Obrázky na stránke
PDF
ePub

Et qui nocturnus sacra divum legerit. Adsit
Regula peccatis quae poenas irroget aequas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam ut ferula caedas meritum majora subire
Verbera non vereor, cum dicas esse pares res
Furta latrociniis et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives qui sapiens est,
Et sutor bonus et solus formosus et est rex,
Cur optas quod habes? Non nosti quid pater, inquit,
Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi nunquam
Nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens. Qui?
Ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optimus est modulator; ut Alfenius vafer, omni
Abjecto instrumento artis clausaque taberna,
Sutor erat, sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces
Urgeris turba circum te stante miserque
Rumperis et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
Ignoscent si quid peccaro stultus amici,
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

SATIRA IV.

EUPOLIS atque Cratinus Aristophanesque poëtae,
Atque ali quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi quod malus ac fur,
Quod mocchus foret aut sicarius aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus
Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.

Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos
Ut magnum versus dictabat stans pede in uno.
Cum flueret lutulentus erat quod tollere velles ;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte: nam ut multum nil moror.
Crispinus minimo me provocat: "Accipe, si vis
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus uter plus scribere possit."
"Di bene fecerunt inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis.
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Usque laborantes dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis imitare." Beatus Fannius ultro
Delatis capsis et imagine; cum mea nemo

Ecce,

Scripta legat vulgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media erue turba:
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
Hic mutat merces surgente a sole ad eum quo
Vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
Fertur uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.

10

15

20

25

30

Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.

"Foenum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum
Excutiat sibi non hic cuiquam parcet amico;
Et quod cunque semel chartis illeverit omnes
Gestiet a furno redeuntes scire lacuque

35

Et pueros et anus." Agedum, pauca accipe contra.
Primum ego me illorum dederim quibus esse poëti
Excerpam numero: neque enim concludere versum
Dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos
Sermoni propiora: putes hunc esse poëtam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam comoedia necne poëma
Esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni serino merus. At pater ardens

40

45

Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis,
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. His ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si

[ocr errors]

Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
Posterius facias, praeponens ultima primis,
Non ut si solvas "Postquam Discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit'
Invenias etiam disjecti membra poëtae.
Hactenus haec alias justum sit necne poëma,
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat et Caprius rauci male cumque libellis,
Magnus uterque timor latronibus; at bene si quis
Et vivat puris manibus contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
Non ego sum Capri neque Sulci: cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli;
Nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus,
Non ubivis coramve quibuslibet. În medio qui
Scripta foro recitent sunt multi quique lavantes:
Suave locus voci resonat conclusus. Inanes

Hoc juvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. "Laedere gaudes,"
Inquit, "et hoc studio pravus facis." Unde petitum
Hoc in me jacis? Est auctor quis denique eorum
Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum;
Qui non defendit alio culpante; solutos
Qui captat risus hominum famamque dicacis;
Fingere qui non visa potest; commissa tacere
Qui nequit; hic niger est, hune tu, Romane, caveto.
Saepe tribus lectis videas coenare quaternos,
E quibus unus amet quavis adspergere cunctos
Praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Condita cum verax aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis et urbanus liberque videtur,
Infesto nigris. Ego si risi quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Lividus et mordax videort? Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta i etilli

Te coram fuerit, defendas ut tuus est mos :
"Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est causaque mea permulta rogatus
Fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe ;
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit." Hic nigrae succus loliginis, haec est
Aerugo mera. Quod vitium procul afore chartis
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud vere, promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris
Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
"Nonne vides Albi ut male vivat filius, utque

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Barrus inops? Magnum documentum ne patriam rem

110

Perdere quis velit." A turpi meretricis amore
Cum deterreret: "Scetani dissimilis sis."

Ne sequerer moechas concessa cum venere uti
Possem: "Deprensi non bella est fama Treboni,"
Aiebat. "Sapiens vitatu quidque petitu
Sit melius causas reddet tibi: mi satis est si
Traditum ab antiquis morem servare tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum; simul ac duraverit aetas
Membra animumque tuum nabis sine cortice."
Formabat puerum dictis; et sive jubebat

Sic me

Ut facerem quid: "Habes auctorem quo facias hoc;"
Unum ex judicibus selectis objiciebat;

115

120

Sive vetabat: "An hoc inhonestum et inutile factu

125

Necne sit addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille? Avidos vicinum funus et aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit;
Sic teneros animos aliena opprobria saepe

Absterrent vitiis." Ex hoc ego sanus ab illis
P'erniciem quaecunque ferunt, mediocribus et quis
Ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc
Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium; neque enim lectulus aut me
Porticus excepit desum mihi.ectins hoc est:
Hoc faciens vivam melius: Sic dulcis amicis
Occurram: Hoc quidam non belle: numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile?" Haec ego mecum
Compressis agito labris; ubi quid datur oti
Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum; cui si concedere nolis
Multa poëtarum veniat manus auxilio quae
Sit mihi (nam multo plures sumus), ac veluti te
Judaei cogemus in hanc concedere turbam.

130

135

140

SATIRA V.

EGRESSUM magna me excepit Aricia Roma
Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi,
Differtum nautis cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Praecinctis unum; minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
Indico bellum, coenantes haud animo aequo
Exspectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras et caelo diffundere signa parabat ;
Tum pueri nautis, pueris convicia nautae

10

Ingerere. Huc appelle! Trecentos inseris: ohe

Jam satis est! Dum aes exigitur, dum mula ligatur,

Tota abit hora. Mali culices ranaeque palustres
Avertunt somnos, absentem ut cantat amicam
Multa prolutus vappa nauta atque viator
Certatim. Tandem fessus dormire viator
Incipit, ac missae pastum retinacula mulae
Nauta piger saxo religat stertitque supinus.

15

« PredošláPokračovať »