Obrázky na stránke
PDF

V. Si autem de scientia convictus non fuerit, et probata fuerit negligentia dissoluta, vel frequenter in terra sua inveniantur hæretici, vel super hoc sit diffamatus, pœnis legitimis punlatur.

VI. Illam autem domum, in qua fuerit inventus hæreticus, diruendam decernimus, et locus ipse sive fundus confiscetur.

Concilium Biterrense. Innoc. IV. pp. an. Ch. 1246. provinciale. Sacrosancta Concil. P. Labbæi et G. Cossartii. Tom. xi. p. 679.

IX. Moneantur etiam comites, barones, rectores, et consules civitatum et aliorum locorum, ac aliæ potestates sæculares quibuscumque fungantur officiis, quod ad commonitionem dioecesanorum promittant, juramento corporaliter præstito, quodfideliter et efficaciter contrahæreticos et eorum complices adjuvabunt ecclesiam bona fide juxta officium et posse suum, et quod de terris suæ jurisdictioni subjectis universos haereticos ab ecclesia denotatos pro viribus eaeterminare curabunt : et ad hoc si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur.

Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio in quâ, præter ea quæ P. Labbæus et G. Cossartius et novissimè IN. Coletus in lucem edidere, ea omniæ quæ Joannes Dom. Mansi. Arch. Lucensis evulgavit. Tom. xxvi. (Venetiis, 1784). Heretics to be burned alive in England.

Concilium Oxoniense, a Thoma Arundellio Cantuariensi archiepiscopi, cum suffraganeis celebratum. Anno Dom. 1408.

Ut servetur statutum regis Westmonasterii editum contra Lollardos.

Item cum domino regi,* et eaeparte prælatorum et cleri regni sui Angliæ, in præsenti parlamento sit ostensum, quod, licet fides catholica super Christum fundata, et per apostolos suos et ecclesiam sacrosanctam sufficienter determinata, declarata et approbata, hactenus per bonos et sanctos mobiles progenitores antecessores dicti domini regis in dicto regno inter omnia regna extiterit devotius observata, &c.; minus tamen diversi perfidi et perversi cujuscumque va sectæ, de sanctâ fide, Sacramentis ecclesiæ, et auctoritate ejusdem damnabiliter sentientes, et contra legem Divinam et ecclesiasticam prædicationis officium temerè usurpantes, diversas novas opiniones, iniquas, hæreticas, &e., prædicant et docent his diebus, publicè et occultè, &c

* This clearly proves that the statute of Hen. IV. de hæretico cumburendo, originated with the Romish Clergy. -*

Super quibus quidem novitatibus et excessibus superius recitatis, prælati et clerus supradicti, ac etiam communitates dicti regni in eodem parlamento existentes dicto domino regi supplicaverunt, ut sua dignaretur regia celsitudo in dicto parlamento providere de remedio opportuno. Qui quidem dominus rex prœmissa, &e. pro conservatione dictæ fidei catholicæ, &e. et ut hujusmodi nefanda secta, prædicationes, doctrinæ et opiniones cessent de cætero et penitus destruantur; et assensu magnatum et aliorum procerum ejusdem regni in dicto parlamento existentium concessit, &c.

Itaque prædictus diœcesanus, per se vel commissarios suos, contra hujusmodi personas sic arrestatas et sub custodiâ remanentes, ad omnem juris effectum publicè et judicialiter procedat, &e.

