Obrázky na stránke
PDF

earitatis. Nam post translatum ex Græcis a Romana Ecelesia in eosdem Germanos imperium, iidem prædecessores nostri et nos, ejusdem Ecclesiæ advocatos defensoresque ex eis semper accepimus, quos quidem Germanos, Catholicæ veritatis germanos, constat hæreseon accerrimos oppugnatores semper fuisse, cujus rei testes sunt laudabiles illæ constitutiones Germanorum imperatorum pro libertate Ecclesiæ proque expellendis eaeterminandisque ex omni Germania hæreticis, sub gravissimis pœnis etiam amissionis terrarum et dominiorum contra receptatores vel non expellentes, olim editæ et a nostris prædecessoribus confirmatæ ; quæ si hodie servarentur, et nos et ipsi utique hac molestia careremus. Testis est in concilio Constantiensi, Hussitarum, ac Vuicclefistarum, necnon Hieronymi Pragensis damnata ac punita perfidia. Testis est toties contra Bohemos Germanorum sanguis fusus. . . . .

Among the heretical opinions of Luther condemned in this bull as errores pestiferi, perniciosi, seandalosi, piarum et simplicium mentium seductivi, &e. we find the following one:

*28. Hæreticos comburi, est contra voluntatem Spiritus.”

The bull condemns Luther in the event of his continuing in a state of contumacy, in the following words:

“ Alias si, quod absit, Martinus præfatus, complices, fautores, adhærentes, et receptatores prædicti secus egerint, seu præmissa omnia et singula infra terminum prædictum cum effectu non adimpleverint, Apostoli imitantes doctrinam, qui hæreticum hominem, post primam et secundam correptionem, vitandum docuit, exnunc prout extunc, et e converso eumdem Martinum, complices, adhærentes, fautores et receptatores præfatos, et eorum quemlibet, tamquam aridos palmites in Christo non manentes, sed doctrinam contrariam catholicæ fidei inimicam, sive scandalosam, seu damnatam, in non modicam offensam divinæ majestatis ac universalis ecclesiæ et fidei catholicæ detrimentum et scandalum dogmatizantes et prædicantes, claves quoque ecclesiæ vilipendentes, notorios et pertinaces hæreticos eadem auctoritate fuisse et esse declarantes, eosdem ut tales harum serie condemnamus, et eos pro talibus haberi ab omnibus utriusque sexus Christi fidelibus supradictis volumus et mandamus ; eosque omnes et singulos omnibus supradictis et aliis contra tales a jure inflictis pœnis et præsentium tenore subjicimus, et eisdem irretitos fuisse et esse decernimus et declaramus, &e.

Concilium Senonense.* (Sac. Cone. P. Labbæi et G. Cossartii, &e. tom. xiv. p. 481. Clemens VII. P. an. Chr. 1528.)

Coneilium Senonense dici consuetum, Parisiense a loco dicendum, contra Lutheranorum hæreses et pro reformatione ecclesiæ Lutetiæ Parisiorum sub reverendissimo Antonio a Prato, titulo sanctæ Anathasiæ presbytero Cardinali, Senonensi archiepiscopo, Galliarum et Germaniæ primate, necnon Albigensi Episcopo, Franciæ eancellario, inchoatum an. Dom. 1527, et consummatum anno sequente tempore Clementis papæ VII.

