Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
, Millibus atque aliis vivo. Quacunque libido est, Incedo solus, percontor quanti olus ac far; Fallacem Circum vespertinumque pererro Saepe. Forum; adsisto divinis; inde domum me Ad porri et ciceris refero laganique catinum ; Coena ministratur pueris tribus, et lapis albus Pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus Vilis, cum patera guttus, Campana supellex. Deinde eo dormitum, non sollicitus mihi quod cras Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
. Ad quartam jaceo; post hanc vagor; aut ego, lecto Aut scripto quod me tacitum juvet, ungor olivo, Non quo fraudatis immundus Natta lucernis. . Ast ubi me fessum sol crior ire lavatum Admonuit fugio Campum lusumque trigonem. Pransus non avide, quantum interpellet inani Ventre diem durare, domesticus otior. Haec est Vita solutorum misera ambitione gravique ; His me consolor victurum suavius ac si Quaestor avus, pater atque meus patruusque fuisset
PROSCRIPTI Regis Rupili pus atque venenum Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. Persius hic permagna negotia dives habebat Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas, Durus homo atque odio qui posset vincere Regem, Confidens tumidusque, adeo sermonis amari Sisennas Barros ut equis praecurreret albis. Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque Convenit, (hoc etenim sunt omnes jure molesti Quo fortes quibus adversum bellum incidit : inter lectora Priamiden animosum atque inter Achillem
Ira fuit capitalis ut ultima divideret mors, Non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque Summa fuit; duo si discordia vexet inertes Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi Cum Lycio Glauco, discedat pigrior ultro Muneribus missis :) Bruto praetore tenente Ditem Asiam Rupili et Persi par pugnat, uti non Composituin melius cum Bitho Bacchius. In jus Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. Persius exponit causam; ridetur ab omni Conventu ; laudat Brutum laudatque cohortem: Solem Asiac Brutum appellat, stellasque salubres Appellat comites excepto Rege : canem illum,
25 Invisum agricolis sidus venisse; Ruebat Flumen ut hibernum fertur quo ra securis. Tum Praenestinus salso multoque fluenti Expressa arbusto regerit convicia, durus Vindemiator et invictus, cui saepe viator
30 Cessisset magna compellans voce cucullum. At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, Persius exclamat: Per magnos, Brute, deos te Oro qui reges consueris tollere, cur non Hunc Regem jugulas? Operum hoc, mihi crede, tuorum est.
![[ocr errors]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA145&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U2fKMVK5YYapQs6xZok5_KhZ4oRJA&edge=0&edge=stretch&ci=545,827,7,14)
![[blocks in formation]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA145&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U2fKMVK5YYapQs6xZok5_KhZ4oRJA&edge=0&edge=stretch&ci=363,983,342,36)
![[ocr errors]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA145&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U2fKMVK5YYapQs6xZok5_KhZ4oRJA&edge=0&edge=stretch&ci=886,1174,13,25)
OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego furum aviumque Maxima formido: nam fures dextra coërcet Obscoenoque ruber porrectus ab inguine palus ; Ast importunas volucres in vertice arundo Terret fixa vetatque novis considere in hortis. Huc prius angustis ejecta cadavera cellis Conservus vili portanda locabat in arca. Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum, Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti :
![[ocr errors][merged small][merged small][merged small]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA146&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U1m0wOIKaf6taglBSEhCpNZGWj_pw&edge=0&edge=stretch&ci=811,194,25,552)
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum Hic dabat: Ileredes monumentum ne sequeretur. Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes Albis informem spectabant ossibus agrum ; ('um mihi non tantum furesque feraeque, suëtae Hunc vexare locum curae sunt atque labori, Quantum carminibus quae versant atque venenis Humanos animos. Has nullo perdere possum Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes. Vidi egomet nigra succinctam vadere palla Canidiam pedibus nudis passoque capillo, Cum Sagana majore ululantem ; pallor utrasque Fecerat horrendas adspectu. Scalpere terram Unguibus et pullam divellere mordicus agnam Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde Manes elicerent, animas responsa daturas. Lanea et effigies erat, altera cerea : major Lanea, quae poenis compesceret inferiorem ; Cerea suppliciter stabat servilibus, ut quae Jam peritura, modis. Hecaten vocat altera, saevam Altera Tisiphonen: serpentes atque videres Infernas errare canes, Lunamque rubentem Ne foret his testis post magna latere sepulcra. Mentior at si quid merdis caput inquiner albis Corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum Julius et fragilis Pediatia furque Voranus. Singula quid memorem ? quo pacto alterna loquentes Umbrac cum Sagana resonarent triste et acutum, Utque lupi barbam variae cum dente colubrae Abdiderint furtim terris. et imagine cerea Largior arserit ignis, et ut non testis inultus Horrueriin voces Furiarum et facta duarum. Nam displosa sonat quantum vesica pepedi Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum Excidere atque herbas atque incantata lacertis Vincula cum magno risuque jocoque videres.
