Obrázky na stránke
PDF
ePub

31

35

45

Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
Trajecto lateris miseri capitisve dolore,
Ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
Dum ne quid simile huic esto ut libet.” “O bone, ne te
Frustrere : insanis et tu stultique prope omnes,
Si quid Stertinius veri crepat, unde ego mira
Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
Solatus jussit sapientem pascere barbam
Atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
Nam male re gesta cum vellem mittere operto
Me capite in flumen, dexter stetit et, Cave faxis
Te quidquam indignum : pudor, inquit, te malus angit,
Insanos qui inter vereare insanus haberi.
Primum nam inquiram quid sit furere : hoc si erit in te
Solo nil verbi pereas quin fortiter addam.
Quem mala stultitia et quemcunque inscitia veri
Caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
Autumat. Haec populos, haec magnos formula reges
Excepto sapiente tenet. Nunc accipe quare
Desipiant omnes aeque ac tu qui tibi nomen
Insano posuere. Velut silvis ubi passim
Palantes error certo de tramite pellit,
Ille sinistrorsum hic dextrorsum abit: unus utrique
Error, sed variis illudit partibus ; hoc te
Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
Qui te deridet caudam trahat. Est genus unum
Stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignes,
Ut rupes fluviosque in campo obstare queratur ;
Alterum et huic varum et nihilo sapientius ignes
Per medios fluviosque ruentis : clamet amica
Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor :
“ Hic fossa est ingens, hic rupes maxima, serva!”
Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
Quum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis,
Mater, te appello ! clamantibus. Huic ego vulgus
Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo :
Integer est mentis Damasippi creditor ? Esto.
Accipe quod nunquam reddas mihi si tibi dicam,
Tune insanus eris si acceperis, an magis excors

50

50

60

:

66 110

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Rejecta praeda quam praesens Mercurius fert?
Scribe decem Nerio; non est satis: adde Cicutae
Nodosi tabulas centum, mille adde catenas:
Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
Cum rapies in jus malis ridentem alienis,
Fiet aper, modo avis, modo saxum et cum volet arbor.
Si male rem gerere insani est, contra bene sani,
Putidius multo cerebrum est mihi crede, Perilli,
Dictantis quod tu nunquam rescribere possis.
Audire atque togam jubeo componere, quisquis
Ambitione mala aut argenti pallet amore,
Quisquis luxuria tristive superstitione
Aut alio mentis morbo calet; huc propius me,
Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.
Danda est ellebori multo pars maxima avaris;
Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Heredes Staberi summam incidere sepulcro:
Ni sic fecissent gladiatorum dare centum
Damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
Frumenti quantum metit Africa.
Seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi. Credo
Hoc Staberi prudentem animum vidisse. Quid ergo
Sensit cum summam patrimoni insculpere saxo
Heredes voluit? Quoad vixit credidit ingens
Pauperiem vitium et cavit nibil acrius, ut si
Forte minus locuples uno quadrante perisset
Ipse videretur sibi nequior: omnis enim res,
Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
Divitiis parent; quas qui construxerit ille
Clarus erit, fortis, justus. Sapiensne? Etiam, et rex,
Et quidquid volet. Hoc veluti virtute paratuun
Speravit magnae laudi fore. Quid simile isti
Graecus Aristippus ? qui servos projicere aurum
In media jussit Libya, quia tardius irent
Propter onus segnes. Úter est insanior horum?
Nii agit exemplum, litem quod lite resolvit.
Si quis emat citharas, emptas comportet in unum,
Nec studio citharae nec Musae deditus ulli;
Si scalpra et formas non sutor, nautica vela
Aversus mercaturis : delirus et amens

Sive ego prave

[ocr errors][merged small]

125

Undıque dicatur merito. Quî discrepat istis
Qui nummos aurumque recondit, nescius uti
Compositis metuensque velut contingere sacrum?
Si quis ad ingentem frumenti semper acervum
Porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc
Audeat esuriens dominus contingere granum,
Ac potius foliis parcus vescatur amaris ;
Si positis intus Chii veterisque Falerni

UE
Mille cadis nihil est, tercentum millibus, acre
Potet acetum ; age, si et stramentis incubet, unde-
Octoginta annos natus, cui stragula vestis,
Blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca ;
Nimirum insanus paucis videatur, eo quod

