Obrázky na stránke
PDF
ePub

quando, etc., et dicit quod predictus archiepiscopus injuste asserit predicta tenementa esse jus ecclesie sue predicte. Dicit enim quod ipse est capitalis dominus tercie partis ville de Cawode in dominio et dominico, et quod predicta terra aliquo tempore fuit tercia pars cujusdam vasti, unde idem archiepiscopus duas partes modo tenet; ita quod predictus archiepiscopus, etc., de cujus seysina, etc., tunc capitalis dominus duarum parcium ejusdem ville, volens se et ecclesiam suam predictam appruare de hujusmodi vasto de assensu ipsius David de predictis duabus partibus se appruavit, per quod predicta terra modo petita, que est tercia pars predicti vasti, de assensu predicti archiepiscopi consimiliter remansit eidem David, ad inde se appruandum, et in forma predicta devenit tenementum illud in seisinam ipsius David. Et hoc paratus est verificare per patriam etc., et petit judicium, etc.

Et archiepiscopus dicit quod ipse tenet manerium de Shireburn' in eodem comitatu de domino rege in capite, et similiter manerium de Cawode, quod est membrum predicti manerii de Shirburn', de quo dominus Johannes quondam rex Anglie, avus domini regis nunc, quendam archiepiscopum, predecessorem, etc., feoffavit, tenendum sibi et successoribus suis et ecclesie sue sancti Petri Ebor. imperpetuum. Et dicit quod predictus David tenet in predicta villa de Cawode septem bovatas terre de domino rege in capite per serjanciam custodiendi forestam suam inter aquas de Ouse et Derewente, de quibus quidem Stephanus, antecessor predicti David, feoffatus fuit per quendam regem, progenitorem domini regis nunc, manerio predicto de Cawode in seisina ipsius regis existente. Et postmodum predictus dominus J. rex dedit predictum manerium predicto archiepiscopo, predecessori, etc., cum pertinenciis, sicut predictum est. Unde idem archiepiscopus dicit quod, cum predictus David tanquam capitalis dominus tercie partis ville predicte clamat predictam terciam partem, ut predicitur, occupare, nec idem David melioris condicionis esse debeat in hac parte versus ipsum archiepiscopum quam antecessores sui extiterunt versus regem, cujus tenentes ipsi fuerunt; ac idem archiepiscopus in dominico eundem statum optineat in predicto manerio de Cawode ut de jure ecclesie sue predicte qualem rex prius habuit dum manerium illud in manu sua tenuit; ac liqueat manifeste quod nec predictus David nec antecessores sui statum participis versus regem habuerunt in ten[ura]

Fo. 297d.

sua predicta, nec per consequens idem David versus ipsum archiepiscopum habeat in premissis, qui ipsius regis statum quo ad hoc dominium representat, et consimili jure in hoc casu fulcitur. Et idem archiepiscopus statum predictum paratus est verificare sicut curia consideraverit etc. Nec predictus David aliquod statutum speciale regium aut ipsius archiepiscopi seu predecessorum suorum ostendit per quod hujusmodi dominium clamare possit, et non dedicit quin predictus archiepiscopus, predecessor, etc., predictam terram sibi dimisit, immo pocius dimissionem predictam cognovit, petit judicium.

Et David dicit ut prius, etc., quod ipse est capitalis dominus tercie partis ville de Cawode in dominico, et similiter antecessores sui fuerunt a tempore quo non extat memoria, diu antequam predictus archiepiscopus aut [ali]quis predecessorum suorum aliquid habuerunt in predicta villa de Cawode, sicut idem archiepiscopus asserit. Et quod idem David de vasto predicto de assensu predicti archiepiscopi, predecessoris, etc., sicut predictum est, se appruavit, ut racione dominii sui predicti bene sibi licuit. Unde dicit quod predictus archiepiscopus nunquam fuit in seisina de predicta terra ut de jure ecclesie sue predicte separatim sine ipso David, ita quod dimissionem aliquam inde facere potuit, sicut archiepiscopus predictus per breve suum supponit. Et de hoc ponit se super patriam. Et archiepiscopus similiter. Ideo preceptum est vicecomiti quod venire faciat hic in octabis sancti Michaelis xij, etc. Quia tam, etc. Postea a die sancti Michaelis in xv dies, anno regni regis nunc xxxj (1303), venerunt partes per attornatum ipsius archiepiscopi et similiter juratores de consensu parcium electi, qui dicunt super sacramentum suum quod quidam quondam rex Anglie dedit cuidam antecessori predicti David terciam partem predicte ville de Cawode, pretextu cujus1 antecessores ejusdem David a tempore donacionis illius usque tempus ipsius David assartare consueverunt et se appruare in vastis et moris ejusdem ville, prout pertinebat ad terciam partem ejusdem. Et dicunt quod tempore mortis [patris]2 sui, predicti David cujus heres, etc., fuit idem David infra etatem et in custodia domini regis, cujus custodiam Walterus de Grey3 quondam archiepiscopus, etc., habuit ex dimissione ipsius regis usque ad legitimam etatem 1 Cujusdam. MS. 3 Archb. Walter Gray died on May 1, 1255.

