Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

nullus, ut puto, ei videtur locus aptius ecclesia; et si quid vendere aut emere oporteat, ecclesia videtur ad illud commodior, quam forum. Hic enim de iis plura colloquia miscent quam in ipsis officinis. Et si qui velint maledicere et maledicta audire, hoc quoque hic magis videbit contingere, quam in foro ; et si volueris res audire civiles, et quæ ædibus funt et in castris, ne eas ad judiciale forum, neque sedeas in officina medicorum, sunt enim qui omnibus accuratius hic omnia hæc annuntiant; et hic locus quidvis potius est, quàm ecclesia.

Sancti Salviani Massiliensis Presbyteri de Gubernatione Dei. Lib. vii. p. 248, 249. (Century 5.) Oxon. 1633.

At non ita Gothi, non ita Wandali, malis licèt doctoribus instituti; meliores tamen etiam in hac parte quam nostri. Offendi quamvis quosdam suspicere his quæ dicimus, sed quia veritas magis quam offensio cogitanda est dicam et sæpe dicam. Non ita Gothi, non ita Wandali, qui et, in discrimine positi, opem a Deo postulant, et prosperitates suas munus Divinitatis appellant. Cnm enim Gothi metuerent, præsumpsimus nos in Hunnis spem ponere, illi in Deo: cùm pax ab illis postularetur, a nobis negaretur; illi episcopos mitterent, nos repelleremus: illi etiam in alienis sacerdotibus Deum honorarent, nos etiam in nostris contemneremus. Prout actus utriusque partes ita et rerum terminus fuit. Illis data est in summo timore palma, nobis in summâ elationis confusio; ut verè et in nobis tunc et in illis evidenter probatum sit illud Domini nostri dictum, "Quoniam qui se humiliat exaltabitur.”

Ibidem, p. 252.

Ad hanc enim præcipuè opem timor et perturbatio tunc Wandalica confugit, ut seriem nobis cœlestis eloquii opponeret, et adversum advenientes æmulos suos sacri voluminis scripta quasi ipsa quodammodo divinitatis ora reseraret. Hic nunc requiro quis hoc unquam a nostris partibus fecerit, aut quis non irrisus fuerat, si putasset esse faciendum? Irrisus, utique sicut a nostris omnia fere religiosa ridentur. Et ideò quid prodesse nobis prærogativa illa religiosi nominis potest, quod nos Catholicos dicimus, quod fideles esse jactamus, quod Gothos et Wandalos hæretici nominis exprobatione despicimus, cùm ipsi hæreticâ pravitate vivamus.

Ibidem, p. 257.

Exceptis enim paucissimis Dei servis quid fuit totum Africa territorium quam domus una vitiorum.

Ibidem, p. 261.

Prætermitto in aliquo rabiem cupiditatis, vitium totius generis humani. Prætereo avaritiæ inhumanitatem, quod proprium est Romanorum pene omnium malum. Relinquatur ebrietas nobilibus ignobilibusque communis. Taceatur superbia et tumor. Transeatur denique prope omnium fraudum, falsitatum, perjuriorum nefas. Nulla unquam his malis Romana civitas caruit, et specialius hoc scelus Afrorum omnium fuit. Nam sicut in sentinam profundæ navis colluviones omnium sordium, sic in mores eorum quasi ex omni mundo. Nullam enim improbitatem scio quæ illic non redundârit, utique etiam paganæ ac ferreæ gentes etsi habeant mala propria, non sunt tamen in his omni execratione digna. Gothorum gens perfida, sed pudica est. Alamannorum impudica, sed minus perfida. Franci mendaces, sed castitate mirandi. Omnes denique gentes habent, sicut peculiaria mala, ita etiam quædam bona. In Afris pœne omnibus nescio quid non malum.

Speaking of Rome in the Fifth Century.

S. Salviani. Massil. presb. de gubern. Dei. Lib. v. p. 161. Inter hæc vastuntur pauperes, viduæ gemunt, orphani proculcantur in tantum ut multi eorum et non obscuris natalibus editi, ac liberaliter instituti, ad hostes fugiant, ne

persecutionis publicæ afflictione moriantur, quærentes scilicet apud barbaros Romanam humanitatem, quia, apud Romanos, barbaram in humanitatem ferre non possunt. Et quamvis ab his, ad quos confugiunt, discrepent ritu, discrepent linguâ, ipso etiam, ut ita dicam, corporum atque induviarum barbaricarum fœtore dissentiant, malunt tamen in barbaris pati cultum dissimilem, quam in Romanis injustitiam sævientem. Itaque nomen civium Romanorum, aliquando non solum magno estimatum, sed magno emptum, nunc ultro repudiatur ac fugitur, nec vile tantùm, sed etiam abominabile penè habetur.

Ibidem, lib. iv. p. 117.

Si Sodomitas minus esse dicet damnabiles quam cunctos evangelia negligentes, certissima ergo ratio est quia et nos qui in plurimis evangelia negligimus pajus timere aliquando debeamus. Non sufficiunt enim multis consuetudinarii reatus, non sufficiunt lites, non rapinæ, non calumniæ; non sufficiunt vinolentiæ, commessationes, falsitates; non sufficiunt adulteria, homicidia, non sufficiunt denique cuncta ista etsi atrocitate inhumanissima, re tamen ad humanas injurias pertinentia, nisi blasphemia furiosarum mentium manus injiciant etiam in Deum.

