Obrázky na stránke
PDF
ePub

John S. Lawrence Estate

g+ 5-11-1925

OXONII, TYPIS HENRICI COOKE.

PROCEMIUM

DE JUVENALIS VITA ET DE EJUS ALIORUMQUE

POETARUM ROMANORUM SATIRIS.

SECT. I. De Juvenalis Vita.

VITA Juvenalis, quæ vulgo tribuitur Suetonio, sed Probi forte aliusve Grammatici serioris fetus est, ceteris, ab aliorum ingenio profectis, et ex ea, tamquam ex fonte, ductis, antiquior fideque dignior esse videtur, et pauca tantum, at fere omnia nobis cognita, continet. Est vero hæc: Junius Juvenalis, libertini locupletis, incertum filius an alumnus, ad mediam fere ætatem declamavit, animi magis causa, quam quod scholæ se aut foro præpararet. Deinde paucorum versuum satira non absurde composita in Paridem pantomimum, (de quo v. ad Sat. VI. 87. et VII. 87. seq.) poetamque ejus semestribus militiolis tumentem, (v. ad Sat. VII. 82-87.) hoc genus scripturæ industriose excoluit. Et tamen diu ne modico quidem auditorio quidquam committere est ausus. Mox magna frequentia magnoque successu bis ac ter auditus est, ut ea quoque, quæ prima fecerat, inferciret novis scriptis: (Sat. VII. 90-92.)

Quod non dant proceres, dabit histrio. Tu Camerinos,

Et Bareas, tu nobilium magna atria curas?
Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos.

Erat tum (Hadriani temporibus) in deliciis aulæ histrio, multique fautorum ejus quotidie provehebantur. Venit ergo Juvenalis in suspicionem, quasi tempora præsentia figurate notasset, ac statim per honorem militiæ, quamquam octogenarius, Urbe submotus, missusque ad præfecturam cohortis, in extrema Ægypti parte tendentis. Id supplicii genus placuit, ut levi atque joculari delicto par esset. Verum intra brevissimum tempus angore et tædio periit.

b

Juvenalem a Domitiano, ob satiram, in qua Paridem pantomimum, in aula tunc gratiosum, perstrinxerit, missum esse in Ægyptum, ibique et scripsisse pleraque et mortem obiisse, tradunt Suidas et vetus Schol. ad Sat. IV. 38. Quin vero tum Romæ vixerit post Domitianum, qui a. U. C. 849. trucidatus est, tum satiras composuerit, non est quod dubitemus. Ut enim taceamus, versus 407. seq. Sat. VI. ad terræ motum, qui regnante Trajano Antiochiam locaque vicina concusserit, referendos videri, et principium Sat. VII. vel ad Nervam, vel ad Trajanum, vel potius ad Hadrianum, Principem omnibus literis perpolitum doctorumque hominum amantissimum, spectare; illud manifesto intelligitur tam ex Martialis epigr. 18. libri XII. (quod ab hoc poeta, qui nostro familiarissimus erat, de quo v. ej. epigr. VII. 24. et 91. in patria, Bilbili, Celtiberiæ opp. quo senex relicta Roma a. U. C. 853. vel 856. rediit, scriptum est, et docet, Juvenalem tunc temporis Romæ fuisse) quam ex aliquot poetæ nostri locis, Sat. I. 12. seq. 47. seq. IV. 153, 154. VI. 245. inpr. XIII. 16, 17. et XV. 27. ad quæ loca v. Comment. Ex duobus posterioribus cognoscitur, satiram XIII. a. U. C. 873. et XVtam, vel eodem, vel potius proximo anno scriptam, ex illa autem Vita, quæ Suetonii nomen præ se fert, poetam, quum octogenarius esset, in Ægyptum missum esse, ibique intra brevissimum tempus angore et tædio periisse. Itaque ille non ante a. U. C. 874. octogenarius fuit, nec ante a. U, C. 795. natus videtur. At parum probabile est, eum, octoginta jam annos natum, satiris adhuc conficiendis operam dedisse, nedum in Ægypto, ubi mox ægritudine confectus est; et quæ in contrariam partem laudantur verba poetæ Sat. XV. 45. ad priora quoque vitæ ejus tempora referre licet. Hinc forte extremis demum, non primis Hadriani temporibus in exilium actus est, et initio imperii ejus satiras tantum non omnes et fecit et recitavit; quod sexagenario magis convenit, quam octogenario.

Juvenalis in omnibus fere codicibus, et scriptis et editis, cognominatur Aquinas a patria, (quam Aquinum fuisse, Volscorum opp. probabili judicio colligitur e Sat. III. 319.) Ethicus vero ab antiquis librariis mediique ævi scriptoribus, qui et reliquos poetas satiricos ita vocare solent, quod nikà potissimum tractant, et multa morum præcepta satiris suis intexuere. De præceptoribus poetæ nihil potest certa et explorata fide tradi. Fuere quidem qui ex Sat. I. 12. et VII. 186. seq. conjicerent, eum M. Cornelio Frontone (M. Antonini ac Veri præceptore) et Quintiliano, clarissimis rhetoribus, usum esse magistris. Sed hic eodem, quo Juvenalis, anno, ille autem multis post eum annis natus videtur.

SECT. II. De Satira Romanorum.

