Obrázky na stránke
PDF

verùm etiam in quibusdam partibus et provinciis contiguis, seu vicinis eisdem, etiam nonnulli ex sectatoribus et sequacibus hæresum ac errorum hæresiarcharum prædictorum, timore divino et pudore humano prorsus abjectis, nec de ipsorum, et præsertim Joannis Husz et Hieronymi interitu miserabili sumentes conversionis et pœnitentiæ fructum, sed tamquam in profundum pressi peccatorum, Dominum Deum blasphemare non cessant, ducentes in irritnm nomen ejus, quorum mentes É mendacii sic damnabiliter excæcavit, ut prædictos libros, codices, et opuscula, hæreses et errores continentes seu continentia, dudum etiam per Synodum præfatum damnatos et damnata ac ignibus concremanda deputata et concremata, legunt, student, ac eis in sui et multorum simplicium periculum, nedum contra statuta, decreta, et ordinata in Synodo supradicta, sed etiam contra canonicas sanctiones dogmatizare præsumunt in animarum periculum ac puritatis fidei denigrationem et scandalum plurimorum. 4. Nos igitur attendentes, quod error, cui non resistitur, approbari videtur, ac malis et perniciosis erroribus hujusmódi resistere, ac eos de medio Christi fidelium, et præsertim de supradictis Bohemiæ et Moraviæ dominiis et districtibus ac confinibus et viciniis eorum, ne ampliùs et latius se extendant, funditùs evellere cupientes, discretioni vestræ, sacro approbante Concilio Constantiensi, per apostolica scripta Committimus et mandamus, quatenus vos archiepiscopi et episcopi ac electi, et quilibet vestrûm, per se, seu alium, vel alios, quos graves et idoneas personas spiritualem jurisdictionem habentes esse volumus, omnes et singulos cujuscumque dignitatis officii, præ-eminentiæ, status, vel conditionis existant, et quibuscumque nominibus censeantur, qui de præexcelso, salutifero et supermirabili sacramento corporis et sanguinis D. N. Jesu Christi, vel de baptismate seu peccatorum confessione, pœnitentiæ pro peccatis injunctione, vel reliquis ecclesiasticis sacramentis, seu fidei articulis, aliter sentire aut docere quam sacrosancta Romana ecclesia et universalis docet, prædicat, et observat, aut articulos, seu libros, et doctrinas præfatorum hæresiarcharum Joannis Wicleff et Joannis Husz et Hieronymi, per eamdem Constantiensem Synodum cum suis auctoribus, ut prædicatur, damnatos et damnatas, tenere, credere, et dogmatizare, ac vitæ finem ipsorum hæresiarcharum publicè vel occultè pertinacitèr quómodolibet laudare vel approbare præsumpserint, eorumque receptatores, defensores, et fautores quoslibet etiam contemplatione prædictorum errorum, necnon credentes et adhærentes eisdem, tamquam hæreticos judicetis, et velut hæreticos sæculari curiæ* relinquatis. 5. Receptatores, quoque, fautores et defensores, &c. &c. 7. Et nihilominus omnes Christianæ et Catholicæ fidei professores, Imperatorem, Reges, Duces, Principes, Marchiones, Comites, Barones, milites, potestates, rectores, consules, proconsules, scabinos, communitates et universitates regnorum, provinciarum, civitatum, oppidorum, eastrorum, villarum, terrarum, aliorumque locorum hujusmodi, necnon cæteros jurisdictionem temporalem exercentes, juxta juris formam et exigentiam auctoritate apostolica exortando moneatis et requiratis, ut de regnis, provinciis, civitatibus oppidis, castris, villis terris, et omnibus aliis locis ac dominiis supradictis, omnes et singulos hæreticos hujusmodi, secundùm tenorem Lateranensis concilii, quod incipit, * Sicut ait' ad instar etiam irretitorum crimine usurarum, quos publicè vel manifestè per facti evidentiam cognoverint esse tales, tamquam oves morbidas gregem Domini inficientes expellant, donec et quousque a nobis seu vobis, vel aliis Judicibus Ecclesiasticis vel Inquisitoribus, fidem et communionem IRomanæ Ecclesiæ tenentibus, aliud recipiant in mandatis, nec eosdem in suis districtibus prædicare, domicilia tenere, larem fovere, contractus inire, negociationes, et mercantias quaslibet exercere, aut humanitatis solatia cum fidelibus habere, permittant. 9. Qui autem de hæresi per judicem competentem Ecclesiasticum inventi fuerint sola suspicione notati seu suspecti, nisi juxta considerationem et exigentiam suspicionis qualitatemque personæ, ad arbitrium judicis hujusmodi propriam innocentiam congrua devotione monstraverint, in purgatione ejus Canonicè indicta deficientes, et se Canonicè purgare non valentes, aut pro hujusmodi purgatione facienda obstinatione damnabili jurare renuentes, tamquam hæretici condemnantur.

