Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti Responde, quibus amissas reparare queam res Artibus atque modis. Quid rides?"
"Jamne doloso Non satis est Ithacam revehi patriosque penates Adspicere?" "O nulli quidquam mentite, vides ut Nudus inopsque domum redeam, te vate, neque illic Aut apotheca procis intacta est aut pecus; atqui Et genus et virtus nisi cum re vilior alga est." "Quando pauperiem, missis ambagibus, horres, Accipe qua ratione queas ditescere. Turdus Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc
Res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma Et quoscunque feret cultus tibi fundus honores. Ante Larem gustet venerabilior Lare dives; Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentus Sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi Tu comes exterior si postulet ire recuses. "Utne tegam spurco Damae latus? Haud ita Trojae Me gessi certans semper melioribus." "Ergo
![[ocr errors]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA169&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U0mZL6lT-VPuVVz6znNKxcG1_6lVw&edge=0&edge=stretch&ci=630,775,18,10)
Pauper eris." "Fortem hoc animum tolerare jubebo; Et quondam majora tuli. Tu protinus unde Divitias aerisque ruam dic, augur, acervos." "Dixi equidem et dico: captes astutus ubique Testamenta senum, neu, si vafer unus et alter Insidiatorem praeroso fugerit hamo,
Aut spem deponas aut artem illusus omittas. Magna minorve foro si res certabitur olim, Vivet uter locuples sine natis, improbus, ultro Qui meliorem audax vocet in jus, illius esto Defensor; fama civem causaque priorem Sperne, domi si natus erit fecundave conjux. Quinte, puta, aut Publi, (gaudent praenomine molles Auriculae,) tibi me virtus tua fecit amicum; Jus anceps novi, causas defendere possum; Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te
Contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
Ne quid tu perdas neu sis jocus. Tre domum atque Pelliculam curare jube; fi cognitor; ipse Persta atque obdura, seu rubra Canicula findet Infantes statuas, seu pingui tentus omaso Furius hibernas cana nive conspuet Alpes. Nonne vides, aliquis cubito stantem prope tangens Inquiet, ut patiens, ut amicis aptus, ut acer? Plures adnabunt thunni et cetaria crescent. Si cui praeterea validus male filius in re Praeclara sublatus aletur, ne manifestum Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem Adrepe officiosus, ut et scribare secundus. Heres et, si quis casus puerum egerit Orco, In vacuum venias: perraro haec alea fallit. Qui testamentum tradet tibi cunque legendum, Abnuere et tabulas a te removere memento, Sic tamen ut limis rapias quid prima secundo Cera velit versu; solus multisne coheres, Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,
Captatorque dabit risus Nasica Corano."
"Num furis? an prudens ludis me obscura canendo?"
"O Laërtiade, quidquid dicam aut erit aut non: Divinare etenim magnus mihi donat Apollo." "Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede." Tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab alto Demissum genus Aenea, tellure marique Magnus erit, forti nubet procera Corano Filia Nasicae metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque Ut legat orabit; multum Nasica negatas
Accipiet tandem et tacitus leget, invenietque Nil sibi legatum praeter plorare suisque. Illud ad haec jubeo: mulier si forte dolosa Libertusve senem delirum temperet, illis Accedas socius; laudes, lauderis ut absens. Adjuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum Expugnare caput. Scribet mala carmina vecors: Laudato. Scortator erit: cave te roget; ultro Penelopam facilis potiori trade." "Putasne?
Perduci poterit tam frugi tamque pudica, Quam nequiere proci recto depellere cursu?" "Venit enim magnum donandi parca juventus, Nec tantum veneris, quantum studiosa culinae. Sic tibi Penelope frugi est, quae si semel uno De sene gustarit tecum partita lucellum,
Ut canis a corio nunquam absterrebitur uncto. Me sene quod dicam factum est: anus improba Thebis Ex testamento sic est elata: cadaver
Unctum oleo largo nudis humeris tulit heres, Scilicet elabi si posset mortua; credo Quod nimium institerat viventi. Neu desis operae neve immoderatus abundes. Difficilem et morosum offendet garrulus ultro; Non etiam sileas. Davus sis comicus atque Stes capite obstipo, multum similis metuenti. Obsequio grassare; mone, si increbuit aura, Cautus uti velet carum caput; extrahe turba Oppositis humeris; aurem substringe loquaci. Importunus amat laudari; donec Ohe jam! Ad caelum manibus sublatis dixerit, urge, Crescentem tumidis infla sermonibus utrem. Cum te servitio longo curaque levarit,
Et certum vigilans, QUARTAE SIT PARTIS ULIXES,
Audieris, HERES: Ergo nunc Dama sodalis
Nusquam est? Unde mihi tam fortem tamque fidelem?
