitatem criminis, maximè si scandalum inde fuerit, decrevimus ad Episcopum esse mittendam, &c.

Cap. 98.-Fœmina, quæ cum patre spirituali fuerit fornicata, omnia derelinquat, et res suas pauperibus tradat, et conversa monasterio, Deo usque ad mortem serviat.

Ibidem.

Constitutiones S. Edmundi Cant. Arch. circa annum 1236

editæ.

III. Quod clerici puniantur propter incontinentiam.

Ne verò facilitas veniæ incentivum tribuat delinquendi, in generali concilio statutum est quod clerici, præsertim in sacris ordinibus constituti, qui deprehensi fuerint incontinentiæ vitio laborare, et pro hâc causâ suspensi, officium suum exequi præsumpserint, non solùm ecclesiasticis beneficiis spolientur, verum pro hâc duplici culpâ perpetuò deponantur, quos divinus timor a malis non revocat, temporalis saltem

ut

* How futile are vows of continence, if in order to avoid their overt breach, those who take them must be incarcerated in convents and excluded from society. + Le Maine.

« PredošláPokračovať »