2 This word seems necessary to complete the sense.

ejusdem heredis. Et dicunt quod idem Walterus, durante custodia predicta, assartavit predicta tenementa nunc petita, et ea redegit in culturam de vasto pertinente ad terciam partem predictam in manu sua nomine custodie, etc. existentem. Et dicunt quod, cum predictus David ad legitimam etatem suam pervenit, idem Walterus archiepiscopus terciam partem illam ipsi David reddidit, set predicta tenementa que assartaverat in manu sua retinuit, et inde obiit seisitus infra annum proximo sequentem postquam predictam terciam partem predicto David reddiderat. Dicunt eciam quod predictus David tulit quoddam breve versus Willelmum de Wykewane, quondam archiepiscopum, etc., inmediatum successorem1 predicti Walteri, qui quidem Willelmus omne placitum illud, eo quod credidit predictum David jus habere in predictis tenementis, reddidit eidem David ut jus suum extra curiam, etc. Et juratores, quesiti si predictus Walterus quondam archiepiscopus assartavit predicta tenementa ad opus predicti David vel appropriando ea sibi et ecclesie sue etc., dicunt quod appropriando ipsi archiepiscopo et ecclesie sue, etc. Datus est dies eis hic a die sancti Hillarii in xv dies de audiendo judicio suo eo quod indictum non dum etc.2

HOMAGIA RECEPTA [ET FIDELITATES] TEMPORE Fo. 298. THOME ARCHIEPISCOPI.3

SHIREBURNE.

MLVIII. 15 kal. Aug. (July 18), 1300. In palacio Ebor. Burn. Dominus Johannes de Bella aqua fecit homagium et fidelitatem domino, presentibus dominis Lamberto de Trikingham,

1 Archb. Wykewane was the immediate successor of archb. Walter Giffard, not of archb. Walter Gray.

2 Aug. 2, 1302. To Master Richard de Havering, escheator beyond Trent. Order to cause Thomas, archb. of York, to have seisin again of a third of the wood and moor of Cawode, saving the king's right therein when he shall wish to speak about it, as the king lately, at the Isuit of the archb., ordered the escheator to certify him of the manner and reason for taking the said part into the king's hands, which part with the other two parts were in the archb.'s hands on the day when it was taken into the king's hands, and the escheator has signi

fied that the said part is appur-
tenant to the grand serjeanty that
David de Cawode holds of the king
in chief, which part John Romayn,
late archb. of York, and his succes-
sors appropriated to themselves and
their church in mortmain without
the king's licence, contrary to the
form of the statute, as was found by
inquisition taken before the es-
cheator, and it is agreed by the king
and his council that the archb. shall
have again his seisin of the said part
notwithstanding the manner and
reason aforesaid (C.C.R., 1296–1302,
P. 543).

3 See Kirkby's Inquest, pp. 385-
395, 403-406.

Waltero de Harum et multis aliis, pro tenemento in Byrn', quod respondet pro dimidio feodo j militis, et pro ten. in Kirtlington. Kirtelington' et Normanton' in balliva Suwell.; et recogNormanton. novit feodum j militis.

Burton
Salmon.

Gateforth.

Burton Hall.
Gateforth.

Johannes de Lascy eisdem die, loco et anno, fecit homagium domino pro ten. in Bretton, et Gayteford, et defendit dimidium feodum militis, et recognovit se tenere per servicium militare, faciendo sectam ad curiam de Schirbourn' de tribus septimanis in tres septimanas; quod homagium dominus admisit, cujuslibet jure salvo; presentibus domino Lamberto de Trikingham, domini regis justiciario, et dominis Edmundo de Eyncourt et J. de Bella aqua, militibus, et aliis.