Sparge subinde, et, si paulum potes, illacrimare est
Gaudia prodentem voltum celare. Sepulcrum
Permissum arbitrio sine sordibus exstrue; funus
Egregie factum laudet vicinia. Si quis
Forte coheredum senior male tussiet, huic tu
Dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
Emptor, gaudentem nummo te addicere. Sed me Imperiosa trahit Proserpina; vive valeque."
Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus Hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons Et paulum silvae super his foret. Auctius atque Di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. Si neque majorem feci ratione mala rem Nec sum facturus vitio culpave minorem ;
Si veneror stultus nihil horum: "O si angulus ille Proximus accedat qui nunc denormat agellum! O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi Thesauro invento qui mercenarius agrum Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!" si quod adest gratum juvat, hac prece te oro: Pingue pecus domino facias et cetera praeter Ingenium, utque soles custos mihi maximus adsis. Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, Quid prius illustrem satiris musaque pedestri? Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster Auctumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. Matutine pater, seu Jane libentius audis, Unde homines operum primos vitaeque labores Instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto Principium. Romae sponsorem me rapis. Eja, Ne prior officio quisquam respondeat, urge. Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem Interiore diem gyro trahit, ire necesse est. Postmodo, quod mi obsit clare certumque locuto, Luctandum in turba et facienda injuria tardis.
![[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA172&img=1&zoom=3&q=%22erro,+nunc+retrorsum+Vela+dare+atque+iterare+cursus+Cogor+relictos+%3B+namque+Diespiter,%22&cds=1&sig=ACfU3U3GroMGpqnHyzZO3TveBiCpgbrB4Q&edge=0&edge=stretch&ci=846,351,34,765)
"Quid vis, insane, et quas res agis?" improbus urget Iratis precibus; "tu pulses omne quod obstat, Ad Maecenatem memori si mente recurras?"
Hoc juvat et melli est; non mentiar. At simul atras Ventum est Esquilias aliena negotia centum Per caput et circa saliunt latus. "Ante secundam Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras." "De re communi scribae magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti."
Imprimat his cura Maecenas signa tabellis."
Dixeris," Experiar: " "Si vis, potes," addit et instat. Septimus octavo propior jam fugerit annus Ex quo Maecenas me coepit habere suorum
In numero; dumtaxat ad hoc, quem tollere rheda Vellet iter faciens et cui concredere nugas
Hoc genus: "Hora quota est? Thrax est Gallina Syro par? Matutina parum cautos jam frigora mordent;"
Et quae rimosa bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subjectior in diem et horam
Invidiae noster. Ludos spectaverat una, Luserat in Campo: Fortunae filius! omnes. Frigidus a Rostris manat per compita rumor: Quicunque obvius est me consulit: "O bone, nam te Scire deos quoniam propius contingis oportet; Numquid de Dacis audisti?" "Nil equidem." Semper eris derisor !" "At omnes di exagitent me Si quidquam." "Quid, militibus promissa Triquetra Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?"
Jurantem me scire nihil mirantur ut unum
Scilicet egregii mortalem altique silenti.
Perditur haec inter misero lux non sine votis:
O rus, quando ego te adspiciam? quandoque licebit Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis Ducere sollicitae jucunda oblivia vitae?
O quando faba Pythagorae cognata simulque Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo? O noctes coenaeque deum! quibus ipse meique Ante Larem proprium vescor vernasque procaces Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est Siccat inaequales calices conviva, solutus Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
Pocula seu modicis uvescit laetius. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos Pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne Divitiis homines an sint virtute beati ;
Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; quae sit natura boni summumque quid ejus.
« PredošláPokračovať » |