Obrázky na stránke
PDF

Paulus Episcopus, &c.

After giving to the Inquisitors authority of a very extensive character, he proceeds as follows :—

7. Et auxilium brachii sæcularis invocandi, omniaque et singula alia, quæ prædicti Cardinales ad hæreses et in fide hujusmodi errores ad præsentes in Republica Christiana ubilibet , vigentes reprimandos et radicitùs extirpandos, necessaria fore cognoverint, et ad officium inquisitionis hæreticæ pravitatis de jure pertinent faciendi, gerendi, ordinandi, exercendi, et exequendi, &c.

Julius Tertius. Am. 1550.
Contra impedientes Inquisitores hæreticæ pravitatis, &c.
Julius Episcopus, servus servorum Dei, &c.
Licet a diversis Romanis pontificibus, &c.*

Paulus Quartus. An. 1559.—(Magnum bullarium Romanum. Luxemburgi, an. 1727.)

Invocatio quarumcumque censurarum et poenarum contra hæreticos et schismaticos quomodolibet promulgatarum et aliarum pœnarum impositio, in cujuscumque gradus et dignitatis prælatos et Principes, hæreticæ vel schismaticæ pravitatis reos.

Paulus Episcopus, servus servorum Dei, &c.
Cum ex Apostolatus officio, &c.

2. Habita super his cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus deliberatione matura, de eorum consilio et unanimi assensu omnes et singulas excommunicationis, suspensionis, et interdicti, ac privationis, et quasvis alias sententias, censuras, et poenas a quibusvis Romanis Pontificibus prædecessoribus nostris aut pro talibus habitis, etiam per eorum literas eaetravagantes, seu sacris conciliis ab ecclesia Dei receptis, vel sanctorum Patrum decretis et statutis, aut sacris canonibus ac constitutionibus et ordinationibus Apostolicis contra hæreticos aut schismaticos quomodolibet latas at promulgatas, Apostolica auctoritate approbamus et innovamus, ac perpetuò observari, et in viridi observantiâ, si forsan in ea non sint, reponi, esse debere, necnon quoscumque qui haetenus a fide Catholica deviasse, aut in aliquam hæresim incidisse, seu schisma incurrisse, aut excitasse, seu commisisse comprehensi, aut confessi vel convicti fuerint, seu (quod Deus pro sua clementia et omnes bonitate avertere dignetur) in posterùm deviabunt, seu in hæresim incident, aut schisma incurrent, vel excitabunt, seu committant, et deviasse, seu incidisse, aut incurrisse, vel excitasse, seu commisisse deprehendentur, aut confitebuntur, seu convincentur, cujuscumque status, gradus, ordinis, conditionis et præeminentiæ existant, etiamsi. Episcopali, Arehiepiscopali, Patriarchali, Primitiali, aut alia majore dignitate ecclesiastica,seu Cardinalitus honore, et apostolicæ sedis ubivis locorum tam perpetuæ quam temporalis Legationis munere, vel mundana'etiam Comitali, Baronali, Marchionale, Ducali, Regia et Imperiali auctoritate seu excellentia præfulgeant, et eorum quemlibet sententias, censuras, et pœnas prædictas incurrere volumus et decernimus, &c.*

* It is umnecessary to insert this bull at length. We refer to itto complete the chaim of persecuting decrees.

THE FOURTH COUNCIL OF LATERAN.

Sacrosancta Concilia studio Ph. Labbæi et Gab. Cossartii Soc. Jesu. Presbyterorum —(Tom. xi. pars 1. ab anno 1198, ad annum 1284. I/utetiæ Parisiorum, 1671.)

Concilium Lateranense IV. generale sub Innocentio III.
Summo Pontifice.
Historia ejusdem Concilii.

P. 116. Cogitur itaque Romæ in Lateranensi ecclesia satis magnum concilium: de quo abbas Urspergensis, qui eo tempore floruit, hæc habet: 'anno ab incarnatione Verbi 1215, celebrata est sancta universalis synodus Romæ in Ecclesia Salvatoris, quæ Constantiniana vocatur, mense Novembri, præsidente domino Innocentio papa tertio : pontificatus ejus anno 18. In qua fuerunt episcopi 412. Inter quos extiterunt de præcipuis patriarchis duo, videlicet Constantinopolitanus et Hierosolymitanus: Antiochenus autem, gravi languore detentus, venire non potuit ; sed misit pro se vicarium Antheradensem Episcopum. Alexandrinus verò, sub Saracenorum dominio constitutus fecit quod potuit, mittens pro se diaconum suum Germanum. Primates autem et metropolitani 71. Cæterum abbates et priores ultra octingentos, archiepiseoporum verò et episcoporum, abbatum et priorum et capitulorum absentium procuratorum non fuit certus numerus eomprehensus. Legatorum verò regis Siciliæ in Romanorum imperatorem eleeti, imperatoris Constantinopolitani, regis Franciæ, regis Angliæ, regis Hungariæ, regis Hierosolymitani, regis Cypri, regis Aragoniæ, necnon et aliorum principum et magnatum, civitatum, aliorumque locorum ingens fuit multitudo. Haec Urspergensis. In quo eoncilio primùm explicata est catholica fides contra varios hæreticorum errores, &e. Multa de hæreticis coercendis ac reprimendis, ac de Græcis, qui ad catholicam fidem reverterant, statuuntur, &c.

* It will be observed that this bull contains and concentrates all the

persecuting decretals, councils and bulls hereinbefore inserted; well might Paul IV. be said to have a ** tête de Vesuve.”

Capitula.
III. De Hæreticis.