P. 461.—Ad principes Christianos exhortatio, ut elaborent pro hæreticis eaeterminandis.

“Laborarunt olim adversus hæreticos strenuè Christianissimi principes Constantinus, Valentinianus, Theodosius, Clodoveus, Carolus Magnus, et Ludovicus pater sancti Ludovici: sed nunquam præmio defraudati sunt ? minimè certè. Nam apud Deum gratiam invenerunt, qua nihil in vita est expetibilius, et apud homines immortale sui nominis decus adepti sunt. Contra verò principes, qui hæreticorum consuetudine abusi et eorum deliniti consortio, impiis erroribus non obstitere, sed impenderunt subsidium, iram Dei vindicem sensere. Divino siquidem favore destituti, in graves ærumnas prolapsi sunt, miserabilem vitæ exitum sortiti. Cujus rei (ut alios taceamus) testes sunt, vel locupletissimi, Licinius a Constantino devictus, Julianus Apostata, Valens Arianus, Philippicus, Constantinus quintus, et Leo ejus filius, sacrarum imaginum impii eversores. Hi profectò detestandam impietatem consectati digna suæ perfidiæ reportarunt stipendia. Longum esset reliquorum principum, qui a fidei sinceritate deficientes pestifero hæreticorum contagio infecti sint, miserias enumerare et calamitates. Longum itidem esset eorum felicitatem et gloriam recensere, qui fidei catholicæ inconcussè adhærentes, hæreticos tamquam capitales suæ coronæ hostes ad internecionem usque deleverunt. Hæc itaque attendentes, pro nostri officii debito, Christianos principes instanter rogamus, et in domino exhortamur, si suæ saluti consulere, si suæ ditionis jura illibata custodire, si in pace et tranquillitate subditas sibi nationes continere exoptant, potenti brachio fidem catholicam tueantur, ae ejus hostes viriliter satagant debellare. Id autem haud factu érit; difficile, ubi antiqua Christianissimorum principum in hæreticos, eorum libros et fautores, edicta instaurabuntur. Quæ si salutari judiciorum severitate executioni demandentur, aulla prorsus hæreticorum monumenta, nulli libri, nulla &cripta in suis provinciis reperientur. Malesanæ item eonciones cessabunt, necnon et clandestina conventicula, in quibus peregrinos cultus a Christiana pietate degenerantes inducere solent hæretici. Usque eo effrenis insuper impiorum audacia retundetur, ut jam orthodoxæ fidei ac Ecclesiæ catholicæ sacrisque ejus constitutionibus, audeat nemo contenire. Hoc profecto nostrum desiderium, hæc votorum summa, hæc nostri conatus gloria. Hoc est quod tota mente exposcimus et assiduis precibus a domino efflagitamus; speramus, dum strenuè Christianissimi principes hæreticos debellant, et nos piis laboribus, ne ereditæ nobis oves luporum morsibus trucidentur, prohibituros, &e.

* A provincial, not a general, Council. This Council was held upwards of 40 years before the massacre of St. Bartholomew. The French king on that dreadful occasiom omly carried into execution the exhortatiom of this Council.

THE BULL UNIGENITUS.

(An. Dom. 1713. Magnum Bullarium Romanum. Luxemburghi.) Clemens Episcopus, servus servorum Dei, &e.

Unigenitus Dei filius, &e.*

Præcipimus insuper Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, et Episcopis, aliisque locorum ordinariis, necnon hæreticæ pravitatis Inquisitoribus, ut contradictores et rebelles quoscumque per censuras et poenas præfatas, aliaque juris et facti remedia, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii secularis auæilio, omninò coerceant et compellant.

ST. THOMAS AQUINAS. Ereviarium Romanum. Pars Hiemalis, (Antverpiæ, 1823.) Resta Martii, p. 578. Die vii. Martii. O Doctor optime, Ecclesiæ sanetæ lumen, beate Thoma, divinæ legis amator, deprecare pro nobis filium Dei.

* As this bull has been received by the whole Roman Catholic Church ; it is impossible for any Roman Catholic to demy with truth that the principle of persecutiom has beem sanctiomed by his Church.

Oratio.

* Deus, qui ecclesiam tuam beati Thomæ confessoris tui mira eruditione clarificas et sancta operatione fœcundas; da nobis, quæsumus, et quæ docuit, intellectu conspicere, et quæ egit, imitatione complere, per Dominum.

Ibidem.
In Secundo Nocturno. Lectio IV.

. . . . Neapoli cum ad imaginem crucifixi vehementius oraret hanc vocem audivit ; bene scripsisti de me, Thoma, quam ergo mercedem accipies? Cui ille, non alium, Domine, nisi teipsum. . . . . Scripta ejus et multitudine et varietate, et facilitate explicandi res difficiles adeò excellunt, ut ob eam causam etiam nomen Doctoris Angelici jure sit adeptus.

