Obrázky na stránke
PDF
[ocr errors]

nullus, ut puto, ei videtur locus aptius ecclesia ; et si quid vendere aut emere oporteat, ecclesia videtur ad illud commodior, quam forum. Hic enim de iis plura colloquia miscent quam in ipsis officinis. Et si qui velint maledicere et maledicta audire, hoc quoque hic magis videbit contingere, quam in foro ; et si volueris res audire civiles, et quæ ædibus fiunt et in castris, ne eas ad judiciale forum, neque sedeas in officina medicorum, sunt enim qui omnibus accuratius hic omnia hæc annuntiant ; et hic locus quidvis potius est, quàm ecclesia.

[ocr errors]

Sancti Salviani Massiliensis Presbyteri de Gubernatione Dei. Lib. vii. p. 248, 249. (Century 5.) Oxon. 1633.

At non ita Gothi, non ita Wandali, malis licèt doctoribus instituti; meliores tamen etiam in hae parte quam nostri. Offendi quamvis quosdam suspicere his quæ dicimus, sed quia veritas magis quam offensio cogitanda est dicam et §æpe dicam. Non ita Gothi, non ita Wandali, qui et, in discrimine positi, opem a Deo postulant, et prosperitates suas munus Divinitatis appellant. ' Cnm enim Gothi metuerent, præsumpsimus nos in Hunnis spem ponere, illi in Deo: cùm pax ab illis postularetur, a nobis negaretur ; illi episcopos mitterent, nos repelleremus: illi etiam in alienis sacerdotibus Deum honorarent, nos etiam in nostris contemneremus. Prout actus utriusque partes ita et rerum terminus fuit. Illis data est in summo timore palma, nobis in summâ elationis confusio ; ut verè et in nobis tunc et in illis evidenter robatum sit illud Domini nostri dictum, “ Quoniam qui se umiliat exaltabitur.”

Ibidem, p. 252.

Ad hanc enim præcipuè opem timor et perturbatio tune Wandalica confugit, ut seriem nobis cœlestis eloqùii opponeret, et adversum advenientes æmulos suos sacri voluminis scripta quasi ipsa quodammodo divinitatis ora reseraret. Hic nunc requiro quis hoc unquam a nostris partibus fecerit, aut quis non irrisus fuerat, si putasset esse faciendum ? Irrisus, utique sicut a nostris omnia fere religiosa ridentur. Et ideò quid prodesse nobis prærogativa illa religiosi nominis potest, quod nos Catholicos dicimus, quod fideles esse jactamus, quod Gothos et Wandalos hæretici nominis exprobatione despicimus, cùm ipsi hæreticâ pravitate vivamus.

Ibidem, p. 257.

Exceptis enim paucissimis Dei servis quid fuit totum Africæ territorium quam domus una vitiorum.

Ibidem, p. 261.

Prætermitto in aliquo rabiem cupiditatis, vitium totius generis humani. Prætereo avaritiæ inhumanitatem, quod proprium est Romanorum pene omnium malum. Relinquatur ebrietas nobilibus ignobilibusque communis. Taceatur superbia et tumor. Transeatur denique prope omnium fraudum, falsitatum, perjuriorum nefas. Nulla unquam his malis Romana civitas earuit, et specialius hoc scelus Afrorum omnium fuit. Nam sicut in sentinam profundæ navis colluviones omnium sordium, sic in mores eorum quasi ex omni mundo. Nullam enim improbitatem scio quæ illic non redundârit, utique etiam paganæ ae ferreæ gentes etsi habeant mala propria, non sunt tamen in his omni execratione digna. Gothorum gens perfida, sed pudica est. Alamannorum impudica, sed minus perfida. Franci mendaces, sed castitate mirandi. Omnes denique gentes habent, sicut peculiaria mala, ita etiam quædam bona. In Afris poene omnibus nescio quid non malum.

Speaking qf Rome in the Fifth Century. S. Salviani. Massil. presb. de gubern. Dei. Lib. v. p. 161.

