Illecebris erat et grata novitate morandus Spectator, functusque sacris et potus et exlex. Verum ita risores, ita commendare dicaces Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,
Ne quicunque deus, quicunque adhibebitur heros, Regali conspectus in auro nuper et ostro, Migret in obscuras humili sermone tabernas, Aut dum vitat humum nubes et inania captet. Effutire leves indigna Tragoedia versus, Ut festis matrona moveri jussa diebus, Intererit Satyris paullum pudibunda protervis. Non ego inornata et dominantia nomina solum Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo; Nec sic enitar tragico differre colori
Ut nihil intersit Davusne loquatur et audax Pythias emuncto lucrata Simone talentum, An custos famulusque dei Silenus alumni. Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis Speret idem, sudet multum frustraque laboret Ausus idem tantum series juncturaque pollet, Tantum de medio sumptis accedit honoris. Silvis deducti caveant me judice Fauni, Ne velut innati triviis ac paene forenses Aut nimium teneris juvenentur versibus unquam, Aut immunda crepent ignominiosaque dicta: Offenduntur enim quibus est equus et pater et res, Nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor, Aequis accipiunt animis donantve corona. Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus, Pes citus; unde etiam trimetris accrescere jussit Nomen iambeis, cum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem, Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures, Spondeos stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci Nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni In scenam missos cum magno pondere versus Aut operae celeris nimium curaque carentis Aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quivis videt immodulata poëmata judex, Et data Romanis venia est indigna poëtis. Idcircone vager scribamque licenter? an omnes Visuros peccata putem mea, tutus et intra Spem veniae cautus? Vitavi denique culpam, Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca Nocturna versate manu, versate diurna. At vestri proavi Plautinos et numeros et Laudavere sales; nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto Legitimumque sonum digitis callemus et aure. Ignotum tragicae genus invenisse Camenae Dicitur et plaustris vexisse poëmata Thespis, Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora. Post hunc personae pallaeque repertor honestae Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis Et docuit magnumque loqui nitique cothurno. Successit vetus his comoedia, non sine multa Laude; sed in vitium libertas excidit et vim Dignam lege regi: lex est accepta chorusque Turpiter obticuit sublato jure nocendi. Nil intentatum nostri liquere poëtae, Nec minimum meruere decus vestigia Graeca Ausi deserere et celebrare domestica facta, Vel qui praetextas vel qui docuere togatas. Nec virtute foret clarisve potentius armis. Quam lingua Latium, si non offenderet unum Quemque poëtarum limae labor et mora. Vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non Multa dies et multa litura coërcuit, atque Perfectum decies non castigavit ad unguem. Ingenium misera quia fortunatius arte Credit et excludit sanos Helicone poëtas Democritus, bona pars non ungues ponere curat, Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. Nanciscetur enim pretium nomenque poëtae, Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit. O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poëmata. Verum Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi; Munus et officium, nil scribens ipse docebo, Unde parentur opes, quid alat formetque poëtam; Quid deceat quid non; quo virtus, quo ferat error. Scribendi recte sapere est et principium et fons : Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, Verbaque provisam rem non invita sequentur. Qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, Quod sit conscripti, quod judicis officium, quae Partes in bellum missi ducis, ille profecto Reddere personae scit convenientia cuique. Respicere exemplar vitae morumque jubebo Doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces. Interdum speciosa locis morataque recte Fabula nullius veneris, sine pondere et arte, Valdius oblectat populum meliusque moratur Quam versus inopes rerum nugaeque canorae. Graiis ingenium, Graiis dedit oré rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. Romani pueri longis rationibus assem Discunt in partes centum diducere. "Dicat
Uncia, quid superat? Poteras dixisse." "Triens." "Eu!
Filius Albini: Si de quincunce remota est
Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?”
"Semis." At haec animos aerugo et eura peculi Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro et levi servanda cupresso ? Aut prodesse volunt, aut delectare poëtae, Aut simul et jucunda et idonea dicere vitae. Quidquid praecipies esto brevis, ut cito dicta Percipiant animi dociles teneantque fideles : Omne supervacuum pleno de pectore manat. Ficta voluptatis causa sint proxima veris, Nec quodcu que volet poscat sibi fabula credi, Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. Centuriae seniorum agitant expertia frugis, Celsi praetereunt austera poëmata Ramnes:
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci, Lectorem delectando pariterque monendo. Hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit Et longum noto scriptori prorogat aevum. Sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus :
Nam neque chorda sonum reddit quem vult manus et mens, Poscentique gravem persaepe remittit acutum ; Nec semper feriet, quodcunque minabitur, arcus. Verum ubi plura nitent in carmine non ego paucis Offendar maculis, quas aut incuria fudit Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est? Ut scriptor si peccat idem librarius usque, Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus Ridetur chorda qui semper oberrat eadem : Sic mihi qui multum cessat fit Choerilus ille, Quem bis terve bonum cum risu miror, et idem Indignor quandoque bonus dormitat Homerus ; (Verum operi longo-fas est obrepere somum.) Ut pictura, poësis: erit quae si propius stes, Te capiat magis, et quaedam si longius abstes: Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, Judicis argutum quae non formidat acumen; Haec placuit semel, haec decies repetita placebit. O major juvenum, quamvis et voce paterna Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus Recte concedi. Consultus juris et actor Caussarum mediocris abest virtute diserti Messalae nec scit quantum Cascellius Aulus, Sed tamen in pretio est; mediocribus esse poëtis Non homines, non di, non concessere columnae. Ut gratas inter mensas symphonia discors
Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver Offendunt, poterat duci quia coena sine istis; Sic animis natum inventumque poëma juvandis, Si paulum summo decessit, vergit ad imum. Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, Indoctusque pilae discive trochive quiescit, Ne spissae risum tollant impune coronae :
Qui nescit versus tamen audet fingere. Quidni?
Liber et ingenius, praesertim census equestrem Summam nummorum vitioque remotus ab omni. Tu nihil invita dices faciesve Minerva;
Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim Scripseris in Maeci descendat judicis aures Et patris et nostras, nonumque prematur in annum, Membranis intus positis: delere licebit
Quod non edideris; nescit vox missa reverti. Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones Dictus et Amphion, Thebanac conditor arcis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu probibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno:
Sic honor et nomen divinis vatibus atque Carminibus venit. Post hos insignis Homerus, Tyrtaeusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit; dictae per carmina sortes, Et vitae monstrata via est; et gratia regum Pieriis tentata modis; ludusque repertus Et longorum operum finis: ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.) Natura fieret laudabile carmen an arte, Quaesitum est; ego nec studium sine divite vena Nec rude quid possit video ingenium : alterius sic Altera poscit opem res et conjurat amice.
![[blocks in formation]](https://books.google.sk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA233&img=1&zoom=3&q=%22harum+quas+colis+arborum+Te+praeter+invisas+cupressos+Ulla+brevem+dominum+sequetur.%22&cds=1&sig=ACfU3U0gu_rmj2Mj1qWPICyEbclnEcoNQA&edge=0&edge=stretch&ci=791,179,87,939)
Qui studet optatam cursu contingere metam Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat Tibicen didicit prius extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse: "Ego mira poëmate pango; Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est Et quod non didici sane nescire fateri."
Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, Assentatores jubet ad lucrum ire poëta Dives agris, dives positis in fenore nummis. Si vero est unctum qui recte ponere possit
« PredošláPokračovať » |