Obrázky na stránke
PDF
[ocr errors]

quoddam bellum sacrum, quamadmodum et barbaricum. Quomodò hos adversis thronis insidentes atque adversas in pascendo grege partes foventes connectam, atque in unum adducam, populumque simul eum ipsis abruptum, studiisque contrariis distraetum ; quemadmodùm in iis hiatibus, que ex terræ motubus accidunt, vicinæ et propinquæ partes (simul moveri solent;) T aut in pestiferis morbis famuli et domestici (simul abripiuntur) morbo nimirùm ab aliis ad alios facile dimanante. Nec populum solùm ; sed etiam orbis terræ segmenta, eodem cum dissentibus affectu commota, ita ut jam in duas contrarias partes, oriens et occidens secreti atque divisi sint, nec jam minus animorum et voluntatum, quàm finium segmenta esse videantur ? Quousque enim hæc audientur, meus et tuus, antiquus et novus, facundior aut spiritualior, nobilior aut ignobilior, multitudine opulentiorauttenuior? IErusbescerem canitiem meam, si, a Christo salvatus, ab aliis nomen ducerem.

Oratio quadragesima tertia.

[ocr errors]

XXV. Nunc autem pericu

lum est, ne ordo omnium sanc

tissimus, sit quoque omnium

maximè ridiculus. Non enim GH

[ocr errors]

virtute magis, quam maleficio et seelere, sacerdotium paratur; nec digniorum, sed potentiorum, throni sunt. Samuel inter prophetas, ille, inquam, futura prospiciens; sed et Saul, vilis ille et rejiciendus. Roboam Salomonis filius inter reges; sed et Jeroboam, servus et apostata. Cùmque, nec Medici, nec Pictoris nomen quisque obtineat, nisi priùs morborum naturas consideravit, aut multos colores miscuerit, variasque formas penicillo expresserit; antistes, contra, facilè invenitur, non elaboratus, sed recens quantùm ad dignitatem, simul satus et editus, quemadmodum poetæ Gigantes finxerunt. Uno die sanctos fingimus, eosque sapientes et eruditos esse jubemus, qui nihil didicerunt, nec ad Sacerdotium quidquam priùs contulerunt præter velle. Atque ille quidem inferiori sede acquiescit, humilisque stat, qui sublimem promeretur, atque multùm diùque in divinorum sermonum meditatione versatus est, et multùm diùque earni leges sanxit ad spiritui parendum: hic, contrâ, superbè et arroganter præsidet, superciliumque adversus meliores attollit, nec thronis intremiscit, nec ex aspectu horrorem concepit, hominem continentiæ studiosum infra se videns ; verùm simul cum imperio, sapien

[merged small][ocr errors][ocr errors]

tiorem quoque se esse existimat; pravè utique sentiens, atque a potentia et auctoritate de mente deturbatus.

S. J. Chrysostomi Archiep. Constantinop. in cap. vii. Gen. hom. 24. tom. iv. p. 267. (Opera et studio. D. Eernardi. de Montfaueon. Monach. ordinis S. Benedicti e congregatione S. Mauri, opem ferentibus aliis ex eodem

sodalitio Monachis. Editio aucta. Parisiis, 1837.)

[ocr errors]

Parisina altera, emendata et

Ea propter doleo et lugeo, quia video in nobis tantam virtutis raritatem ; malitiam autem quotidiè invalescere; nec moratur gehennæ timor nostrum in mala cursum, neque regni desiderium incitat, ut in via virtutis ambulemus ; sed omnes, ut ita dicam, quasi pecudes abducimur ; et neque cogitamus terribilem illam horam, vel leges a Domino nobis datas; sed omnes ad hominum opiniones spectamus, et gloriolam ab illis venamur, neque audire volumus evangelium dicens “Quomodo vos potestis credere gloriam ab hominibus accipientes, et gloriam, quæ a solo Deo est, non quaerentes?”

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Rem altius considera. Vae, inquit, ridentibus; vos autem

[ocr errors]

ipsis multas præbetis ridendi occasiones. Vae divitibus ; vos verò ut pecuniosi sint cuncta molimini. Vae cum benediaeerint vobis omnes homines; vos autem pro populari aura facultates sæpe omnes effunditis. IRursùm is, qui fratri contumeliam infert, reus est gehenmæ ; vos tamen et imbecillos et timidos putatis eos, qui tacitè illatas sibi ab aliis contumelias ferunt. Jubet Christus pugnas et lites contemnere; vos autem illos* in his semper malisf versari curatis. Oculum, ille, si noceat, eruere sæpe jubet ; at vos eos maximè vobis conciliatis amicos, qui possint pecunias præbere, etiamsi extremam nequitiam doceant. Uxorem repudiare non permittit, præterquam in sola adulterii causa; at vos dum pecunias acquirere liceat, hoc præceptum despicere docetis.^ Jusjùrandum vetat omne; vos si quem id servare videritis, étiam ridetis. Qui amat, inquit, animam suam perdet eam ; vos ad hunc amorem illos semper inducitis. Si non fremiseritis, inquit, hominibus peccata, neque vobis remittet Pater vester coelestis; vos illos exprobatis, cum eos, qui se læserint, ulciscinolunt; utque id maturè præstare possint,

* Videl. filios suos.

* Chrysostom is censuring parents for the bad education which they

give to their childrem.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

(Editio ut

Novum et intolerandum scelus excogitatum est. Non enim scriptæ modo, sed naturales ipsæ leges evertuntur. Parva res jam est ad impudicitiæ rationem fornicatio : ac quemadmodum in doloribus, qui violentior supervenit prioris sensum obruit sic et hujus contumeliæ magnitudo non permittit, ut quod verè intolerabile est, jam intolerabile videatur, obscæna nempe cum muliebribus libido. Optandum enim videtur posse hujusmodo retia effugere: periculumque est ne sexus muliebris jam superfluus efficiatur, adolescentibus vices ejus omnes implentibus, Quod

« PredošláPokračovať »