Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

LIBRARY OF THE LELAND STANFORD JR. UNIVERSITY,

a.51584

MAY 22 1901

LECTURIS

S.

In adornanda hac operum Philonis Judaei editione textum, quem Mangeyus Anglus Londini a. 1742 duobus voluminibus, forma maxima, typis splendidissimis, chartaque optima imprimendum curavit, sequuti samus; quocum libros Philonis a Pfeiffero Erlangae editos, editionemque a. 1640., quae vulgo Parisiensis dicitur, contulimus. Scriptis Philonianis, quae in anglica editione collecta sunt, addidimus binos libros, de festo cophini et de parentibus colendis inscriptos, quos Angelus Maius in codice Mediceo bibliothecae Florentinae nuper primus invenit, et Mediolani a. 1818 cum versione latina notisque textum illustrantibus typis exprimi iussit; quo factum est, ut nostra editio omnium prima sit, quae cunctos Philonis libros, quotquot hucusque reperiri potuerunt, continet.

VI

Etsi textum nostrum ab arte critica non novu dicere nobis liceat, — zoitizãs enim tanto operi recogn scendo vires nostras impares esse bene sentimus, id tamen efficere studuimus, ut mendis innumeri quibus pristinae editiones scatent, ne libris quiden quos Pfeifferus edidit, exceptis purgaretur. Huius op rae haud minimam partem in se suscepere qui oper praeerant, M. Lasch et Klotz, viri sermonis grae peritissimi, quorum indefessae assiduitati lectores d bent id, quo textus editionis huius castigatior ceter praelucet.

Commoditati legentium eo prospectum voluimu quod summaria singulis libris praeposuimus, textu in paragraphos distinximus et quam aptissime fieri p tuit interpunximus, paginas editionum Mangeyi et P risiensis, notis M. et P. discretas, margini nostr adscripsimus, loca V. T. a Philone suo more exegeti tractata et allegata subnotavimus. Indicem rerum verborum sexto volumini adiiciemus, graecum quider hoc flagitante Demetrio Postolacca, negotiatore Vi dobonensi, e Graecia hodierna oriundo, qui Biblioth cae sacrae nostrae fautor humanissimus litteris nos e citavit, ut indicem graecum potius quam latinum add remus, propterea quod popularibus suis, linguae latin parum gnaris graecus index utilior et aptior foret. H

VII

quo magis nobis ipsis persuasum est, graecum indicem etiam extra Graeciam Philonem noscere cupientibus non

fore ingratum.

Quod superest, tirones theologiae, quorum asui inprimis Josephi et Philonis Patrumque ecclesiae libros graecos edituri sumus, enixe hortamur, ut Philonem praeter ceteros omnes summa diligentia manibus volutent. In huius enim philosophi iudaei libris haud pauca continentur, quae ad pietatis sensum, virtutis amorem, et philosophiae rationalis studium excitandum et alendum magnopere conferant; ex his quoque quivis theologiae vere studiosus, si accurate eos cum libris N. T. et scriptis Patrum contulerit, discet, quis verior sit theologiae nostrae dogmaticae fons, et qua de causa haec a simplicissima illa religione, quam Jesu eiusque discipulis debemus, in multis differat; horum denique lectione, si quis in turpissimos mystarum vel pietistarum, quos dicunt, aliorumque id genus hominum, qui nostro tempore tenebricosas pristini aevi opiniones circa res sacras recoquere conantur, errores inciderit, homoeopathica, ut hac voce utar, quadam ratione sanabitur.

Quae commoda ut iis etiam, qui graeci sermonis ignari sunt, contingant, consilium cepimus librorum Philonis vernacule vertendorum, huiusque conaminis ex aliquo tempore initium fecimus, ita ut primis proximi anni mensibus prima Philonis germanici pars, brevibus

« PredošláPokračovať »