IBAM porte via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis : Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu, “Quid agis, dulcissime rerum ?” “Suaviter ut nunc est,” inquam," et cupio omnia quae
vis." 5 Cum assectaretur: “ Num quid vis ?” occupo. At ille, “ Noris nos,” inquit; “ docti sumus." Ilic ego, “ Pluris Hoc,” inquam, “mihi eris.” Misere discedere quaerens Ire modo ocius, interdum consistere, in auren Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
10 Manaret talos. O te, Bolane, cerebri Felicem! aiebam tacitus; cum quidlibet ille Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi Nil respondebam,“ Misere cupis,” inquit, “ abire; Jamdudum video ; sed nil agis; usque tenebo; Persequar: hinc quo nunc iter est tibi ?” “Nil opus est te Circumagi; quendam volo visere non tibi notum; Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.” “ Nil habeo quod agam et non sum piger; usque sequar te.” Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus,
20 Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille : “Si bene me novi non Viscum pluris amicum, Non Varium facies; nam quis me scribere plures Aut citius possit versus ? quis membra movere Mollius? Invideat quod et Hermogenes ego canto.” 25 Interpellandi locus hic erat: “Est tibi mater, Cognati, quis te salvo est opus?” -“Haud mihi quisquam. Omnes composui.”. Felices! nunc ego resto. Confice; namque instat fatum mihi triste Sabella Quod puero cecinit divina mota anus urna :
30 dira venena nec hosticus auferet ensis Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra : Garrulus hunc quando consumet cunque ; loquaces Si sapiat vitet simul atque adoleverit aetas. Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei
36 Praeterita, et casu tunc respondere vadato
![[ocr errors]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA148&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U3hkmc4Txxjq11RFU0EjGGnx1sPNg&edge=0&edge=stretch&ci=942,639,5,22)
Debebat, quod ni fecisset perdere litem. “Si me amas," inquit, “paulum hic ades.” “ Intereams Aut valeo stare aut novi civilia jura ; Et propero quo scis.” “ Dubius sum quid faciam," inquit, 40 “Tene relinquam an rem.” “Me sodes.” “Non faciam " ille;
” Et praecedere coepit. Ego ut contendere durum est Cum victore sequor.
“ Maecenas quomodo tecum ?” Hinc repetit; " paucorum hominum et mentis bene sanae , Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes
45 Magnum adjutorem posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere; dispeream ni Submosses omnes.” 66 Non isto vivimus illic Quo tu rere modo; domus hac nec purior ulla est Nec magis his aliena malis ; nil mi officit unquam,
5C Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni Cuique suus." “ Magnum narras, vix credibile ! ” ** Atqui Sic habet." “ Accendis, quare cupiam magis illi Proximus esse. “ Velis tantummodo : quae tua virtus, Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque Difficiles aditus primos habet.” 6. Haud mihi deero: Muneribus servos corrumpam; non hodie si Exclusus fuero desistam ; tempora quaeram, Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno Vita labore dedit mortalibus." Haec dum agit, ecce 60 Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis ? et Quo tendis ? rogat et respondet. Vellere cocpi Et prensare manu lentissima brachia, nutans, Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis. “ Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum. “ Memini bene, sed meliore Tempore dicam ; hodie tricesima sabbata : vin tu Curtis Judaeis oppedere ?”
“ Nulla mihi, inquam, Religio est.”
“ At mi; sum paulo infirmior, unus Multorum; ignosces; alias loquar.” Huncine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi Adversarius et: “ Quo tu turpissime ?” magna
73 Inclamat voce; et " Licet antestari ?” Ego vero
![[ocr errors]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA148&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U3hkmc4Txxjq11RFU0EjGGnx1sPNg&edge=0&edge=stretch&ci=989,939,5,8)
« PredošláPokračovať » |