Speaking of Aquitaine the same author says, p. 252. (Edit. Noribergæ, 1623.)

Cúmque ob impurissimam vitam traditi a Deo barbaris fuerint, impuritates tamen ipsas inter barbaros, non relinquunt: (and p. 254) Et miramur, si terræ vel Aquitanorum, vel nostrûm omnium a Deo barbaris datæ sunt; cum ea quæ Romani polluerant fornicatione, nunc mundent barbari castitate.

S. Basilii Cæsarea Cappad. Archiep. (in the latter half of the fourth century.) De spiritu Sancto, cap. xxx. tom. iii. fol. p. 65. (Operà et studio Monachorum ordinis Sancti Benedicti e congregatione S. Mauri. Parisiis, 1730.)

Ο δε σαλος ουτος των εκκλη

Hæc verò tempestas eccle

* For this quotation I am indebted to Gilly's Vigilantius, an admirable work.

↑ Arising from the Arian heresy.

[blocks in formation]

Εκ

τούτοις, των ναυαγίων ΤΟ πληθος τις αν εξαριθμήσαιτο ; των μεν εκ τε των πολεμίων προσβολης καταδύντων, των δε εκ της λαθραίας των συμμαχουντων επιβολης, αλλων της απειριας των ευθυνουντων. οπου γε αυτανδροι εκκλησιαι, οιον υφαλοις τισι τοις αιρετικοις δολοις προσαραχθεισαι, διεφθαρησαν, αλλοι δε των εχθρων του σωτηριου παθους παραλαβοντες ται οιακας, περί την πιστιν εναυάγησαν. Αι δε εκ

των αρχοντων του κοσμου του

του επαγόμεναι ταραχαι, ποίας ουχι θυελλης και καταιγιδος σφοδρότερον τους λαους ανατρεπουσι; κατηφης δε τις οντως και στυγνη σκοτομαινα τας εκκλησίας επέχει, των λαμπτηρων του κοσμου, ους εθετο ο Θεος τας ψυχας των λαων φωτίζειν, εξοικισθέντων. Το δε

In

ut

siarum, qua tandem marina procella non est atrocior? qua omnes patrum termini loco moti sunt, ita omne fundamentum, et si quod dogmatum munimentum convulsum est. Volvuntur insuper et quassantur omnia, putri basi innitentia, dumque alii in alios vicissim impetum facimus, alii ab aliis subvertimur. Et si te prior non percusserit hostis, is, qui auxiliatur, vulnerat. Quod si ille ceciderit ictus, commiinter nos habemus societatis, lito jam insurgit. Tantum quantum communi odio adversarios prosequimur. Ubi porrò præterierint hostes, jam nos inter nos hostes videmus esse. His de causis, quis enumerare possit naufragiorum multitudinem, vel eorum qui hostium impressione demerguntur, vel qui ex occultis sociorum insidiis occidunt: vel qui per imperitiam ducum pereunt; cum ecclesiæ una cum hominibus, hæreticorum dolis velut sub aqua latentibus scopulis illisæ, perditæ sint: alii verò ex hostibus salutiferæ passionis, qui gubernacula occuparunt, circa fidem naufragium fecerint? Cæterum turbæ ab hujus mundi principibus proficiscentes, qua non procella, quo non turbine horribilius subvertunt populos ? Ecclesias vero caligo quædam adeò plane tristis ac masta oc

[blocks in formation]

cupat, videlicet luminaribus mundi, quæ Deus posuerat ad illuminandas populorum animas, domo profligatis. Porrò immodica jam inter ipsos vincendi contentio, cum jam immineat terror minitans ruinam universi, adimit mali sensum. Nam privata simultas plus est quam commune publicumque bellum,

dum

adversarios vincendi gloria præfertur publicæ omnium utilitati, quibus præsens temporariaque gloriæ voluptas, prior ac potior est præmiis in posterum repositis. Eoque omnes pariter quocumque possunt modo interfectrices manus sibi invicem afferunt. Acerbus autem

quidam clamor eorum, qui

ex contentione sese mutuò collidunt, confusaque vociferatio, et indistinctus sonitus e nunquam silentibus tumultibus totam pene jam ecclesiam implevit, per excessus ac defectus rectum pietatis dogma subvertentibus.

Ibidem, p. 67.

Ο δε τω οκλασαντι χειρα ορεγων εκ συμπαθείας ουκ εστι, και τοι γε, κατα

τον

παλαιον νομον, ουδ' ο το υποζυγιον του εχθρού πεπτωκος υπο τον γομον παραδραμων, ακαταγνωστος. Αλλ' ουχι τα νυν τοιαύτα. Ποθεν ; όπου γε δια παντων της αγαπης ψυγείσης, ανήρηται μεν αδελφων συμπνοια

Sed qui labascenti manum ex misericordia porrigat, nullus est; quamquam juxta legem veterem, ne is quidem qui vel jumentum inimici sub onere collapsum præterierit, caret reprehensione. Sed non itidem fit hisce temporibus. Quinam feret ? Quando refrigerata omnium charitate,

« PredošláPokračovať »