Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hieron, et habetur vigesima quarta, quæstio tertia, Resecandæ sunt putridæ carnes, et scabiosa ovis a caulis repellenda, ne tota domus, massa, corpus, et pecora ardeant, corrumpantur, putrescant, intereant. Arius in Alexandria una scintilla fuit. Sed quoniam non statim oppressus est, totum orbem ejus flamma populata est.

[ocr errors]

Excommu

aliud est excommunicatio, et aliud eradicatio. nicatur enim ad hoc aliquis (ut ait Apostolus) ut Spiritus ejus salvus fiat in die Domini: quod est in eo casu intelligendum, quando non possunt extirpari Zizania sine extirpatione tritici, ut supra dictum est, cum de infidelibus in communi agerent.

DOMINUS DENS.

Theologia moralis et dogmatica reverendi et eruditissimi Domini Petri Dens, &c. editio nova et absolutissima. Dublinii. ex typ. Rich. Coyne. 1832.

Tom. ii. Tractatus de Virtutibus.

Quid est hæresis ?

Est incredulitas eorum qui profitentur quidem Christum venisse; sed doctrinam ejus ab ecclesia propositam quoad partem aliquam abjiciunt; tales sunt Lutherani, Calvinistæ, &c.

Quænam infidelitatis species est gravius peccatum ?

R. cum S. Thom. quæs. 10. art. 6, distinguendo: si consideratur infidelitas objectivè, sive ex parte materiæ; sic Paganismus est gravior Judaismo, et Judaismus gravior hæresi; quia Paganus in pluribus errat quam Judæus, et Judæus plus quam hæreticus.

Si subjectivè, sive ex parte pertinaciæ voluntatis et renisûs contra fidem, sic pessima est hæresis, et Judaismus communiter gravior Paganismo, quia hæretici majorem de fidei veritatibus notitiam habere solent, quàm Judæi, et Judæi quam Pagani; atque adeò communiter hæresis est culpæ gravioris.

Appendix ad tractatum de fide. De Ecclesiâ. Tom. ii.

p. 114.

An omnes baptizati sunt in Ecclesiâ?

R. Negativè, et imprimis hæretici et apostatæ manifeste non sunt in ecclesiâ; quia non profitentur eamdem fidem et

E 2

doctrinam cum iis qui sunt in ecclesiâ, quod tamen in definitione ecclesiæ exprimitur.

Obj. Ecclesia judicat et punit hæreticos; atqui non judicat eos, qui foris sunt juxta Apost. 1. ad Cor. c. 5. Ergo

sunt in ecclesia.

R. Negativè. Cons. quamvis enim hæretici sint extra ecclesiam, manent tamen ratione baptismi ecclesiæ subjecti ; unde meritò illos sumit tanquam transfugas ex ecclesiæ castris, adeòque redeundi ok ligationem habent: Apost. verò agit de illis, qui nunquam intrarunt ecclesiam, sive qui baptizati non sunt.

Tractatus de Legibus.

De infidelibus et hæreticis lege subjectis. Tom. ii. p. 289. Hæretici, schismatici, apostatæ et similes omnes baptizati, obligantur legibus ecclesiæ, quæ ipsos concernunt, quia per baptismum ecclesiæ subditi facti sunt: neque magis a legibus ejus solvuntur, quam subditi contra legitimum principem rebelles a legibus principis.

An ergo hæretici peccant, dum non observant jejunia et festa ab ecclesia statuta ?

R. Affirmativè: nisi per causam aliquam, v. g. ignorantiam

excusantur.

Obj. 1. Hæretici non sunt in ecclesiæ, ergo non sunt subditi ecclesiæ.

R. Dist. ant. Hæretici non sunt in ecclesia quantum ad unionem charitatis et communionis sanctorum; conc. ant. non sunt in ecclesia quoad subjectionem, neg. ant. etenim per baptisma facti sunt subditi ecclesiæ, et manent personaliter ecclesiæ subjecti, ubicumque fuerint.

Tractatus de sacramentis in genere. De intentione explicita et implicita conficiendi Sacramentum. Tom. v. p. 133. Similiter non requiritur, ut minister explicitè intendat facere quod facit ecclesia Romana; sed sufficit ut simpliciter et generatim velit facere quod Christus instituit, et quod facit vera ecclesia, ut declarat praxis ecclesiæ ratum habentis baptisma hæreticorum. Cùm enim vera ecclesia sit sola Romana, et hæc faciat verè nominis Sacramentum, sic intentione illa generali continetur intentio implicita faciendi quod facit Ecclesia Romana.

Sed quid, si haberet duas intentiones repugnantes, v. g.

hæreticus baptizat intendens facere quod Christus instituit, et quod facit sua ecclesia, sed non quod facit Ecclesia Romana?

R. Talis moraliter loquendo validè baptizabit.

Tractatus de Virtutibus. Tom. ii.

De ritibus infidelium tolerandis.

An ritus infidelium sunt tolerandi ?

R. 1o. Ritus Judæorum, etsi peccant in illis exercendis cum quadam moderatione tolerari possunt; quia inde magnum bonum ecclesiæ provenit, scilicet quod testimonium fidei nostræ habemus ab hostibus, cùm per eorum ritus quasi in figura nobis repræsententur illa, quæ credimus.

Dictum est "cum quadam moderatione," quia si periculum sit, ne Judæi per suos ritus scandalo sint Christianis, ecclesia potest ac debet eos moderare vel impedire, prout fuerit expediens: hinc statutum est lib. 5. decret. 6. tit. 6. c. 3. et 7. ne Judæis liceat habere plures Synagogas in una civitate, nec novas in pluribus locis ædificare.

