Per hoc inane purpurae decus precor, Petita ferro belua? Ut haec trementi questus ore constitit Impube corpus quale posset impia Et uncta turpis ova ranae sanguine, Et ossa ab ore rapta jejunae canis At expedita Sagana per totam domum Spargens Avernales aquas Horret capillis, ut marinus asperis Echinus aut currens aper. Abacta nulla Veia conscientia Ligonibus duris humum Exhauriebat ingemens laboribus, Quo posset infossus puer Longo die bis terque mutatae dapis Inemori spectaculo, Cum promineret ore quantum exstant aqua Suspensa mento corpora; Exsucca uti medulla et aridum jecur Amoris esset poculum, Interminato cum semel fixae cibo Intabuissent pupulae. Non defuisse masculae libidinis Ariminensem Foliam Et otiosa credidit Neapolis Et omne vicinum oppidum, Quae sidera excantata voce Thessala Hic irresectum saeva dente livido Canidia rodens pollicem Quid dixit aut quid tacuit? O rebus meis Non infideles arbitrae, 50 Nox et Diana quae silentium regis Arcana cum fiunt sacra, Nunc, nunc adeste, nunc in hostiles domos Iram atque numen vertite! Formidolosis dum latent silvis ferae Dulci sopore languidae, Senem, quod omnes rideant, adulterum Nardo perunctum, quale non perfectius Meae laborarint manus. Quid accidit? Cur dira barbarae minus Quibus superbam fugit ulta pellicem, Cum palla, tabo munus imbutum, novam Atqui nec herba nec latens in asperis Radix fefellit me locis. Indormit unctis omnium cubilibus Oblivione pellicum. Ah ah! solutus ambulat veneficae Non usitatis, Vare, potionibus, O multa fleturum caput, Ad me recurres, nec vocata mens tua Marsis redibit vocibus: Maius parabo, maius infundam tibi Fastidienti poculum. Priusque caelum sidet inferius mari, Tellure porrecta super, 80 Quam non amore sic meo flagres uti Bitumen atris ignibus. Sub haec puer jam non ut ante mollibus Sed dubius unde rumperet silentium Misit Thyesteas preces: 35 Venena magnum fas nefasque non valent Diris agam vos; dira detestatio Quin ubi perire jussus exspiravero Petamque vultus umbra curvis unguibus, Et inquietis assidens praecordiis Pavore somnos auferam. Vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens Contundet obscoenas anus; Post insepulta membra different lupi Et Esquilinae alites; Neque hoc parentes heu mihi superstites CARMEN VI. QUID immerentes hospites vexas canis Quin huc inanes, si potes, vertis minas Et me remorsurum petis? Nam qualis aut Molossus aut fulvus Lacon, Agam per altas aure sublata nives Quaecunque praecedet fera: Tu, cum timenda voce complesti nemus Projectum odoraris cibum. Cave, cave: namque in malos asperrimus Parata tollo cornua, Qualis Lycambae spretus infido gener An si quis atro dente me petiverit Inultus ut flebo puer? 5 10 15 CARMEN VII. Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris Parumne campis atque Neptuno super Non ut superbas invidae Karthaginis Intactus aut Britannus ut descenderet Sacra catenatus via, Sed ut secundum vota Parthorum sua 10 15 Sic est: acerba fata Romanos agunt Ut immerentis fluxit in terram Remi Sacer nepotibus cruor. 20 CARMEN VIII. ROGARE longo putidam te seculo, Vires quid enervet meas! Cum sit tibi dens ater et rugis vetus Frontem senectus exaret, Hietque turpis inter aridas nates Podex velut crudae bovis. 5 Sed incitat me pectus et mammae putres, Equina quales ubera, Venterque mollis et femur tumentibus Exile suris additum. Esto beata, funus atque imagines Ducant triumphales tuum, Quid, quod libelli Stoici inter sericos. Illiterati num minus nervi rigent, Quod ut superbo provoces ab inguine, CARMEN IX. QUANDO repostum Caecubum ad festas dapes Tecum sub alta-sic Jovi gratum - domo, Hac Dorium, illis barbarum? Ut nuper, actus cum freto Neptunius Minatus Urbi vincla, quae detraxerat Romanus, eheu, posteri negabitis- Fert vallum et arma miles, et spadonibus Servire rugosis potest, Interque signa turpe militaria Sol adspicit conopium. At huc frementes verterunt bis mille equos Galli, canentes Caesarem, 10 20 c 15 |