Obrázky na stránke
PDF

Concilium Constantiense. An. Ch. 1415. Joannes P. XXIII. Sessio xix.

Quod non obstantibus salvis conductibus imperatoris, regum, &c. possit per judicem competentem de hæretica pravitate inquiri. Præsens sancta Synodus ex quovis salvo conductu per imperatorem, reges, et alios sæculi principes hæreticis, vel de hæresi diffamatis, putantes eosdem sic a suis erroribus revocare, quocumque vinculo se adstrinxerint, concesso, nullum fidei catholicæ vel jurisdictioni ecclesiasticæ prejudicium generari, vel impedimentum præstari posse, seu debere declarat, quo minus, dicto salvo conductu non obstante, liceat judici competenti et ecclesiastico, de hujusmodi personarum erroribus inquirere, et alias contra eos debitè procedere, eosdemque punire, quantum justitia suadebit, si suos errores revocare pertinaciter recusaverint, etiam si de salvo conductu confisi, ad locum venerint judicii, alias non venturi; nec sic promittentem, cum fecerit quod in ipso est, ex hoc in aliquo remansisse obligatum. Quo statuto sive ordinatione lectis, idem statutum fuit approbatum per dominos episcopos nomine quatuor nationum, ac reverendissimum patrem dominum cardinalem episcopum Ostiensem nomine collegii Cardinalium, per verbum, placet.

Sessio xxi. p. 191. An. Ch. 1416. Joannes P. XXIII.

Tenor sententiæ definitivæ latæ contra Hieronymum de
Praga.
In nomine Domini. Amen.

(After enumerating at considerable length Jerome of Prague's errors and obduracyin error, the sentence concludes as follows):

Constat insuper ex præmissis, eumdem Hieronymum prædictis Vuicleff et Hus damnatis et eorum erroribus adherere, illorumque fautorem fuisse et esse; propter quæ eadem sancta synodus eumdem Hieronymum pálmitem putridum, aridum, in vite non manentem, foras mittendum decernit, ipsumque hæreticum, et in hæresim relapsum, exeommunicatum, anathematizatum pronuntiat, et deëlarat, atque damnat. Concilium Constantiense. Martinus P. V. an. Ch. 1418. (Sacros. Concil. P. Labbæi et G. Cossartii. Lutetiæ Parisiorum, 1672.) Sessio xlv.

Martini W. Papæ bulla de erroribus, Joannis Vuicleff de Anglia, et Joannis Hus de Bohemia, damnatis in hoc sacro generali Constantiensi Concilio.

Martinus Episeopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, et episeopis, ac inquisitoribus hæreticæ pravitatis ubilibet constitutis, &c.

Inter cunctas pastoralis curæ sollicitudines, &c. &e.

. . . . . . . . . Nos igitur attendentes, quod error cui non resistitur, approbari videtur, ac malis et perniciosis erroribus hujusmodi resistere, ac eos de medio Christi fidelium, et præsertim de supradictis Bohemiæ et Moraviæ dominiis et districtibus ac confinibus et viciniis eorum, ne amplius et latius se extendant, funditus evellere cupientes, discretioni vestra, sacro approbante concilio Constantiensi, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus Vos archiepiscopi et episcopi ac electi, et quilibet vestrum per se, seu alium vel alios, quos graves et idoneas personas spiritualem jurisdictionem habentes volumus, omnes et singulos cujuscumque dignitatis, officii, præ-eminentiæ, status vel conditionis existant, et quibuscumque nominibus censeantur, qui de præexcelso, salutifero, et supermirabili sacramento corporis et sanguinis domini nostri Jesu Christi, vel de baptismate, seu peccatorum confessione, poenitentiæ pro peccatis injunctione, vel reliquis ecclesiæ sacramentis, seu fidei articulis aliter quam sacrosancta Romana Ecclesia et universalis docet, prædicat, et oòservat, aut articulos seu libros et doctrinas præfatorum hæresiarcharum Joannis Vuicleff, et Joannis Hus, et Hieronymi,* per eamdem Constantiensem synodum cum suis auctoribus (ut prædicitur) damnatos et damnatas, tenere, credere et dogmatizare, ac vitæ finem ipsorum hæresiarcharum publicè veI öccultè pertinaciter quomodolibet laudare vel approbare præsumpserint, eorumque receptatores, defensores, et fautores quoslibet etiam contemplatione prædictorum errorum, necnon credentes et adhærentes eisdem, tanquam hæreticos judicatis, et velut hæreticos sæculari curiæ relinquatis. Receptatores quoque, fautores et defensores hujusmodi pestiferarum personarum, quæ erroribus ipsis crediderint, nec favore aut contemplatione errorum ipsorum, sed forte carnalis amoris causa, vel occasione alia hujusmodi personas pestiferas receptaverint, præter paenas ab utroque jure talibus inflictas, per judices competentes tanta severitate poenarum in tam enormi scelere ultionem accipiant, quod cedat cæteris grassantibus in exemplum, ut quos Dei timor a malo non revocat, saltem coerceat severitas disciplinæ. Cum reliquis vero hujusmodi secta damnabili £t infectis, qui post competentem monitionem ac