A Joanne vigesimo secundo in sanctorum numerum relatus est, anno millesimo tricentesimo vigesimo tertio: cujus corpus postea Urbano quinto, summo Pontifice, Tolosam translatum est.

Secunda secundæ partis summæ theologicæ S. Thomæ Aquinatis. Romæ. 1586.

[ocr errors][merged small]

Ad tertium sic proceditur. Videturf quod hæretici sint; tolerandi.—Dicit enim Apost. 2. ad Timoth. 2. Servum Dei oportet mansuetum esse, cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati, ne quando det illis pœnitentiam Deus ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a laqueis diaboli. Sed si hæretici non tolerantur, sed mortitraduntur, aufertur eis facultas pœnitendi: ergo hoc videtur esse contra præceptum Apostoli.

* As this same prayer is in the Romam Missal, every Romish priest, and every Romam Catholic laymam is bound to offerit up once in every year.

* This shews how the plainest passages in Scripture can be misinterpreted by subtlety. Observe also how the passages in favour oftoleration are overthrown by a passage which only recommends that heresies after the first and second reproof are to be avoided. Paul, indeed says, ** If any one love not the Lord Jesus, let him be anathema;" but for millions who loved mot Christ, and lived in opem sim, but who obeyed the Chureh, there was mo anathema.

WOL. I. E.

2. Prætereà, illud quod est necessarium in ecclesia, est tolerandum. Sed hæreses sunt necessariæ in ecclesia. Dicit enim Apostolus primâ ad Cor. cap. xi. oportet hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis: ergo videtur, quod hæretici sunt tolerandi.

3. Prætereà, Dominus mandavit Matt. 13. servis suis, ut zizania permitterent crescere usque ad messem, quæ est finis sæculi, ut ibidem exponit. Sed per zizania significantur hæretici, secundum expositionem sanctorum. Ergo hæretici sunt tolerandi.

Sed contra est quod Apost. dicit ad Titum 3. Hæreticum hominem post primam et secundam correptionem devita, sciens quia subservus est qui hujusmodi est.

Conclusio.

Quanquam hæretici tolerandi non sint ipso illorum demerito, usque tamen ad secundam correptionem expectandi sunt, ut ad sanam redeant ecclesiæ fidem ; qui verò post secundam correptionem in suo errore obstinati permanent, non modo excommunicationis sententiæ, sed etiam secularibus principibus exterminandi,* tradendi sunt.

Respondeo dicendum, quod circà hæreticos duo sunt consideranda, unum quidem ex parte ipsorum ; aliud verò ex parte ecclesiæ. Ex parte quidem ipsorum est peccatum per quod meruerunt non solùm ab ecclesia per excommunicationem separari, sed etiam per mortem a mundo eaecludi. Multò enim gravius est corrumpere fidem,per quam est animæ vita, quùm falsare pecuniam, per quam temporali vitæ subvenitur. Unde si falsarii pecuniæ, vel alii malefactores statim per seeulares principes justè morti traduntur; multò magis hæretici statim ex quo de hæresi convincuntur non solùm excommunicari, sed et justè occidi. Ex parte autem ecclesiæ est misericordia ad errantium conversionem ; et ideò non statim condemnat, sed post primam et secundam correptionem, ut Apostolus docet ; postmodùm verò si adhue pertinax inveniatur, ecclesia de ejus conversione non sperans, aliorum saluti providet, eum ab ecclesiæ separando per excommunicationis sententiam, et ulterius relinquit eum judicio seculari a mundo eaeterminandum per mortem. Dicit enim

* This would have been a most awful doctrime if Thomas Aquinas had been orthodox ; but he taught that latria was to be givem to sacred images. The Romish Church exterminated those who denied transubstantiatiom, but she canonized Thomas Aquinas.

« PredošláPokračovať »