Innocentius Octavus. (Magnum bullarium Romanum Luxemburgi, 1727.)

Inquisitorum hæreticæ pravitatis sententiæ contra hæreticos promulgatæ,* a magistratibus sæcularibus executioni demandentur absque aliquâ processuum revisione.

* Whilst they handed over heretics to the secular court for punishment, they eompelled the secular courts to inflict the punishments, vide 7. In former bulls they compelled them by the anathema.

Innocentius Papa VIII. venerabili fratri nostro episcopo Erixien. et dilecto filio Inquisitori in partibus Lombardiæ.

2. At cum hujusmodi crimen hæresis sit merè ecclesiasticum, et delicta nullo pacto impunita remanere debeant, tenore præsentium vobis committimus atque mandamus, ut si est ita, eisdem officialibus sæcularibus civitatis Brixiensis, sub excommunicationis pœna, et aliis censuris Ecclesiasticis, præcipiatis atque mandetis, ut infra sex dies, postquam legitime fuerint requisiti, sine aliquâ dictorum processuum, É vos agitatorum visione, sententias per vos latas contra ujusmodi hæreticos promptè exequantur, appellatione remota. Quam excommunicationis pœnam ipso facto volumus, et tenore præsentium declaramus incurrisse, si, quod mandatum fuerit, infrà dictum sex dierum spatium, cessante legitimo impedimento, cum effectu non impleverint, &e.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die trigesimo Septemb. 1486. Pontif. nost. an. tertio.

Julius Secundus. An. 1511. (Magnum bullarium Romanum. Tom. 1. p. 507.)

Anathematizatio hæreticorum et aliorum contraventium contentis in ista constitutione, quæ Bulla in coena Domini nuncupatur. Julius Episcopus, servus servorum Dei, ad futuram rei memOr1am. Consueverunt Romani Pontifices prædecessores nostri, ad retinendam puritatem religionis Christianæ, et ipsius unitatem, quæ in conjunctione membrorum ad unum caput Christum, videlicet ejusque Vicarium, principaliter consistit, et sanctam fidelium societatem ab offensione servandam, arma justitiæ per ministerium apostolatus in præsenti celebritate exercere. 1. Nos igitur vetustum et solemnem hunc morem sequentes, excommunicamus et anathematizamus ex parte omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, auctoritate quoque beatorum Petri et Pauli, ac nostra, omnes hæreticos,

* This decree is inserted to prove that the secular authorities were compelled by the anathema of the Popes to execute the judgments against heretics.

Gazaros, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Arnaldistas, Speronistas, Passagenos, Wiclesitas seu Ussitas, Fraticellos de opinione nuncupatos, et quoscumque alios hæreticos quocumque nomine censeantur ; ac omnes fautores, receptatores, et defensores eorumdem, &c. &c.

Leo Decimus. Am. 1520.
Damnatio errorum Martini Lutheri, &c.

Leo Episcopus, servus servorum Dei. ad futuram rei meImOrlam.

Exurge Domine, &c.

Eorum autem errorum aliquos præsentibus duximus inserendos, quorum tenor sequitur, et est talis.

