Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

APUD RUSAND, BIBLIOPOLAM ECCLESIASTICUM,
via vulgo dicta du Pot-de-Fer, n. 8;

Lugduni,

APUD EUMDEM, REGIS ET CLERI TYPOGRAPHUM.

1828.

23.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed]

SUMMORUM PONTIFICUM

PRO EDITIONE HUJUS BREVIARII.

PLUS v, bulla quæ incipit Quod a nobis, data Romæ septimo idus julii anno 1568, significat causam edendi hujus Breviarii, nempe ad tollendam orandi varietatem.

Enarrat ea quæ in hac re præstitere Paulus et Pius nomine quarti et quam ipse adhiberi operam curavit, ex decreto concilii tridentini. Tollit et abolet omnino Breviarium a cardinale S. Crucis compositum, quod erat brevissimum; item alia breviaria romana, et alia quæ ex institutione vel consuetudine legitima non superant ducentos

annos.

Permittit tamen ut antiquiora ducentis annis possint mutari in hoc Breviarium, iis omissis, si episcopus et universum capitulum consentiant.

Revocat omnes permissiones, consuetudines, statuta, privilegia, licentias et indulta precandi psallendi more et ritu prædictorum Breviariorum suppressorum.

Præcipit observari hoc Breviarium in toto orbe, cum exceptione 200 annorum, de qua supra.

Statuit in eo nihil mutandum, addendum et detrahendum.

Obligat quosque qui tenentur horas canonicas recitare ut hoc utantur Breviario, alias non satisfaciant muneri suo.

Jubet omnibus prælatis ut hoc introducant tam in choro quam extra chorum.

Tollit peccati obligationem quæ erat recitandi in choro Officium parvum B. Mariæ Virginis et Defunctorum, Psalmos Poenitentiales et Graduales juxta rubricas Breviarii.

Hortatur ut recitentur eadem, propositis indulgentiis dierum centum recitantibus Officium parvum B. Mariæ Virginis et Defunctorum; quinquaginta recitantibus Psalmos Pœnitentiales et Graduales, quando Rubrica ea præscribant.

Non tamen tollit laudabilem consuetudinem ubi est recitandi Officium parvum B. Mariæ Virginis in choro, imo eamdem confirmat, et tandem tempus decernit obligationis ad usum Breviarii post ejusdem publicationem.

CLEMENS VIII,

bulla quæ incipit Cum in Ecclesia, data Romæ die x maii anno 1602, declarat se per viros pios et eruditos Breviarium Vern.

a

romanum a Pio V editum, et progressu temporis in multis depravatum, examinasse, et in statum pristinum restituisse, illudque sic restitutum in typographia vaticana imprimi et divulgari jussisse. Prohibet ne alibi imprimatur nisi juxta exemplar Vaticanum, et habita ordinariorum licentia, sub poena excommunicationis latæ sententiæ. Interdicit usum Breviariorum impressorum absque tali ordinariorum licentia in scriptis, quæ fidem faciat de collatione facta prædictorum Breviariorum cum originali romano: cujus etiam licentiæ copia initio vel in calce cujusque Breviarii semper imprimatur. Prædictis ordinariis prohibet ne aliquid addi, vel detrahi permittant, et hæc sub pœna excommunicationis, suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu ecclesiæ. Verumtamen in gratiam pauperum Breviaria hactenus impressa vendere, apud se retinere, ac illis uti permittit.

URBANUS

RBANUS VIII, bulla quæ incipit Divinam psalmodiam, data Romæ die 25 januarii anno 1631, declarat se, piorum doctorumque virorum adhibita cura, Breviarium a Pio V editum, et a Clemente VIII recognitum, a pluribus mendis expurgasse; hymnos ad metri et latinitatis regulas revocasse; in Psalmis et canticis interpunctionem editionis vulgatæ restituisse; sermones, homilias, et sanctorum historias, collatis veteribus manuscriptis, recognovisse. Quamobrem jubet ut juxta hanc correctionem Romæ imprimatur, alibi juxta romanum exemplar excudatur, servatis conditionibus in suprascripta Clementis bulla enumeratis, quas fere iisdem verbis repetit, adjungens easdem conditiones servandas in impressione eorum quæ a Breviario romano ortum habent, cujusmodi sunt Missalia, Diurnalia, Officia parva B. Mariæ Virginis, Officia majoris hebdomadæ, et alia id genus.