Inter hæc vastuntur pauperes, viduæ gemunt, orphani proculcantur in tantum ut multi eorum et non obscuris natalibus editi, ac liberaliter instituti, ad hostes fugiant, ne

persecutionis publicæ afflictione moriantur, quærentes scilicet apud barbaros Romanam humanitatem, quia, apud Romanos, barbaram in humanitatem ferre non possunt. Et quamvis ab his, ad quos confugiunt, discrepent ritu, discrepent linguâ, ipso etiam, ut ita dicam, corporum atque induviarum barbaricarum fœtore dissentiant, malunt tamen in barbaris pati cultum dissimilem, quam in Romanis injustitiam sævientem. Itaque nomen civium Romanorum, aliquando non solum magno estimatum, sed magno emptum, nunc ultro repudiatur ae fugitur, nec vile tantùm, sed etiam abominabile penè habetur.

Ibidem, lib. iv. p. 117.

Si Sodomitas minus esse dicet damnabiles quam cunctos evangelia negligentes, certissima ergo ratio est quia et nos ui in plurimis evangelia negligimus pæjus timere aliquando ebeamus. Non sufficiunt enim multis consuetudinari1 reatus, non sufficiunt lites, non rapinæ, non calumniæ; non sufficiunt vinolentiæ, commessationes, falsitates ; non sufficiunt adulteria, homicidia, non sufficiunt denique cuncta ista etsi atrocitate inhumanissima, re tamen ad humanas injurias pertinentia, nisi blasphemia furiosarum mentium

manus injiciant etiam in Deum.

Speaking of Aquitaine the same author says, p. 252. (Edit. Noribergæ, 1623.)

Cúmque* ob impurissimam vitam traditi a Deo barbaris fuerint, impuritates tamen ipsas inter barbaros, non relinquunt: (and p. 254) Et miramur, si terræ vel Aquitanorum, vel nostrùm omnium a Deo barbaris datæ sunt ; cum ea quæ Eomani polluerant fornicatione, nunc mundent barbari castitate.

'. S. Basilii Cæsareæ Cappad. Archiep. (in the latter half of the fourth century.)—-De spiritu Sancto, cap. xxx. tom. iii. fol. p. 65. (Operâ et studio Monachorum ordinis Sancti Benedicti e congregatione S. Mauri. Parisiis, 1780.)

O δε σαλοcf ovroc rov εκκλn- Hæc verò tempestas eccle* For this quotation I am indebted to Gilly's Vigilantius, an admirable

work.
f Arising from the Arian heresy.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

siarum, qua tandem marina procella non est atrocior? In qua ut omnes patrum termini loco moti sunt, ita omne fundamentum, et si quod dogmatum munimentum convulsum est. Volvuntur insuper et quassantur omnia, putri basi innitentia, dumque alii in alios vicissim impetum facimus, alii ab aliis subvertimur. Et si te prior non percusserit hostis, is, qui auxiliatur, vulnerat. Quod si ille ceciderit ictus, commilito jam insurgit. Tantum inter nos habemus societatis, quantum communi odio adversarios prosequimur. Ubi porrò præterierint hostes, jam nos inter nos hostes videmus esse. His de causis, quis enumerare possit naufragiorum multitudinem, vel eorum qui hostium impressione demerguntur, vel qui ex occultis sociorum insidiis occidunt: vel qui per imperitiam ducum pereunt; cum ecclesiæ unà cum hominibus, hæreticorum dolis velut sub aqualatentibus scopulis illisæ,

erditæ sint: alii verò ex

ostibus salutiferæ passionis, qui gubernacula occuparunt, circa fidem naufragium fecerint ? Cæterum turbæ ab hujus mundi principibus proficiscentes, qua non procella, quo non turbine horribilius subvertunt populos ? Ecclesias vero caligo quædam adeò planè tristis ac moesta oc

[ocr errors]

cupat, videlicet luminaribus mundi, quæ Deus posuerat ad illuminandas populorum animas, domo profligatis. Porrò immodica jam inter ipsos vincendi contentio, cùm jam immineat terror minitans ruinam universi, adimit mali sensum. Nam privata simultas plus est quam commune publicumque bellum, dum adversarios vincendi gloria præfertur publicæ omnium utilitati, quibus præsens temporariaque gloriæ voluptas, prior ac potior est præmiis Tin posterum repositis. Eoque omnes pariter quocumque possunt modo interfectrices manus sibi invicem afferunt. Acerbus autem quidam clamor eorum, qui ex contentione sese mutuò collidunt, confusaque vociferatio, et indistinetus sonitus e nunquam silentibus tumultibus totam pene jam ecclesiam implevit, per excessus ac defectus rectum pietatis dogma subvertentibus.

[ocr errors][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »