Obrázky na stránke
PDF
ePub

et ecclesiastica bella sicut bellatores Domini fortiter dimicatis. Notum est enim hæreticæ religionis viros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra Catholicam fidem vehementer insurgere, quatenus hæreseos suæ venena ad tabefacienda, si valuerint, Christiani corporis membra transfundunt. Cognovimus enim eos contra catholicam Ecclesiam, Domino eis adversante, colla subrigere, et fidem velle Christiani nominis inclinare; sed enimentia vestra conatus eorum comprimat, et superbas eorum cervices jugo rectitudinis premat, &c.

LI. Augustinus de Sermone Domini* in monte, lib. 1. c. 37 et 38. (an. 393. in Africa.)

Vindicta, quæ ad correctionem valet, non est prohibenda

Ea vindicta, quæ valet ad correctionem, non prohibetur. Quæ etiam ad misericordiam pertinet, nec impedit illud propositum, quo quisque paratus est ab eo, quem correctum esse vult, plura perferre: sed huic vindicta referendæ non est idoneus, nisi qui odium, quo flagrare solent, qui se vindicare desiderant, dilectionis magnitudine superaverit. Non enim metuendum est, ne odisse parvulum filium parentes videantur, cùm ab eis vapulatur peccans, ne peccet ulterius. Et certè perfectio dilectionis, ipsius Dei patris imitatione nobis proponitur, cum in sequentibus dicitur: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro eis, qui vos persequuntur. Et tamen de ipso dicitur per prophetam: Quem enim diligit Dominus corripit: flagellat autem omnem filium, quem recipit. Dicit etiam Dominus, Servus, qui nescit voluntatem Domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis: servus autem, qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multis. Non ergo quæritur, nisi ut ille vindicat, cui rerum ordine potestas data est, ut ea voluntate vindicet, qua pater parvulum filium flagellat, quem per ætatem odisse nondum potest. Huic enim aptissimum exemplum datur, quo satis apparet posse peccatum amore potius vindicari, quàm impunitum relinqui; ut illum in quem vindicat, non pœna miserum, sed correctione beatum velit ; paratus tamen, si opus sit, æquo animo plura tolerare ab eo illata, quem vult esse correctum, sive in eum habeat potesta

This extract from Augustine contains such an extraordinary specimen of fallacious patristic interpretation, that I have inserted the whole of it.

tem coercendi, sive non habeat Magni autem et sancti viri, quanquam optimè scirent mortem istam, quæ animam dissolvit a corpore, formidandam non esse; secundùm eorum tamen animum, qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt: quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis, qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset, si viverent, diminueretur. Non temerè illi judicabant, quibus tale judicium donaverat Deus. Inde est, quod Helias morte multos affecit, et propria manu et igne divinitus impetrato: cùm et alii multi et magni viri eodem spiritu consulendo rebus humanis non temerè fecerint. De quo Helia cùm exemplum dedissent discipuli Domino, commemorantes quid ab eo factum sit, ut etiam ipsis daret potestatem petendi de cœlo ignem ad consumendum eos, qui sibi hospitium non præbuerant; reprehendit in eis Dominus non exemplum prophetæ sancti, sed ignorantiam vindicandi, quæ adhuc erat in rudibus; animadvertens eos, non amore correctionem, sed odio desiderare vindictam. Itaque postquam eos docuit, quid esset diligere proximum tanquam seipsum, infuso etiam Spiritu Sancto, quem decem diebus completis post ascensionem suam desuper, ut promiserat, misit; non defuerunt tales vindictæ, quamvis multò rariùs, quàm in vetere testamento. Ibi enim ex majore parte servientes timore premebantur: hic autem maximâ dilectione liberi nutriebantur. Nam et verbis Apostoli Petri Ananias et uxor ejus (sicut in actibus Apostolorum legimus) exanimes ceciderunt, nec resuscitati sunt, sed sepulti.-(p. 318.)

LIII. Augustinus ad Macedonium. Epist. 52. (an. 414.) Quemadmodum homo debet diligere proximum sicut seipsum. Debet homo diligere proximum tanquam seipsum: ut quem potuerit hominem, vel beneficentiæ consolatione, vel informatione doctrinæ, vel disciplina coercitione adducat ad

colendum Deum.

Quæstio V. An sit peccatum judici vel ministro reos occidere.-Augustinus Marcellino. Epist. 158. (an. 417.)

Præter supplicium mortis, rei sunt puniendi.*

Pœna illorum, quamvis de tantis sceleribus confessorum,

* The Church of Rome follows the counsels of Augustine on persecution in every point except the above.

rogo te, ut præter supplicium mortis sit, et propter conscientiam nostram, et propter Catholicam mansuetudinem commendandam, &c.

XX. Isidorus. lib. 3. sent. de summo bono. c. 53. (an. 625. in Hispania.)

Quod sacerdotes efficere docendo non valent, disciplina terrore potestas extorqueat.

Principes sæculi nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptæ culmina tenent; ut per eamdem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Cæterùm intra ecclesiam potestates necessariæ non essent, nisi, ut quod non prævalet sacerdos efficere per doctrinæ sermonem, potestas hoc impleat per disciplinæ terrorem. Sæpe per regnum terrenum, cœleste regnum proficit; ut qui intrà ecclesiam positi contra fidem et disciplinam Ecclesiæ agunt, rigore principum conterantur; ipsamque disciplinam, quam Ecclesiæ humilitas exercere non prævalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat; et ut venerationem mereatur, virtutem potestatis impertiat. Cognoscant principes seculi Deo debere se rationem reddere propter Ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt.

XXI. Item Leo Papa I. Epist. 29. ad Pulcheriam Augustam. (an. 450. Româ Constantinopolim.)

Et regia potestas et sacerdotalis defendat autoritas quæ ad divinam confessionem pertinent.

Res autem humanæ aliter tutæ esse non possunt, nisi quæ ad divinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat autoritas.

XXXII. Cyprianus libro de exhortatione Martyrii. c. 5. (an. 255. in Africâ.)

Principes sæculi pessimis parcere non debent.

Si audieritis in una ex civitatibus, &c. (Deut. 13.) Cujus præcepti et vigoris memor Mathatias interfecit eum, qui ad aram sacrificaturus accesserat. Quod si ante adventum Christi circa Deum colendum, et Idola spernenda, hæc præcepta servata sunt; quanto magis post adventum Christi

servanda sunt, quando ille veniens non verbis tantùm nos hortatus est, sed et factis ?

XLIII. Pelagius Papa. Narsæ patricio et duci in Italia. (an. 556. Romæ.)

Schismaticos et hæreticos sæculi potestates coerceant.

De Liguribus atque Veneticis et Histriis Episcopis quid dicam? quos idonea est excellentia vestra et ratione et potestate reprimere, et dimittitis eos in contemptum Apostolicarum sedium de sua rusticate gloriari: cùm, si quid eos de judicio universalis Synodi, quod Constantinopoli per primam nuper elapsam indictionem actum est, fortè movebat, ad sedem Apostolicam (quomodo semper factum est) electis aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem possent, dirigere nos debuerunt; et non clausis oculis corpus Christi Dei nostri, hoc est, sanctam ecclesiam lacerare. Nolite ergo dubitare hujusmodi homines principali vel judiciali autoritate comprimere: quia regulæ patrum hoc specialitèr constituerunt, ut si qua Ecclesiastici officii persona, cui subjectus est restiterit, vel seorsum collegerit, aut aliud altare erexerit, seu schisma fecerit; iste excommunicatur atque damnatur. Quod si fortè et hoc contempserit, et permanserit divisiones et schisma faciendo, per potestates publicas opprimatur. Ecce, Domine, quod animus vester forte timidus est, ne persequi videaris; de patrum vobis autoritate hæc breviter dirigenda curavi; cùm mille alia exempla et constitutiones sint, quibus evidenter cognoscitur, ut facientes scissuras in sancta ecclesia, non solùm exiliis, sed etiam proscriptione rerum et dura custodia per publicas potestates debeant coerceri.

XLVII. Urbanus II. Godofredo, Lucano Episcopo. Can. 1090. Româ in Etruriam.

Non sunt homicidæ, qui adversùs excommunicatos zelo
matris ecclesiæ armantur.

Excommunicatorum interfectoribus (prout in ordine Ecclesiæ Romanæ didicistis) secundum intentionem modum congruæ satisfactionis injunge. Non enim eos homicidas arbitramur, quos adversus excommunicatos zelo matris ecclesiæ ardentes, aliquos eorum trucidasse contigerit. Ne tamen ejusdem Ecclesiæ matris disciplina descratur; eo tenore, quem

diximus, pœnitentiam eis indicito congruentem; qua divinæ simplicitatis oculos adversus se complacare valeant; si fortè quid duplicitatis pro humanâ fragilitate in eodem flagitio incurrerint.

XLVIII. Augustinus. Epist. 50, ad Bonifacium de coercendis hæreticis.

Pax ecclesiæ mostitiam consolatur perditorum.

Quis enim nostrûm velit aliquem illorum non solùm perire, verùm etiam aliquid perdere ? Sed si aliter non meruit pacem habere domus David, nisi Absalon filius ejus in bello, quod gerebat contra patrem, fuisset extinctus; quamvis magnâ curâ mandaverat suis, ut eum, quantum possent, vivum salvumque servarent; ut esset cui pœnitenti paternus affectus ignosceret; quid ei restitit, nisi perditum flere, et sui regni pace acquisitâ suam mœstitiam consolari?

[ocr errors]
[ocr errors]

Gratian. "Si ergo viri sancti et publicæ potestates "bella gerentes, non fuerunt transgressores illius mandati, "non occides, quamvis quosque flagitiosos dignâ morte peri"merant; si miles suæ potestati obediens, non est reus homicidii, si ejus imperio quemlibet flagitiorum interfecerit; si homicidas et venenarios punire, non est effusio sanguinis, sed legum ministerium; si pax ecclesiæ mosti"tiam consolatur perditorum ; si illi, qui zelo matris ecclesiæ "accensi excommunicatos interficiunt, homicidæ non judi"cantur; patet quod malos non solùm flagellari, sed etiam "interfici licet."

66

Decreti. II. pars. Causa XXIII.

Quæstio VI. an mali cogendi sunt ad bonum.

I. Augustinus Epist. 50. ad Bonifacium (an. 417. Africa.) Ecclesia malos debet cogere ad bonum, sicut Christus Paulum coegit.

Schismatici dicunt: cui vim Christus intulit? quem coegit? Ecce habent Paulum apostolum. Agnoscant in eo priùs cogentem Christum, et posteà docentem; priùs ferientem, et posteà consolantem, &c.

*The maternal tenderness which the Church of Rome always pretended to display towards the heretics she condemned to death, seems to have been borrowed from Augustine.

« PredošláPokračovať »