Dominus Robertus de Berley, miles eisdem die, loco et anno, fecit domino fidelitatem tantum pro ten. in Burton' juxta Birne1 et Gayteford, et recognovit se tenere ten. de Burton' per sectam curie apud Schirburn' de tribus septimanis in tres septimanas, et ten. de Gayteford per medium. Johannes de Reygate, presentibus supradictis, eisdem die, loco et anno, fecit homagium et fidelitatem domino pro terris Steeton etc. et ten. in Stiueton', Mikelfeld, Milford et Lumby, et recognovit se tenere per feodum unius militis, set per que servicia faciet domino constare per sacramentum suum [memorandum quod inquiratur-in margin]. Thomas de Merston' eisdem die, loco et anno, fecit homagium et fidelitatem Lennerton. domino pro ten. in Leuenaghton', sicut in registro Henrici continetur, reddendo iijs. et xjd. per annum, et faciendo sectam ad curiam de Schirbourn' de tribus septimanis in tres septimanas; et recognovit quod debet respondere pro quinta parte quarte partis feodi unius militis, presentibus omnibus supradictis.

Huddleston.

2

Dominus Johannes de Melsa eisdem die, loco et anno, fecit. Wetwang. homagium et fidelitatem domino pro tenementis que tenet in Hodeleston' et Wetewange; per que servicia inquiratur, quia non interfui.

Milford, Sherburn, Lennerton.

Dominus Osebertus de Spaldington' eisdem die, loco et anno, fecit fidelitatem domino sub deliberacione homagii per dominum admittendi et per eundem oblati, et deliberabit idem Osebertus per que servicia tenet usque ad proximam curiam post festum sancti Michaelis.3 Willelmus de Camera de

1 Burton Hall, a farm about one mile west-north-west of Burn, in the parish of Brayton (R.H.S.).

Mileford fecit homagium et

2 Reg. Romeyn, ii, 255.

3 Robert de Spaldington held in Micklefield.

fidelitatem Thome archiepiscopo apud Schireburn' idibus Decembris (Dec. 13), anno gracie m°ccc° et pontificatus sui primo, pro ten. in Leuenauton' Schireburn' et Mileford, et respondet pro xiijma parte feodi j militis, et recognovit sectam ad curiam de Schireburn' sicut continetur in registro H. archiepiscopi.1

Johannes de Nevill', filius et heres Gilberti et Cecilie de Lotherton. Nevill', fecit homagium et fidelitatem domino Thome archiepiscopo apud Otteley, xvij kal. Junii (May 16), anno gracie mocccmo secundo et pontificatus sui tercio, pro tenementis que clamat tenere de ipso in Lutrington', [que dominus admisit salvo jure cujuslibet]; presentibus magistro Willelmo de Beverlaco et domino Willelmo de Sothill', et pluribus aliis. Et requisitus in virtute juramenti [prestiti] per que servicia et pro quota parte feodi [tenet], per Hugonem de Stowe, qui secum venit, dicit quod credit se debere respondere pro dimidio feodo j militis et plus, set non pro duabus partibus; set dominus Robertus de Furneus, miles, debet, [ut credit], respondere pro residuo feodi j militis, quia habet dimidiam partem manerii et terre ad illud pertinentis, set non redditus. Recognovit eciam se tenere per sectam curie de tribus septimanis in tres septimanas et per forinsecum servicium. Et inquirat ballivus utrum teneat in dominico vel in servicio, et qualiter, et per quod servicium, et pro quota parte feodi, et pro quota teneat dictus dominus Robertus, qui nondum fecit homagium suum, et certificet super hoc dominus per ballivum.

[blocks in formation]

MLIX. 15 kal. Aug. (July 18), 1300. In pallacio domini Burnby. Ebor. Dominus Edmundus de Eyncourt, miles, fecit homagium et fidelitatem domino, presentibus domino Lamberto de Trikingham, Waltero de Harum et multis aliis, pro ten. in Bruneby, per que servicia inquiratur, quia tunc non fuit

certus.

Dominus Johannes filius Reginaldi, eisdem die loco et or Londesanno, fecit homagium et fidelitatem domino pro ten. in bough, etc. Lonnesbourgh', Wyverthorp', Helperthorp', Lutton', altera Lutton', Collum, Crohum, Schirborn, Brideshale, Thurkelby et Langetoft, que tenet per servicium iij feodorum militis. 12 kal. Sept. (Aug. 21), 1300. Wylton'. Mem. quod

1 Reg. Romeyn, ii, 254.

2 Weaverthorpe, Helperthorpe, East and West Lutton, Cowlam,

Croom, Sherburn (E.R.), Birdsall,
Thirkleby, and Langtoft.

« PredošláPokračovať »