Obrázky na stránke
PDF
ePub

Illecebris erat et grata novitate morandus
Spectator, functusque sacris et potus et exlex.
Verum ita risores, ita commendare dicaces
Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,

Ne quicunque deus, quicunque adhibebitur heros,
Regali conspectus in auro nuper et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas,
Aut dum vitat humum nubes et inania captet.
Effutire leves indigna Tragoedia versus,
Ut festis matrona moveri jussa diebus,
Intererit Satyris paullum pudibunda protervis.
Non ego inornata et dominantia nomina solum
Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo;
Nec sic enitar tragico differre colori

Ut nihil intersit Davusne loquatur et audax
Pythias emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
Speret idem, sudet multum frustraque laboret
Ausus idem tantum series juncturaque pollet,
Tantum de medio sumptis accedit honoris.
Silvis deducti caveant me judice Fauni,
Ne velut innati triviis ac paene forenses
Aut nimium teneris juvenentur versibus unquam,
Aut immunda crepent ignominiosaque dicta:
Offenduntur enim quibus est equus et pater et res,
Nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor,
Aequis accipiunt animis donantve corona.
Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus,
Pes citus; unde etiam trimetris accrescere jussit
Nomen iambeis, cum senos redderet ictus
Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem,
Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures,
Spondeos stabiles in jura paterna recepit
Commodus et patiens, non ut de sede secunda
Cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci
Nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni
In scenam missos cum magno pondere versus
Aut operae celeris nimium curaque carentis
Aut ignoratae premit artis crimine turpi.

225

230

236

240

245

250

255

260

Non quivis videt immodulata poëmata judex,
Et data Romanis venia est indigna poëtis.
Idcircone vager scribamque licenter? an omnes
Visuros peccata putem mea, tutus et intra
Spem veniae cautus? Vitavi denique culpam,
Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurna.
At vestri proavi Plautinos et numeros et
Laudavere sales; nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto
Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
Dicitur et plaustris vexisse poëmata Thespis,
Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis
Et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
Successit vetus his comoedia, non sine multa
Laude; sed in vitium libertas excidit et vim
Dignam lege regi: lex est accepta chorusque
Turpiter obticuit sublato jure nocendi.
Nil intentatum nostri liquere poëtae,
Nec minimum meruere decus vestigia Graeca
Ausi deserere et celebrare domestica facta,
Vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis.
Quam lingua Latium, si non offenderet unum
Quemque poëtarum limae labor et mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non
Multa dies et multa litura coërcuit, atque
Perfectum decies non castigavit ad unguem.
Ingenium misera quia fortunatius arte
Credit et excludit sanos Helicone poëtas
Democritus, bona pars non ungues ponere curat,
Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poëtae,
Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
Tonsori Licino commiserit. O ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam!

265

270

275

280

285

290

295

300

Non alius faceret meliora poëmata. Verum
Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;
Munus et officium, nil scribens ipse docebo,
Unde parentur opes, quid alat formetque poëtam;
Quid deceat quid non; quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est et principium et fons :
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit patriae quid debeat et quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Quod sit conscripti, quod judicis officium, quae
Partes in bellum missi ducis, ille profecto
Reddere personae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitae morumque jubebo
Doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte
Fabula nullius veneris, sine pondere et arte,
Valdius oblectat populum meliusque moratur
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Graiis ingenium, Graiis dedit oré rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partes centum diducere. "Dicat

305

310

315

320

325

Uncia, quid superat? Poteras dixisse." "Triens." "Eu!

Filius Albini: Si de quincunce remota est

Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?”

"Semis." At haec animos aerugo et eura peculi
Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro et levi servanda cupresso ?
Aut prodesse volunt, aut delectare poëtae,
Aut simul et jucunda et idonea dicere vitae.
Quidquid praecipies esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles :
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris,
Nec quodcu que volet poscat sibi fabula credi,
Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
Celsi praetereunt austera poëmata Ramnes:

330

333

34C

Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando pariterque monendo.
Hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus :

345

350

355

360.

Nam neque chorda sonum reddit quem vult manus et mens,
Poscentique gravem persaepe remittit acutum ;
Nec semper feriet, quodcunque minabitur, arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit
Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus
Ridetur chorda qui semper oberrat eadem :
Sic mihi qui multum cessat fit Choerilus ille,
Quem bis terve bonum cum risu miror, et idem
Indignor quandoque bonus dormitat Homerus ;
(Verum operi longo-fas est obrepere somum.)
Ut pictura, poësis: erit quae si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam si longius abstes:
Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
Judicis argutum quae non formidat acumen;
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
O major juvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi. Consultus juris et actor
Caussarum mediocris abest virtute diserti
Messalae nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est; mediocribus esse poëtis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors

Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
Offendunt, poterat duci quia coena sine istis;
Sic animis natum inventumque poëma juvandis,
Si paulum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant impune coronae :

Qui nescit versus tamen audet fingere. Quidni?

365

370

375

380

Liber et ingenius, praesertim census equestrem
Summam nummorum vitioque remotus ab omni.
Tu nihil invita dices faciesve Minerva;

Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim
Scripseris in Maeci descendat judicis aures
Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis: delere licebit

Quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones
Dictus et Amphion, Thebanac conditor arcis,
Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu probibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno:

Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus,
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis; ludusque repertus
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.)
Natura fieret laudabile carmen an arte,
Quaesitum est; ego nec studium sine divite vena
Nec rude quid possit video ingenium : alterius sic
Altera poscit opem res et conjurat amice.

[blocks in formation]

Qui studet optatam cursu contingere metam
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat
Tibicen didicit prius extimuitque magistrum.

Nec satis est dixisse: "Ego mira poëmate pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
Et quod non didici sane nescire fateri."

Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poëta
Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est unctum qui recte ponere possit

415

420

« PredošláPokračovať »