EX DECRETORUM

REGISTRO S. RITUUM

CONGREGATIONIS

BREVIARIUM ROMANUM ATTINENT.

HÆC AD

SACRA rituum congregatio declaravit et decrevit non potuisse post bullam Pii V de Breviario romano, neque posse locorum ordinarios, tam sæculares quam regulares, addere kalendariis etiam propriis sanctorum officia, nisi ea duntaxat quæ Breviarii romani rubricis, vel sacræ rituum congregationis, seu sedis apostolicæ licentia conceduntur: neque propria auctoritate, quovis prætextu, mutare ritum qui habetur in kalendario romano seu rubricis Breviarii in altiorem ritum, neque extendere concessa officia de loco ad locum.

Item vetuit et prohibuit celebrari per totam civitatem vel dioecesim, etiam de cujuscumque ordinarii auctoritate, festum cum officio, eo quod in loco adsit ecclesia parochialis, vel regularis, vel abbatialis, aut aliqua reliquia; sed tantum in ipsius sancti ecclesia titulari, seu ubi asservatur corpus aut insignis reliquia, et non alibi.

Insignes autem reliquias declaravit esse caput, brachium, crus,

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

aut illam partem corporis in qua passus est martyr, modo sit integra, et non parva, et legitime ab ordinariis approbata.

De sanctis episcopis locorum, martyribus, civibus, et aliis festis, de quibus in kalendario romano seu rubricis Breviarii nihil habetur, uti etiam de beatis nondum canonizatis, nihil propria auctoritate constituatur; sed omnino consulatur sacra rituum congregatio.

Decretum quoque nuper editum super electione sanctorum in patronos, et impressum, omnino servetur.

Et hæc omnia decrevit, statuit, et mandavit, innovando pœnas constitutionis Pii V respective.

Facta demum relatione horum decretorum sanctissimo domino nostro Urbano, Papæ VIII, ea laudavit et approbavit, atque ab omnibus ubique sub prædictis pœnis servari præcepit, nec non in novis Breviariis de mandato Sanctitatis suæ imprimendis apponi jussit.

Loco + sigilli.

T. TEGRIMIUS

Episc. Assisiens. Secret.

EADEM PRO SANCTIS AD LIBITUM.

EADEM sacra rituum congregatio, habita die 2 decembris 1675, statuit, ex mandato Clementis X, festa sanctorum ad libitum in posterum non esse transferenda, si eorum festivitas incidat in diem dominicum vel aliquem diem festorum mobilium; sed tunc illo anno eorum officia esse omittenda. Quod ipsum postea Innocentius, papa XI, in congregatione habita 24 januarii 1682, generali decreto confirmavit, et extendit insuper etiam ad octavas et natalitia sanctorum, de præcepto in aliqua religione vel dioecesi, ex indulto apostolico, recitanda. Ita ut ne quidem dictis festis vel octavis festa ad libitum tunc incidentia possint recitari, sed omitti prorsus debeant.

Permisit tamen ut festum translatum, quod alias eo die celebrandum foret, in alium diem non impeditum transferatur, item ut eodem die omitti possit officium semel per hebdomadam aut mensem recitandum ex indulto apostolico, ut ita locus sit celebrando officio ad libitum.

EADEM PRO SANCTIS IN MARTYROLOGIO DESCRIPTIS.

OFFICIA sanctorum ratione corporis seu insignis reliquiæ recitanda a decreto sacræ rituum congregationis 11 augusti 1691, intelligi debere de sanctis duntaxat in Martyrologio romano descriptis, et inmmodo constet de identitate corporis seu reliquiæ insignis illiusset sancti qui reperitur in Martyrologio romano descriptus : de ceteris autem Sanctis in prædicto Martyrologio non descriptis, aut quisa S. Sede non fuerit specialiter concessum, officia recitari et misEs celebrari vetuerunt, non obstante quod ipsorum corpora vel insigreliquiæ in ecclesiis asserventur, quibus tamen ab ordinariis

[ocr errors]

scorum

approbatis debitam fidelium venerationem (prout hactenus

« PredošláPokračovať »