Et si aliqua persona $it, super nefandis cogitationibus, doctrinis, opinionibus, scholis, et informationibus hæreticis et erroneis, vel aliquâ earumdem, finaliter goram loci diœcesano vel commissariis suis convicta fuerit; et hujusmodi nefandas, sectam, prædicationes, doctrinam, et opiniones, seholas et informationes debité abjurare recusaverit, aut per loci diœcesanum vel commissarios suos, per abjurationem per eamdem personam factam sententia fuerit; £? elapsa, ita quod secundùm canonicas sanctiones relinqui debeat curiæ sæculari (super quo credatur loci diœcesano, vel commissariis suis in hac parte) tunc vicecomites comitatus illius, vel major et vicecomites, seu vicarii majorum, et baillivi civitatis, villæ, vel burgi ejusdem civitatis, dicto dioecesano seu dictis commissariis magis propinqui, in sententiis per dioecesanum aut commissarios suos, contra personas hujusmodi et earum quamlibet proferendis, ad prædictum dioecesanum seu commissarium ejusdem fuerint requisiti, personaliter sint præsentes. Et personas illas, ac quâmlibet earumdem, post hujusmodi sententias prolatas recipient, et easdem coram populo in eminenti loco comburi facient ; ut hujus punitio in metum maneat mentibus aliorum, &c.

[ocr errors]
[graphic][graphic]
[graphic]
[graphic]

In quibus omnibus et singulis præmissis, dictam ordinationem et statutum consequentibus, vicecomites, &c. sint, intendentes etiam et faventes.

Ibidem. Tom. xxvii. p. 1196.
Heretics to be burned alive.

Concilium Constantiense.—Sessio 44. an. Ch. 1418.

Viginti quatuor articuli a patribus Concilii Constantiensis præseripti ad reducendos ab Hussiticâ hæresi Bohemos.

19. Ut ordinarii et alii prælati jurisdictionem habentes, in sua jurisdictione per quempiam sæcularem non impediantur sub poenà excommunicationis. Si enim illa hæresis maledicta debet exterminari, oportet quod liberè exerceatur contra spirituales et sæculares de hæresi vel erroribus suspectos, &c.

23. Ut omnes et singuli, spirituales ut sæculares, qui errores vel hæreses Joannis Huss et Joannis Wicleff, in sacro hoc Concilio Constantiensi condemnatos prædicant, dogmatizant vel defendunt ; et personas Joannis Huss et Hieronymi eatholicas et sanctas pronuntiant vel tenent, et de hoc convicti fuerint, tanquam hæretici relapsi puniantur ad ignem.

24. Ut omnes sæculares per ordinarios moniti et hortati contra , exorbitantias in prædictis, sub poenà fautoriæ hæresis, teneantur auxilium præbere et favorem.

Concilium Constantiense. Joannes XXIII. p. an. Ch. 1415. Sessio viii.—(Sacrosancta Concilia P. Labbæi et G. Cossartii, Lutetiæ Parisiorum, 1672, tom. 12. p. 49.)

- Concilium pronuntiat hæreticum Joannem Vuicleff ac memoriam ejusdem condemnat, et mandat exhumari ossa ipsius.

Insuper quia auctoritate sententiæ et decreti Romani Concilii, mandatoque ecclesiæ et sedis apostolicæ, datis dilationibus debitis, processum fuit super condemnatione dicti Joannis Vuicliff et suæ memoriæ, edictis propositis denuntiationibusque ad yocandum eos qui eumdem sive ejus memoriam defendere vellent, si qui penitus existerent. Nullus yerò comparuit, qui eumdem sive ejus memoriam defensaret. Examinatis insuper testibus super impenitentia finali pertinaeiaque dicti Joannis Vuieliff per commissarios deputatos per dominum Joannem papam modernum et hoc concilium, servatisque servandis prout in tali negotio postulat ordo juris, de ejus impoenitentia ac finali pertinacia, per evidentia signa testibus legitimis comprobata, fuit legitime facta fides. Proptereà instante procuratore fiscali, edictoque proposito ad audiendum sententiam ad hanc diem, hæc sancta synodus declarat, diffinit, et sententiat eumdem Joannem Vuicleff fuisse notorium hæreticum, pertinacem, ac in hæresi decessisse, anathematizando ipsum pariter, et suam memoriam condemnando, decernitque et ordinat corpus ejus et ossa (si ab aliis fidelibus corporibus discerni possint) exhumari, et procul ab ecclesiæ sepultura jactari, secundum canonicas et legitimas sanctiones.

Concilium Constantiense.—(Sessio XV. p. 127. an Chr. 1415. Joannes P. XXIII.