* Romanists are wont to ask us where the true Church was before Luther ? Where could it be, but where the Israelites were in the days ofthe prophet Elias, who knew not that 7,000 men had not bowed the knee to Baal, viz. in retirement and concealment. It appears by the above bull, that not only were some burned alive, and others punished and imprisoned,

but that all who could be found were to be drivem as outcasts out of the countries which they inhabited. The Church of Rome having thus driven

the true worshippers of God, who constituted the true Church, into con- •

cealment, takes advantage of her own wrong, and has the effrontery to ask where the true Church was before Luther ? The true Church was at the stake, om the rack, in prison, and in banishment; or, im part, concealed amidst her persecutors ; her members tremblingly worshipped in secret, and in spirit and in truth, the blessed triune God.

quentem exhortationem, qua piè erga eos, spe correctionis, et emendationis et ad melioris vitæ frugem conversionis usum est, a prædictis erroribus et secta noluerint resipiscere, et ad gremium unitatemque sanctæ matris ecclesiæ ac fidem catholicam, quae sola salvare potest, sine qua nulli veræ salutis subsidium contingit, planè recognoscere et confiteri, justitiæ severitas (prout facti poposcerit qualitas) dulcore miserieordiæ temperetur. Et nihilominus omnes Christianæ et catholicæ É professores, imperatorem, reges, duces, prineipes, marchiones, comites, barones, milites, potestates, rectores, consules, proconsules, scabinos, communitates et universitates regnorum, provinciarum, civitatum, oppidorum, castrorum, villarum, terrarum,aliorumque locorum hujusmodi, necnon cæteros jurisdictionem temporalem exercentes, juxta juris formam et exigentiam auctoritate apostolica exhortando moneatis et requiratis, ut de regnis, provinciis, civitatibus, oppidis, castris, villis, terris, et omnibus aliis locis ac domimiis supradictis, omnes et singulos hæreticos hujusmodi, secundum tenorem Lateranensis concilii, quod incipit, “Sicut ait,** (Lat. conc. sub Alex. III. c. 27) ad instar etiam irretitorum crimine usurarum, quos publicè vel manifestè per facti evidentiam cognoverint esse tales, tanquam oves morbidas gregem domini inficientes eæpellant, donec et quousque a nobis, seu vobis, vel âliis judicibus ecclesiasticis, vel inquisitoribus, fidem et communionem Romanæ Ecclesiæ tenentibus, aliud recipiant in mandatis; nec eosdem in suis districtibus prædicare, domicilia tenere, lavem fovere, contractus. inire, negQtiationes et mercantias quaslibet exercere, aut humanitatis solatia cum Christi fidelibus habere permittant. Et si tales hæretici publici et manifesti, licet nondum per ecclesiam declarati, in hoc tam gravi crimine decesserint, ecclesiastica careant sepultura, nec oblationes fiant aut recipiantur pro eisdem : bona tamen ipsorum a tempore commissi criminis secundum canonicas sanctiones confiscata non occupentur per illos, ad quos alias pertinerent, donec per hujusmodi judices ecclesiasticos super hoc potestatem habentes sententia declaratoria super ipso hæresis crimine fuerit promulgata. Qui autem de hæresi per judicem competentem ecclesiasticum inventi fuerint sola suspicione notati seu suspecti, nisi juxta considerationem et exigentiam suspicionis qualitatemque personæ ad arbitrium judicis hujusmodi propriam innocentiam congrua devotione monstraverint, in purgatione eis canonicè indicta deficientes, et se canonicè purgare non valentes, aut pro hujusmodi purgatione facienda, obstinatione damnabili jurare renuentes, tamquam hæretici condemnentur. Qui verò dictam innocentiam monstrare ex quadam negligentia seu desidia, et purgationem hujusmodi facere omiserint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur; ita quod si per annum in excommunicatione hujusmodi perstiterint, eae tunc velut hæretici condemnentur. Si quis verò super aliquo sæpe dictæ pestiferæ doctrinæ heresiarcharum predictorum, vel aliquibus articulis dumtaxat scandalosis, temerariis, seditiosis, vel piarum aurium offensivis, culpabilis repertus fuerit, canonicè puniatur. Si verò propter solam infamiam aut suspicionem dictorum articulorum, vel alicujus ipsorum, quis repertus fuerit suspectus, et in purgatione canonica propter hoe sibi indictaTdeficeret, pro convicto habeatur, et tamquam canonicè convictus puniatur. Et insuper felicis recordationis Bonifacii papæ octavi prædecessoris nostri, quæ incipit, “ utinquisitionis negotium,” renovantes et etiam exequentes, universas potestates et dominos temporales et judices antedictos, quibuscumque dignitatibus vel officiis seu inominibus censeantur, exhortando requirimus et mandamus eisdem, ut sieut reputari cupiunt et haberi fideles, ac filii Eeelesiæ nuncupari, et in Christi nomine gloriari, ita pro defensione fidei vobis archiepiscopis, episcopis et electis, ac inquisitoribus hæreticæ pravitatis, et aliis judicibus seu personis ecclesiasticis per vos ad hoc (ut præmittitur) deputandis fidem et communionem sanctæ matris ecclesiæ tenentibus