38. Hæreticos comburi, est contra voluntatem spiritus.

8. Qui quidem errores, respectivè, quam sint pestiferi, quam perniciosi, quam scandalosi, &c. nemo sanæ mentis ignorat.

Clemens Septimus. An. 1528. (Magnum bullarium Romanum. Tom. 1. p. 675. Edit. ut supra.)

Clemens Papa VII. venerabili Paulo Zana, Episcopo Prixiensi et iiro filio Inquisitori hæreticæ pravitatis in civitate Brixiensi et eorum alteri, salutem et apostolieam benedictionem.

2. Cupientes igitur errores et perversa dogmatain civitate et dioecesi tuis hujusmodi penitus extirpari, et illorum sectatores debita correctione reprimi, ac debitis poenis püniri, vobis et alteri vestrùm, etiam cùm a præfatis electis requisiti fueritis, vel alter vestrûm requisitus fuerit, omnes et singulas causas hujusmodi hæresim sapientes etiam criminales, ex tam dicta Lutherana, quàm alia et erronea et perversa doctrina in civitate et diœcesi prædictis exortas, et quas, etiam contrà quendam Joannem Baptistam Pallavicinum, ordinis Fratrum Carmelitarum, qui verbum Dei in proxima Quadragesima in ecclesia Brixiensi prædicando publicè, nonnulla erronea et a fide Catholica deviantia prædicavit, adeò quod pias hominum aures plurimùm scandalizavit, si in civitate sen diœcesi prædictis extiterit, movere seu exoriri contigerit, cum omnibus et singulis illi annexis, dependentibus et emergentibus ab eis, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura judicii, prout in similibus procedi consuevit, audiatis, &e. &e.

7. Et ad cor redire nolentes et dictæ ecclesiæ communionem, velut putrida membra, separatos et divisos ac damnationi aternæ cum Satana et angelis ejus adduetos ac perpetuo infames ac intestabiles esse ; necnon bona eorum quælibet, mobilia et immobilia cuicumque fidelium liberè et licitè invadere, occupare, et sibi acquirere licere, personas eorum captivare et in perpetuam servitutem adducere, corpora eorum, postquam defuncta fuerint, sepultura ecclesiastica carere debere, decernendi, denunciandi, et declarandi, &e.

9. Omniaque et singula alia, quæ ad hujusmodi pestem reprimendam et radicitùs extirpandam necessaria, sed quomòdolibet opportuna faciendi, gerendi, ordinandi, coercendi, et exequendi, ac auæilium brachii saecularis, si opus fuerit, invocandi, &c.

Datum Witerbii, sub annulo piscatoris, 13 Julii, 1528, Pont. nos. an. 5.

Paulus Tertius. An. 1536.

Bulla in Coena Domini.

Paulus Episcopus, &c.

1. Excommunicamus et anathematizamus exparte Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti, auetoritate quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra, hæreticos, Gazaros, Patarenos, Pauperos de Lugduno, Arnaldistas, Speronistas, Passageros, Wiclevistas seu Hussitas, Fraticellos, de opinione nuncupatos, nec non per fel. rec. Leonem PP. X. prædecessorem nostrum superioribus annis damnatam, impiam et abominabilem Martini Lutheri hæresim sequentes, ipsique Martino quominus puniri possit quomodolibet faventes, et quoslibet alios hæreticos quocumque nomine censeantur, ac omnes fautores et receptatores librosque ipsius Martini, aut quorumvis aliorum ejusdem sectæ sine auctoritate nostra et Sedis apostolicæ quomodolibet legentes, aut in suis domibus tenentes, imprimentes, aut quomodolibet defendentes, ex quavis causa publicè vel occultè, quovis ingenio vel colore. Et generaliter quoslibet defensores eorumdem, &c.

Paulus Tertius. Am. 1542.

Deputatio nonnullorum S. R. E. Cardinalium generalium Inquisitorum hæreticæ pravitatis, cum amplissima auctoritate.

« PredošláPokračovať »