120 Maxima pars hominum morbo jactatur eodem. Filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, Dis inimice senex, custodis ? Ne tibi desit? Quantulum enim summae curtabit quisque dierum, Ungere si caules oleo meliore caputque Coeperis impexa foedum porrigine ? Quare, Si quidvis satis est, perjuras, surripis, aufers Undique ? Tun sanus? Populum si caedere saxis Incipias servosve tuos, quos aere pararis, Insanum te omnes pueri clamentque puellae : Cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, Incolumi capite es ? Quid enim, neque tu hoc facis Argis, Nec ferro ut demens genitricem occidis Orestes. An tu reris eum occisa insanisse parente, Ac non ante malis dementem actum Furiis quam

135 In matris jugulo ferrum tepefecit acutum ? Quin ex quo est habitus male tutae mentis Orestes Nil sane fecit quod tu reprehendere possis : Non Pyladen ferro violare aususve sororem Electram, tantum maledicit utrique vocando Hanc Furiam, hunc aliud jussit quod splendida bilis. Paiper Opimius argenti positi intus et auri, Qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla vappamque profestis, Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres

140 Jam circuia loculos et claves laetus ovansque Curreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis

130

110

Excitat hoc pacto : mensam poni jubet atque
Effundi saccos nummorum, accedere plures
Ad numerandum ; hominem sic erigit; addit et illud : 150
Ni tua custodis avidus jam haec auferet heres.
Men vivo? Ut vivas igitur vigila. Hoc age! Quid vis?
Deficient inopem venae te ni cibus atque
Ingens accedit stomacho fultura ruenti.
Tu cessas? Agedum, sume hoc ptisanarium oryzae. 155
Quanti emptae? Parvo. Quanti ergo? Octussibus. Eheu!
Quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis? -
Quisnam igitur sanus ? Qui non stultus. Quid avarus ?
Stultus et insanus. Quid, si quis non sit avarus,
Continuo sanus? Minime. Cur, Stoïce ? Dicam.

160
Non est cardiacus Craterum dixisse putato
Hic aeger: recte est igitur surgetque ? Negabit,
Quod latus aut renes morbo tentantur acuto.
Non est perjurus neque sordidus ; immolet aequis
Hic porcum Laribus: verum ambitiosus et audax ;

165 Naviget Anticyram. Quid enim differt, barathrone Dones quidquid habes, an nunquam utare paratis ? Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives Antiquo censu, gnatis divisse duobus Fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis

170 Ad lectum: Postquam te talos, Aule, nucesque Ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem Extimui, ne vos ageret vesania discors, Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.

176 Quare per divos oratus uterque Penates, Tu cave ne minuas, tu ne majus facias id Quod satis esse putat pater et natura coërcet. Praeterea ne vos titillet gloria jure Jurando obstringam ambo : uter aedilis fueritve Vostrum praetor, is intestabilis et sacer esto. In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, Latus ut in circo spatiere et aëneus ut stes, Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis ; Scilicet ut plausus quos fert Agrippa, feras tu,

185 Astuta ingenuum vulpes imitata leonem ! Ne quis humasse velit Ajacem, Atrida, vetas cur ?

180

200

205

Rex gum.

Nil ultra quaero plebeius. Et aequam Rem imperito; ac si cui videor non justus, inulto Dicere quod sentit permitto. Maxime regum,

190
Di tibi dent capta classem deducere Troja!
Ergo consulere et mox respondere licebit ?
Consule. Cur Ajax, heros ab Achille secundus,
Putescit toties servatis clarus Achivis,
Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, 195
Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro?
Mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
Et Menelaum una mecum se occidere clamans.
Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
Ante aras spargisque mola caput, improbe, salsa,
Rectum animi servas ? Quorsum ? Insanus quid enim Ajax
Fecit cum stravit ferro pecus ? Abstinuit vim

?
Uxore et gnato; mala multa precatus Atridis,
Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
Verum ego, ut haerentes adverso litore naves
Eriperem, prudens placavi sanguine divos.
Nempe tuo, furiose. Meo, sed non furiosus.
Qui species alias veris scelerisque tumultu
Permixtas capiet commotus habebitur, atque
Stultitiane erret nihilum distabit an ira.

210
Ajax immeritos cum occidit desipit agnos :
Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes,
Stas animo et purum est vitio tibi, cum tumidum est, cor ?
Si quis lectica nitidam gestare amet agnam,
Huic vestem, ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
Destinet uxorem; interdicto huic omne adimat jus
Praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid ? si quis gnatam pro muta devovet agna
Integer est animi ? Ne dixeris. Ergo ubi prava
Stultitia hic summa est insania; qui sceleratus,
Et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
age

luxuriam et Nomentanum arripe mecum : Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.

225 Hic simu? accepit patrimoni mille talenta, Edicit piscator uti, pomarius, auceps,

[ocr errors]

215

220

Nunc

« PredošláPokračovať »