Excommunicamus et anathematizamus omnem hæresim extollentem se adversus hanc sanctam, orthodoxam, catholicam fidem, quam superius exposuimus : condemnantes universos hæreticos, quibuscumque nominibus censeantur ; facies quidem habentes diversas, sed eaudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in idipsum.

Damnati vero, sæcularibus potestatibus præsentibus, aut eorum bailivis, relinquantur animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis: ita quod bona hujusmodi damnatorum, si laici fuerint, confiscentur ; si vero clerici, applicentur ecclesiis a quibus stipendia perceperunt. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi juxta considerationes suspicionis qualitatemque personæ propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur ; ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint, extunc velut hæretici condemnentur. Moneantur autem et inducantur, et si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur saeculares potestates, $*$ fungantur officiis, ut sicut reputari cupiunt et haberi fideles, ita pro defensione fidei præstent publicè juramentum, quod de terris suæ jurisdictioni subjectis universos hæreticos ab ecclesia denotatos bona fide pro viribus eaeterminare studebunt ; ita quodammodo, quandocumque quis fuerit in potestatem sive spiritualem, sive

VOL. I. ID

temporalem assumptus, hoe teneatur capitulum juramento affirmare. Si vero dominus temporalis requisitus et monitus ab ecclesia, terram suam purgare neglexerit ab hac hæretica fœditate, per metropolitanum et cæteros comprovinciales episcopos Texcommunicationis vinculo innodetur. Et, si satisfacere contempserit infra annum significetur hoc summo pontifici: ut extünc ipse vassallos ab ejus fidelitate demunciet absolutos, et terram exponat catholicis occupandam, qui eam eaeterminatis hæreticis sine ulla contradictione £t›; et in fidei puritate conservent : salvo jure omini principalis dummodo super hoc ipse nullum præstet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat : eadem nihilominus lege servata circa eos qui non habent dominos principales. Catholici vero, qui crucis assumpto charactere ad hæreticorum eæterminium se accinæerint, illa gaudeant indulgentia, illoque privilegio sint minuti, quod accedentibus in terræ sanctæ subsidium conceditur, &c. &c.

Statuta Domini Ludovici* regis, pro libertate ecclesiæ.

Sacros. concilia stud. P. Labbæi et G. Cossartii. tom. xi. p. 423. Lutetiæ Parisiorum, 1671.

An. Chr. 1228.—Ludovicus Dei gratia Francorum rex, universis civibus Narbonensibus, et aliis fidelibus suis per Narbonensem diæcesim constitutis, salutem et dilectionem.

—(Gregorius P. P. IX.) I. Cupientes in primis ætatis et regni nostri primordiis illi servire, a quo regnum recognoscimus, et id quod sumus, desideramus ad honorem ipsius, qui nobis culmen dedit honoris, quod ecclesia Dei, quæ in partibus vestris longo tempore fuit afflicta et tribulatiónibus innumeris conquassata, in nostro dominio honoretur, et feliciter gubernetur, &c. II. Et quia hæretici longo tempore virus suum in vestris partibus effuderunt, ecclesiam matrem nostram multipliciter maculantes : ad ipsorum eætirpationem statuimus quod hæretici, qui a fide catholica deviant, quocumque nomine censeantur, postquam fuerint de hæresi per episcopum loci, vel per aliam ecclesiasticam personam, quæ potestatem habeat eondemnati, indilatè animadversione debita puniantur.

* St. Louis.

IV. Statuimus etiam et mandamus, ut barones terræ et bailivi nostri, et alii subditi nostri, præsentes et futuri, solliciti sint et intenti terram purgare hæreticis et hæretica fæditate, &c.

V. Verum quia honorandi sunt et muneribus provocandi, qui ad inveniendum et capiendum hæreticos sollicitè diligentiam exercent : Statuimus et volumus et mandamus, ut bailivi nostri in quorum bailivis capti fuerint hæretici, pro quolibet hæretico, postquam fuerit de hæresi condemnatus, usque ad biennium solvant duas marchas integre capienti ; post biennium autem unam, &c.

Concilium Tolosanum.—Ibidem.
Gregorius P.P. IX. (an. Chris. 1229.)
Capitula.

I. Statuimus itaque, ut archiepiscopi et episcopi in singulis parochiis, tam in civitatibus quam extra, sacerdotem unum et duos vel tres bonæ opinionis laicos, vel plures, si opus fuerit, sacramento constringant, qui diligenter, fideliter et frequenter, inquirant hæreticos in eisdem parochiis, domos singulas et eameras subterraneas aliqua suspicione notabiles perserutando, et appensa seu adjuncta in ipsis tectis ædificia, seu quæcumque alia latibula, quæ omnia destrui præcipimus, perquirendo: et si quos invenerint hæreticos, credentes,fautores,et receptatores seu defensores eorum adhibita cautela ne fugere possint, archiepiscopo yel episcopo, dominis locorum,seu bailivis eorundem,cum omnifestinantia studeant intimare, ut animadversione debita puniantur.

II. Hoe idem faciant abbates exempti in locis suis, quæ non sunt ordinariis jure dioecesano subjecta.

III. Solliciti etiam sint domini terrarum circa inquisitionem hæreticorum in villis, domibus, et memoribus faciendam : et circa hujusmodi appensa, adjuncta, seu subterranea latibula, destruenda.

IV. Statuimus etiam, ut quicumque in terra sua de cætero permittet scienter morari hæreticum, sive propter pecuniam, sive propter aliam quamcumque causam, et fuerit inde confessus aut convictus: amittat in perpetuum terram suam, et corpus suum sit in manu domini ad faciendum inde quod debebit.

« PredošláPokračovať »