Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBRA

UNIVERSITY

CALIFORNIA

ROMISH CONTROVERSY.

THE PERSECUTION OF HERETICS.

CORPUS JURIS CANONICI.*

Gregorii XIII. P.M. jussu editum. (Coloniæ Munatianæ, 1779.)

Decreti. II. Pars. causa XXIII.

Questio IV. "an sit vindicta inferenda." (p. 315)

XXXVIII. Augustinus Donato presbytero. Epist. 204. an. Chr. 416.

Hæretici ad salutem etiam inviti sunt trahendi.

Displicet tibi quia traheris ad salutem, cum tam multos ad perniciem traxeris? Quid enim volumus, nisi te comprehendi, et præsentari, et servari, ne pereas ? Quod autem in corpore læsus es; ipse tibi fecisti, qui jumento tibi mox admoto uti noluisti, et te ad terram graviter collisisti. Nam utique alius, qui adductus est tecum, collega tuus, illæsus venit, qui talia sibi ipse non fecit, sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, quia neminem existimas cogendum ad bonum. Attende quid dixerit Apostolus: "qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat." Et tamen tum multi ut Episcopa-. tumt suscipiant tenentur inviti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur quæ nolunt; donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni. Quantò magis vos ab errore pernicioso, in quo vobis inimici estis, trahendi estis, et perducendi ad veritatem vel cognoscendam, vel eligendam, non solùm ut honorem salubriter habeatis; sed etiam ne pessimè pereatis? Si voluntas mala semper suæ permittenda est libertati, quare corripiuntur negligentes pastores, et dicitur eis: "Errantem ovem non revocastis, perditam non inquisistis." Et vos oves Christi estis, characterem Dominicum portatis

* The Decretals are a part of the common law of the Church of Rome. + What a wretched argument in favour of persecution!

[blocks in formation]

in sacramento, quod accepistis; sed erratis et peritis: non ideò vobis displiceamus, quia revocamus errantes et quærimus perditos. Melius enim facimus voluntatem Dei monentis ut vos ad ejus ovile redire cogamus, quam consentimus voluntati ovium errantium, ut perire vos permitte

mus.

XXXIX. Augustinus super Joannem. Tract. ii. ad. c. 3. (an. 412 in Africa).

Hæretici utiliter patiuntur, quæ Catholici utiliter inferunt. Quando vult Deus concitare potestates adversus hæreticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores ecclesiæ, adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores baptismi, non mirentur, quia Deus concitat, ut a Sara verberetur Aga, cognoscat se Aga, et ponat cervicem: quia cùm humiliata discederet a domina sua, occurrit ei Angelus, et dixit: Quid est Agar ancilla Sara? Cùm questa esset de domina, quid audivit ab Angelo? Revertere ad dominam tuam. Ad hoc ergo affligitur, ut revertatur; atque utinam revertatur; quia proles ejus, sicut filii Jacob, cum fratribus hereditatem tenebit. Mirantur autem quia commoventur potestates Christianæ adversus detestandos dissipatores Ecclesiæ. Si non ergo moverentur, quomodo redderent rationem de imperio suo Deo? Intendat charitas vestra, quid dicam: quia hoc pertinet ad reges seculi Christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam Ecclesiam habere, unde Spiritaliter nati sunt. (et paulo post) 1. Nabuchodonosor rex decrevit, dicens; Quicumque dixerit blasphemiam in Deum Sadrach, Misach et Abednego, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem. Ecce quomodo sævit Rex alienigena, ne blasphameretur Deus Israel, qui potuit tres pueros de igne liberare. Et nolunt ut sæviant reges Christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur. (et infra.) Quomodo ergo isti reges non moveantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed seipsos liberatos de gehenna? Quando vident Christum a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis? Quando audiunt dici Christiano, dic te non esse Christianum? Talia facere volunt, et saltem

* There is a great deal more inserted in the Decretals from this letter of Augustine to the same effect.

talia pati nolunt. Nam videte qualia faciunt, et qualia patiuntur; occidunt animam, affliguntur in corpore; sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur.

XL. Augustinus contra literas Petiliani, l. 2. c. 79. (an. 391. ibid.)

Ecclesia hæreticos ratione persequitur.

Qui peccat, non peccat legis autoritate, sed contra legis autoritatem. Quia verò interrogas me, quæ sit ratio persequendi; vicissim te interrogo, cujus sit vox in Psalmo dicentis: detrahentem secretò proximo suo, hunc persequebar. Quære itaque persecutionis vel causam, vel modum; et noli tantâ imperitiâ generaliter malorum persecutiones reprehendere (et infra.) 1. Non enim persequimur vos, nisi quemadmodum veritas persequitur falsitatem. (Item supra.) 2. Petilianus dixit, si apostoli persecuti sunt aliquem, aut aliquem tradidit Christus? Augustinus respondet, possem quidem dicere ipsum Satanum omnibus malis hominibus esse pejorem, cui tamen tradidit Apostolus hominem in interitum carnis; ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu : itemque alios, de quibus dicit; quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. Et Dominus Christus flagellatos expulit de templo improbos Mercatores, ubi etiam connexum est testimonium Scripturæ dicentis, zelus domus tuæ comedit me. Ecce invenimus Apostolum traditorem, Christum persecutorem, &c. &c.

