Obrázky na stránke
PDF
ePub

Debebat, quod ni fecisset perdere litem.

"Si me amas," inquit, " paulum hic ades." "Inteream si Aut valeo stare aut novi civilia jura;

Et propero quo scis." "Dubius sum quid faciam," inquit, 40
"Tene relinquam an rem." "Me sodes." "Non faciam” ille;
Et praecedere coepit. Ego ut contendere durum est
Cum victore sequor. "Maecenas quomodo tecum?"

66

Hinc repetit;
paucorum hominum et mentis bene sanae;
Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes
Magnum adjutorem posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere; dispeream ni
Submosses omnes.” "Non isto vivimus illic
Quo tu rere modo; domus hac nec purior ulla est
Nec magis his aliena malis; nil mi officit unquam,
Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni

Cuique suus." "Magnum narras, vix credibile!" "Atqui
Sic habet." "Accendis, quare cupiam magis illi
Proximus esse."

[ocr errors]

"Velis tantummodo: quae tua virtus,

Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque

Difficiles aditus primos habet." "Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam; non hodie si
Exclusus fuero desistam; tempora quaeram,
Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus." Haec dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis? et
Quo tendis? rogat et respondet. Vellere coepi
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus
Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis.
"Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum. "Memini bene, sed meliore
Tempore dicam; hodie tricesima sabbata: vin tu
Curtis Judaeis oppedere?" "Nulla mihi, inquam,
Religio est." "At mi; sum paulo infirmior, unus
Multorum; ignosces; alias loquar." Huncine solem
Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me
Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi
Adversarius et: "Quo tu turpissime?" magna
Inclamat voce; et "Licet antestari? Ego vero

[ocr errors]
[ocr errors]

45

50

55

55

[blocks in formation]

uriculam. Rapit in jus; clamor utrinque ; Sic me servavit Apollo.

concursus.

SATIRA X.

composito dixi pede currere versus
Quis tam Lucili fautor inepte est
oc fateatur? At idem quod sale multc
efricuit charta laudatur eadem.

en hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic 5 i mimos ut pulchra poëmata mirer.

satis est risu diducere rictum

(et est quaedam tamen hic quoque virtus). tate opus, ut currat sententia neu se verbis lassas onerantibus aures;

ne opus est modo tristi saepe jocoso, te vicem modo rhetoris atque poëtae, urbani, parcentis viribus atque

tis eas consulto.

Ridiculum acri

melius magnas plerumque secat res.

a quibus comoedia prisca viris est

ant, hoc sunt imitandi ; quos neque pulcher
nes unquam legit neque simius iste
er Calvum et doctus cantare Catullum.
num fecit quod verbis Graeca Latinis
O seri studiorum! quine putetis
t mirum Rhodio quod Pitholeonti

[ocr errors]

"At sermo lingua concinnus utraque
ut Chio nota si commixta Falerni est."
us facias, te ipsum percontor, an et cum
peragenda rei sit causa Petilli?.
blitus patriaeque patrisque, Latine
ius causas exsudet Poplicola atque
patriis intermiscere petita

is malis, Canusini more bilinguis ?
o cum Graecos facerem natus mare citra
s, vetuit me tali voce Quirinus,

10

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Post mediam noctem visus cum somnia vera:
"In silvam non ligna feras insanius ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas."
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum

Facta canit pede ter percusso; forte epos acer
Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur non ut majore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes

Mollius ac si quis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem coenatus; Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis? Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas iterum quae digna legi sint

[blocks in formation]

us, neque te ut miretur turba labores, is paucis lectoribus. An tua demens

n ludis dictari carmina malis?

: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax
is aliis explosa Arbuscula dixit.

>veat cimex Pantilius, aut cruciet quod
absentem Demetrius, aut quod ineptus
Hermogenis laedat conviva Tigelli?
et Varius, Maecenas Virgiliusque,
et probet haec Octavius optimus atque
et haec utinam Viscorum laudet uterque!
ne relegata te dicere possum,

e, Messala, tuo cum fratre, simulque
ouli et Servi, simul his te, candide Furni,
es alios, doctos ego quos et amicos

praetereo; quibus haec, sint qualiacunque,
› velim, doliturus si placeant spe
; nostra. Demetri, teque, Tigelli,
arum inter jubeo plorare cathedras.
atque meo citus haec subscribe libello.

[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

"SUNT quibus in satıra videor nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
Composui pars esse putat, similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam praescribe." "Quiescas." "Ne faciam, inquis, 5
Omnino versus ?" "Aio." "Peream male si non

[ocr errors]

Optimum erat: verum nequeo dormire.' "Ter uncti
Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut si tantus amor scribendi te rapit aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum.
Praemia laturus." "Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos
Aut labentis equo describat vulnera Parthi."
"Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadem ut sapiens Lucilius." "Haud mihi deero
Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
Cui male si palpere recalcitrat undique tutus.'
"Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,

[ocr errors]

10

15

20

« PredošláPokračovať »