Consequenter Episcopus Concordiensis legebat sententiam contra Joannem Huss de regno Bohemiæ, qui fuit degradatus in præsentia Concilii, et traditus curiæ sæculari.

Sententia contra Joannem Huss.

Sacrosancta generalis Constantiensis synodus, ecclesiam catholicam representans, in Spiritu sancto legitimè congregata, ad perpetuam rei memoriam.

- . . . . . . Visis insuper actis et actitatis in causa inquisitionis de et super hæresi contra prædictum Joannem Hus habitis et factis, habita per prius fideli et plenaria commissariorum in hujusmodi causa deputatorum relatione aliorumque magistrorum in theologia ac doctorum juris utriusque in, de, et super actis, actitatis, ac dictis testium fide dignorum et plurimorum, quæ dicta ipsi Joanni IIus palam et publicè lecta sunt coram patribus et prelatis hujus sacri concilii, per quorum testium dicta apertissimè constat, eumdem Joannem multa mala, scandalosa, seditiosa et periculosas hæreses dogmatizasse in publico, et per multa annorum curricula prædicasse : Christi nomine invocato hæc sacrosancta Synodus Constantiensis, solum Deum præ oculis habens, per ¥ diffinitivam sententiam, quam profert in his Scriptis, pronuntiat, decernit, et declarat,

dictum Joannem Hus fuisse et esse verum et mamifestum hæreticum, ipsumque errores et hæreses ab ecclesia Dei

udum damnatas, et plurima scandalosa, piarum aurium offensiva, temeraria, et seditiosa dogmatizasse et publicè prædicasse, in non modicam offensam divinæ majestatis, ac universalis ecclesiæ scandalum, et fidei catholicæ detrimentum, claves etiam ecclesiæ et censuras ecclesiasticas vilipendisse, in quibus per annos multos perstitit animo indurato, Christi fideles per suam pertinaciam nimium scandalizans, cum appellationem ad Dominum nostrum Jesum Christum, tanquam ad summum judicem, omissis ecclesiasticis mediis interposuerit, in qua multa falsa et injuriosa posuit et scandalosa, ipsius sedis Apostolicæ censurarum ecclesiasticarum et clavium in contemptum. Idcircò propter præmissa et alia plura, præfatum Joannem Hus hæreticum fuisse et esse hæc sancta synodus pronuntiat, et tanquam hæreticum judicandum et condemnandum fore judicat et condemnat per præsentes : dictamque appellationem tanquam injuriosam et scandalosam et illusoriam jurisdictionis ecclesiasticæ reprobando, ipsumque Joannem Huss populum Christianum, maximè in regno Bohemiæ, in prædicationibus suis publicis et Scripturis per eum eompilatis seduxisse, ac ejusdem populi Christiani non veracem prædicatorem evangelii Christi secundum expositionem sanctorum doctorum, sed fuisse verius seductorem verum ; quia per ea quæ hæc sacrosancta synodus vidit et audivit, cognovit eumdem Joannem Hus pertinacem et incorrigibilem, et adeò totaliter, quod non cupiebat ad gremium sanctæ matris ecclesiæ redire, neque hæreses et errores per eum publicè defensatos et prædicatos velle abjurare. ' Idcirco hoc sacrum Concilium Constantiense eumdem Joannem Hus ab ordine sacerdotali et aliis ordinibus, quibus existit insignitus deponendum et degradandum fore declarat et decernit : committens nihilominus reverendis in Christo patribus archiepiscopo Mediolanensi, Feltrensi, Astensi, Alexandrino, Pragarensi, et Vaurensi Episcopis, ut in præsentia hujus sacrosanctæ Synodi dictam degradationem secundum quod ordo juris requirit, debitè exequantur. Hæc sancta Synodus Constantiensis Joannem Hus, attento quod ecclesia Dei non habeat ultra quid gerere valeat, judicio sæculari relinquere, et ipsum curiæ sæculari relinquendum fore, decernit.

« PredošláPokračovať »