Ridendi et cavillandi mos communis est hominibus, quippe qui ipsa natura et hilaritate ad eum invitantur. Hinc idem quoque obtinuit in primis eorum conventibus festisque lætissimis, quæ post messem et vindemiam, rusticis laboribus vertentis anni exactis, in honorem deorum ruralium, Cereris potissimum et Bacchi, agebantur. In iis pubes rustica, curis vacua et genio indulgens, non modo diis gratias agere et primitias offerre, sed rudem quoque et cum gesticulatione conjunctum edere solebat cantum. Is primum ad laudes deorum heroumque spectabat, deinde, inter et post epulas, ad dicteria deflectebat salsa versibusque plerumque alternis et incomtis s. extemporalibus (αὐτοσχεδιάσμασι vel αὐτοσχεδίοις ᾄσμασι S. ποιήμασι, Impromptus, Improvisare) expressa, quibus agricolæ, vino pleni, et prætereuntes et se invicem lacessebant. Sensim vero ars adhiberi cœpit, rusticique homines ad numerum s. rhythmum et canere et gesticulari vel saltare discebant. Inde chorus, qui principio e Satyris ut plurimum componebatur, ipsaque poesis originem duxit. Duplex autem illud canticorum genus paulatim scenicam dramaticamque Græcorum artem, et alterum quidem tragœdias, alterum comoedias peperit. Ex illis præterea choris Satyrorum, qui omni dicacitatis et petulantiæ genere risum ciebant, natæ sunt satyricæ Græcorum fabulæ, quæ, quum argumento tragœdiis, compositione comoediis proximæ essent, illarum severitatem harum hilaritate temperabant, et non ita multo post Thespidis inventoris tempora in scenicis tragicorum poetarum certaminibus s. Teтpaλoyiais, quæ tribus festis Bacchicis (Liberalibus vel Aovvoíos) celebrabantur, trinis tragoediis, ab eodem propositis poeta et argumento fere haud disparibus, eum in finem subjungebantur, ut quidquid tristitiæ ex illis forte haustum esset, his relaxaretur. Præter has vero fabulas tragico-satyricas, e quibus una tantum, Cyclops Euripidis, integra superest, fuere etiam comico-satyricæ, non a tragicis, sed comicis scriptæ poetis, quæ illis jam deflorescentibus, diu adhuc viguere, sed raro et inscriptionis tantum, non argumenti ratione habita memorantur, et vel simpl. nominibus Satyrorum insignitæ, vel variis titulis designatæ, vel communi comoediarum genere comprehensæ videntur. Sic Athenæus laudat Anaxandridem ἐν Σατύρῳ, Cratinum, Ecphantidem, et Phrynichum ἐν Σατύροις, Timoclis Ικαρίους Σατύρους et Δημοσατύρους, Rhintonis Ιλαροτραγῳδίας et Alcæi Kwμdoтрay@díav, quo sensu Tragico-comoediam dixit Plautus Prol. Amphitr. v. 59. seq. qui Rhintonis forte Amphitruonem imitatione expressit. Hinc difficillimum dictu, quæ vera comicæ Græcorum sa

tyrices fuerit indoles, et quibusnam in rebus tragica discrepaverit. Ceterum in his Græcorum fabulis satyricis, præcipue comicorum poetarum, et comœdiis, antiqua in primis et media, harumque choris, maxime dominabatur intemperans illa cavillandi civiumque deridendorum libido. Eamdem vero spirabant non modo dramatica Græcorum carmina, sed etiam epica, (v. c. illud, quod inscriptum est MapyiTηs et perperam Homero tribuitur,) lyrica vel iambica, ut Archilochi et Hipponactis, et didactica, ut Simonidis poema de mulierum moribus, nec non Silli, Eídλoi s. Eidλoì, carmina maledica, non a dicacibus Σιλήνοις, sed a σίλλειν s. σιλλαίνειν, per ludibrium oculos agitare et dicteriis aliquem proscindere, sic dicta, qualia Timon Phliasius Ptolemæi Philadelphi ætate et Xenophanes Lesbius heroicis, iambicis, et elegiacis versibus scripsere: nam plurium Sillographorum vix nomina innotuere, et horum quoque pauci tantum versus restant, quibus philosophi dicaciter illuduntur, et a Timone graves sæpe et magnificæ Homeri locutiones, ut in Tapodíaus fit, transferuntur ad res ludicras.

A Græcorum carminibus maledicis jam progrediamur ad Romana, et simul a Græcæ poeseos primordiis et incrementis, quæ paucis delibavimus, ad similem, neque a Græcorum imitatione, (quæ tunc demum cœpit, quum ingenium arte formaretur,) sed a natura profectam originem lentumque progressum Romanæ poetices. Ex locis class. Virg. Ge. II. 385. seq. et Horat. Epist. II. 1. 139–167. intelligitur, priscis temporibus ab agricolis Latii Liberalia et festos dies post messem conditam eodem fere modo, quo a Græcis, eademque ludicra per pagos acta esse; eos in deorum ruralium honorem cecinisse hymnos, et non modo oscilla sive larvas e corticibus factas arboribus appendisse, ut his Bacchi imaginibus vento quaquaversus agitatis maxima agrorum ubertas diffunderetur, sed iis quoque ora obduxisse sua; eosdemque ita personatos et vino graves prætereuntibus sibique invicem ingessisse dicteria et probra, versibus ut plurimum inconditis, amœbæis et extemporalibus temere ac sine arte adumbrata. Tales versus erant Saturnii, h. e. prisci ac rudes, et Fescennini, a Fescennia Etruriæ opp. sic dicti; obscoenis illi procacibusque jocis pleni, nec ullis vel honesti et decori, vel metri legibus adstricti, quamvis rhythmi non plane expertes; quorum frequens fuit et diuturnus Romæ usus, tum in festis, tum in aliis solennibus, præcipue nuptiarum et triumphorum. Ex his versibus enata vel ad eorum similitudinem efficta, illisque substituta in scenis prisca Romanorum Satura s. Satira, eaque dramatica, (Farce, Mischspiel,) de qua omnino vid. insignis de origine rei scenicæ locus Liv. VII. 2. ibique Com

« PredošláPokračovať »