XLI. Augustinus in Epist. 48. ad Vincentium. (an. 408.) p. 317.

A regibus terræ contra inimicos suos auxilium petat ecclesia. Non invenitur exemplum in Evangelicis et Apostolicis literis, aliquid petitum à regibus terræ pro ecclesia et contra inimicos Ecclesiæ. Quis negat non inveniri? Sed nondum implebatur illa prophetia: Et nunc Reges intelligite, erudimini qui judicatis terram: servite Domino in timore. Adhuc enim implebatur illud, quod in eodem psalmo paulò superius dicitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Veruntamen si facta præterita in propheticis libris figuræ fuerunt futurorum; in rege illo, qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumque tempus figuratum est, et quod sub apostolis habuit,

et quod nunc habet ecclesia. Temporibus itaque Apostolorum et martyrum illud implebatur quod figuratum est, quando Rex memoratus pios et justos cogebat adorare simulachrum et recusantes in flammas mittebat. Nunc autem illud impletur, quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conversus ad honorandum Deum verum decrevit in regno suo, ut quicumque blasphemaret Deum Sadrach, Misach, et Abednego, pœnis debitis subjaceret. Prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos patiebantur Christiani pro impiis. Posterius vero tempus ejusdem significabat tempora posteriorum regum jam fidelium,* quos patiuntur impii pro Christianis, &c.

XLII. Augustinus ad Bonifacium Comitem. Epist. 50. (an. 417.)

Malos ecclesia justè persequitur.

Si ecclesia vera est, quæ persecutionem patitur, non quæ facit; quærant ab apostolo, quam ecclesiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat ancillæ. Liberam quippe matrem nostram cœlestem Jerusalem, id est, veram Dei ecclesiam, in illa muliere dicit esse figuratam, quæ affligebat ancillam. Si autem melius discutiamus, magis illa persequebatur Saram superbiendo, quam illam Sara coercendo. İlla enim dominæ faciebat injuriam; ista imponebat superbiæ disciplinam. Deinde quæro, si boni et sancti nemini faciant persecutionem, sed tantummodo patiuntur, cujus putant esse in Psalmo vocem, ubi legitur, "persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar, donec deficiant." Ergo si verum dicere, vel agnoscere volumus; est persecutio injusta, quam faciunt impii ecclesiæ Christi; et est justa persecutio quam facit impiis ecclesia Christi, &c.

XLIII. Augustinus in eadem Epistola.

Exemplo Christi, mali cogendi sunt ad bonum.

Quis nos potest amplius amare, quam Christus, qui animam suam posuit pro ovibus suis ? Et tamen, cum Petrum et alios Apostolos solo verbo vocasset; Paulum, prius Saulum, Ecclesiæ suæ magnum ædificatorem, sed horrendum

* Augustine says subsequently that erring Christians ought to be less severely punished than the heathen, a precept but ill observed by the Church of Rome.

[ocr errors]

antea vastatorem, non solùm voce compescuit, verum etiam potestate prostravit, atque infidelitatis tenebris sævientem, ad desiderandum lumen cordis, ut surgeret, prius corporis cæcitate percussit. Si pœna illa non esset, non ab ea postmodum sanaretur; et quando apertis oculis nihil videbat; si eos salvos haberet, non ad impositionem manus Ananiæ, ut eorum aperiretur obtutus, tanquam squamas, _quibus clausus fuerat, inde cecidisse Scriptura narraret. Ubi est, quod isti clamare consueverunt, liberum est credere, vel non credere, cui vim Christus intulit? quem coegit? ecce habent Paulum Apostolum: ignoscant in eo prius cogentem Christum, et postea docentem: prius ferientem, et postea consolantem, &c.

XLIV. Augustinus contra Faustum. lib. 22. c. 79. (an. 402.)

Non crudelitate, sed dilectione Moyses populum flagellavit.

Quid crudele Moyses aut mandavit, aut fecit; cum commissum sibi populum sanctè zelans, et uni vero Deo subditum cupiens, posteaquam cognovit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse, mentemque impudicam prostituisse Dæmonibus, in paucos eorum vindicans gladio, quos Deus ipse, quem offenderant, alto et secreto judicio feriendos voluisset, mox feriri, et in præsenti salubriter terruit, et disciplinam in posterum sanxit? Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit,-quis non in verbis ejus agnoscat orantis pro peccato eorum, et dicentis, Si dimittis illis peccatum, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo? (et infra.) Sic planè et Apostolus non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem Satanæ in interitum carnis, ut Spiritus ejus salvus sit in die Domini Jesu: tradidit et alios, ut discerent non blasphemare.

XLVIII. Gregorius I. Gennadio Patricio et Exarcho Africa, lib. i. epist. 72. (an. 591. Româ in Africam.)

Sicut Excellentiam vestram hostilibus bellis in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgare; ita oportet etiam inimicis Ecclesiæ ejus omni vivacitate mentis et corporis obviare; quatenus ejus ex utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio: cùm et forensibus bellis, adversariis Catholicæ Ecclesiæ pro Christiano populo vehementer obsistitis,

« PredošláPokračovať »