pareant et intendant, præbeantque auxilium et favorem in hæreticorum, necnon credentium, fautorum, receptatorum, et defensorum ipsorum investigatione, captione, custodia diligenti, cum ab eisdem fuerint requisiti, ut præfatas personas pestiferas alios secum perdere molientes, in potestatem seu carcerem per vos archiepiscopos, episcopos, electos, et inquisitores prædictos aut deputandos a vobis, vel ad locum de quo vos vel ipsi mandabitis, infra eorumdem dominorum potestatem, rectorum, seu judicum districtum ducant, vel duci faciant sine mora, ubi per viros catholicos a vobis archiepiscopis vel episcopis, electis seu inquisitoribus seu deputandis personis hujusmodi, vel vestrum aliquo deputato, sub exacta et diligenti custodia,ne fugiant ponendo eos, etiam compedibus et manicis ferreis teneant, donec eorum negotium per ecclesiæ judicium terminetur, et quod de hæresi a judice ecclesiastico competenti, qui fidem et communionem dictæ sanctæ IRomanæ ecclesiæ teneat, condemnentur, præfati domini temporales, seu rectores, judices, vel eorum officiales, seu nuntii sibi relictos recipiant indilatè, animadversione debita puniendos, &e.

Pope Leo X. calls the eaeterminating constitutions ofthe German emperors laudable.

Bulla Leonis Papæ X. adversus Lutherum. (an. Chr. 1520. Sacros. Conc. P. Labbæi et Gab. Cossartii. tom. xiv. Lutetiæ Parisiorum, 1672.)

. . . . imo vero, proh dolor! oculis nostris vidimus et legimus multos et varios errores, quosdam videlicet jam per concilia ac prædecessorum nostrorum constitutiones damnatos, hæresin etiam Græcorum et Bohemicam expressè continentes: alios verò respectivè vel hæreticos, vel falsos, vel scandalosos, vel piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium seductivos, a falsi fidei cultoribus, qui per superbam curiositatem mundi gloriam cupientes, contra Apostoli doctrinam plus sapere volunt, quam oporteat : quorum garrulitas, ut inquit Hieronymus, sine Scripturarum auctoritate non haberet fidem, nisi viderentur perversam doctrinam etiam divinis testimoniis, malè tamen interpretatis, roborare, a quorum oculis Dei timor recessit, humani generis hoste suggerente, noviter suscitatos, et nuper apud quosdam leviores in inclyta natione Germanica seminatos. Quod eo magis dolemus ibi evenisse, quod eamdem nationem et nos, et prædecessores nostri, in visceribus semper gesserimus

« PredošláPokračovať »