R. 2o. Ritus aliorum infidelium, nempe paganorum et hæreticorum, per se non sunt tolerandi: quia ita sunt mali, ut nihil veritatis aut utilitatis in bonum ecclesiæ inde derivetur.

Excipe tamen, nisi aliunde majora mala sequerentur, vel majora bona impedirentur.

Object. 1. Apos. ad Rom. c. xiv. v. 5, dicit: "Unusquisque in suo sensu abundat:" ergo cuilibet relinquenda est libertas religionis.

R. Negando cons. nam non agit Apost. de ritibus religionis, sed de dierum et ciborum discrimine secundùm legem. Moysis observando vel non observando, quod utrumque tunc temporis poterat bene fieri.

Object. 2. Dilemma Gamalielis act. c. 5. v. 38 et 39, ubi de illis, quæ faciebant Apostoli, dicit, "Sinite illos, quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur: si verò ex Deo est, non poteritis dissolveri illud."

R. 1o. Dilemma istud non est Scripturæ sacræ, sed Gamalielis, qui hoc argumento apparenti voluit Apostolos, quibus favebat, præsenti periculo eripere.

R. 2°. Dato, quòd Gamalielis argumentatio subsistat, disparitas est, quòd causa infidelium non sit judicibus Ecclesiæ dubia, prout causa Apostolorum erat Judæis: sed constat

illam certè falsam esse et damnatam: unde tentanda non est, vel probanda, sed extirpanda, nisi adsint rationes, quæ illam tolerandam esse, saudeant.

Tractatus de Virtutibus.

An infideles sint compellendi ad fidem ? Tom. ii. p. 79. Respondetur 1. Infideles, qui nunquam baptizati sunt, non possunt compelli ad fidem suscipiendam : imprimis non ab ecclesia; quia nullam habet jurisdictionem in non baptizatos, juxta illud 1 Cor. c. 5. v. 12. "Quid mihi de iis, qui foris sunt judicare?" neque etiam a principibus sæcularibus, licet eorum superioribus: quià tantùm habent potestatem politicam quæ solùm respicit pacem et tranquillitatem publicam. Idem probant exempla Christi, ecclesiæ doctrina et praxis, ac forma Matth. 10. in prædicando apostolis præscripta. P. 80. Obj. dicitur Luc. c. 14. v. 23. “Exi in vias et sæpes et compelle intrare:" ergo omnes infideles cogi possunt ad fidem suscipiendam.

R. Neg. conseq. verba enim parabolæ juxta S. Greg. intelliguntur de compulsione impropriè dicta, quæ fit per prædicationem, persuasionem, ostensionem miraculorum, &c.

Si autem cum S. Augustino verba intelligas de compulsione propriè dicta, tum de hæreticis et schismaticis accipiuntur qui fidem aliquando sunt professi, quique propriè compelli possunt.

Resp. 2°. Ad quæstionem infideles baptizati, quales esse solent hæretici et apostatæ, item schismatici baptizati cogi possunt, etiam pœnis corporalibus, ut revertantur ad fidem catholicam et unitatem Ecclesiæ.

Ratio est, quod isti per baptismum subditi facti sunt ecclesiæ; adeòque ecclesia in eos jurisdictionem habet et potestatem eos compellendi per media ordinata ad obedientiam, et ad implendas obligationes in baptismo contractas.

Id etiam locum habet in his, qui baptizati sunt in infantia, aut metu vel necessitate quâdam compulsi baptismum susceperunt; ut docet conc. Trid. Sess. 7. c. 14. et Toletanum 4. can. 55.

Obj. Nemo credit, nisi volens: atqui voluntas cogi non potest: ergo nemo potest cogi ad fidem.

R. Negando conseq. non enim cogitur, ut nolens credat, sed ut ex nolenti fiat volens.

Instabis: nemo potest cogi ad baptismum, ergo, &c. R. Cum St. Thom. hic ad. 3. "Sicut vovere est voluntatis, reddere autem necessitatis: ita accipere fidem est voluntatis, sed acceptum tenere est necessitatis;" atque adeò hæretici compelli possunt, ut fidem teneant; interim non semper expedit, ut ecclesia hoc jure utatur, prout patebit ex infra dicendis.

Tractatus de Virtutibus.-Tom. ii. p. 88.

De pœnis criminis hæresis.

6. Hæretici notorii sunt infames ipso jure, et privantur sepulturâ ecclesiasticâ.

7. Bona eorum temporalia sunt ipso jure confiscata; debet tamen ante executionem præcedere sententia super crimine declaratoria a judice ecclesiastico; quia cognitio de hæresi est fori ecclesiastici.

Denique aliis pœnis etiam corporalibus; ut exilio, carcere, &c. meritò afficiuntur.

An hæretici rectè puniuntur morte?

Respondet S. Thomas 2. 2. quæst. 11. art. 4. in corp. affirmative; quia falsarii pecuniæ, vel alii rempublicam turbantes, justè morte puniantur; ergo etiam hæretici, qui sunt falsarii fidei, et, experientiâ teste, rempublicam gravitèr perturbant.

Confirmatur ex eo quòd Deus in veteri lege jusserit occidi falsos prophetas, et Deut. c. 17. v. 12. Statuatur, ut qui superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, moriatur. Vide etiam cap. 18.

Idem probatur ex condemnatione articuli 14. Joan. Hus. in Concilio Constantiensi.

DR. DELAHOGUE, TREATISE ON THE CHURCH OF CHRIST.

Tractatus de Ecclesia Christi ad usum Theologiæ candidatorum, accedunt duæ appendices, de traditione et Conciliis generalibus.

Autore Lud. Ægid. Delahogue, &c. nunc in R. Catholico S. Patritii collegio dogmatica theologiæ professore, Editio tertia. Dublinii, ex typ, R. Coyne, 1829.

« PredošláPokračovať »