Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui Duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen, Ingenio offensi aut laeso doluere Metello Famosisque Lupo cooperto versibus ? Atqui Primores populi arripuit populumque tributim, Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis. Quin ubi se a volgo et scena in secreta remorant Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, Nugari cum illo et discincti ludere donec Decoqueretur olus soliti. Quidquid sum ego, quamvis Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia, et fragili quaerens illidere dentem Offendet solido ; nisi quid tu, docte Trebati, Dissentis." Equidem nihil hinc diffindere possum. Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est Judiciumque." “ Esto, si quis mala ; sed bona si quis Judice condiderit laudatus Caesare? si quis Opprobriis dignum latraverit, integer ipse ?” “Solventur risu tabulae, tu missus abibis."
QUAE virtus et quanta, boni, sit vivere parvo, Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofella Rusticus abnormis sapiens crassaque Minerva, Discite, non inter lances mensasque nitentes Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum Acclinis falsis animus meliora recusat, Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc? Dicam si potero.
Male verum examinat omnis Corruptus judex. Leporem sectatus equove
. Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat
Militia assuetum graecari, seu pila velox Molliter austerum studio fallente laborem, Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco; Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis Sperne cibum vilem ; nisi Hymettia mella Falerno Ne biberis diluta. Foris est promus et atrum Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut Qui partum ? Non in caro nidore voluptas Summa sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois. Vix tamen eripiam posito pavone velis quin Hoc potius quam gallina tergere palatum, Corruptus vanis rerum, quia veneat auro Rara avis et picta pandat spectacula cauda; Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista Quam laudas pluma? Cocto num adest honor idem? Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam Imparibus formis deceptum te petere! Esto: Unde datum sentis lupus hic Tiberinus an alto Captus hict, pontesne inter jactatus an amnis Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem Mullum in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species video: quo pertinet ergo Proceros odisse lupos ? Quia scilicet illis Majorem natura modum dedit, his breve pondus. Jejunus raro stomachus volgaria temnit. “ Porrectum magno magnum spectare catino Vellem,” ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos, Praesentes Austri, coquite horum obsonia, -quamquam Putet aper rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus Atque acidas mavolt inulas. Necdum omnis abacta Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa Infamis. Quid, tunc rhombos minus aequora alebant ? Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo
![[ocr errors][merged small][merged small][merged small]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA155&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U2SqL1Lb_D0B7ssB3p4WXQFCwYS5Q&edge=0&edge=stretch&ci=873,891,29,540)
![[ocr errors]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA156&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U0ynuPNpITpQLJzK-i0-HNRQIEJ-g&edge=0&edge=stretch&ci=204,257,7,16)
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos, Parebit pravi docilis Romana juventus. Sordidus a tenui victu distabit, Ofella Judice: nam frustra vitium vitaveris illud Si te alio pravum detorseris. Avidienus, Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, Quinquennes oleas est et silvestria corna, Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et, Cujus odorem olei nequeas perferre, licebit Ille repotia natales aliosve dierum Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. Quali igitur victu sapiens utetur, et horum Utrum imitabitur ? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit qua non offendat sordibus, atque In neutram partem cultus miser. Hic neque servis, Albuti senis exemplo, dum munia didit Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam ('onvivis praebebit aquam : vitium hoc quoque magnum. Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum Afferat. In primis valeas bene : nam variae res Ut noceant homini credas memor illius escae Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis Miscueris elixa, simul conchylia turdis, Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis Coena desurgat dubia ? Quin corpus onustum flesternis vitiis animum quoque praegravat una, Atque affigit humo divinae particulam aurae. Alter ubi dicto citius curata sopori Membra dedit vegetus praescripta ad munia surgit. Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, Sive diem festum rediens advexerit annus, Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique Accedent anni et tractari mollius aetas Imbecilla volet ; tibi quidnam accedet ad istam Quam puer et validus praesumis mollitiem, seu Dura valetudo inciderit seu tarda senectus ? Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus Ilis nullus erat sed credo hac mente, quod hospes
![[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA156&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U0ynuPNpITpQLJzK-i0-HNRQIEJ-g&edge=0&edge=stretch&ci=810,839,185,555)
Tardius adveniens vitiatum commodius quam Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter Heroas natum tellus me prima tulisset! Das aliquid famae quae carmine gratior aurem Occupet humanam: grandes rhombi patinaeque Grande ferunt una cum damno dedecus; adde Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum, Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti As laquei pretium. “ Jure,” inquit, “ Trausius istis Jurgatur verbis; ego vectigalia magna Divitiasque habeo tribus amplas regibus.” Ergo Quod superat non est melius quo insumere possis ? Cur eget indignus quisquam te divite? Quare Templa ruunt antiqua deum ? Cur, improbe, carae Non aliquid patriae tanto emetiris acervo ?
106 Uni nimirum recte tibi semper erunt res. O magnus posthac inimicis risus! Uterne Ad casus dubios fidet sibi certius ? Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, An qui contentus parvo metuensque futuri
110 In pace ut sapiens aptarit idonea bello? Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellam Integris opibus novi non latius usum Quam nunc accisis. Videas metato in agello Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum,
116 “ Non ego," narrantem,“ temere edi luce profesta Quidquam praeter olus fumosae cum pede pernae. Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes, Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,
12V Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas Et nux ornabat mensas cum duplice ficu. Post hoc ludus erat culpa potare magistra, Ac venerata Ceres ita culmo surgeret alto, Explicuit vino contractae seria frontis.
126 Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus, Quantum hinc imminuet ? Quanto aut ego parcius ant vos, O pueri, nituistis ut huc novus incola venit ? Nam propriae telluris herum natura neque illum Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille;
Illum aut nequities aut vafri inscitia juris, Postremum expellet certe vivacior heres. Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofellae Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum Nunc mihi nunc alii. Quocirca vivite fortes Fortiaque adversis opponite pectora rebus."
“Sic raro scribis, ut toto non quater anno Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, Iratus tibi quod vini somnique benignus Nil dignum sermone canas. Quid fiet?
At ipsis Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo Dic aliquid dignum promissis : incipe. Nil est: Culpantur frustra calami, immeritusque laborat Iratis natus paries dis atque poëtis. Atqui voltus erat multa et praeclara minantis Si vacuum tepido cepisset villula tecto. Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro, Eupolin, Archilochum, comites educere tantos ? Invidiam placare paras virtute relicta? Comtemnere miser; vitanda est improba Siren Desidia, aut quidquid vita meliore parasti Ponendum aequo animo." “ Di te, Damasippe, deaeque Verum ob consilium donent tonsore. Sed unde Tam bene me nosti?” “ Postquam omnis res mea Janum Ad medium fracta est aliena negotia curo, Excussus propriis. Olim nam quaerere amabam, Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset Callidus huic signo ponebam millia centum; Hortos egregiasque domos mercarier unus Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
25 Imposuere mihi cognomen compita.” “Novi, Et miror morbi purgatum te illius. Atqui
« PredošláPokračovať » |