Obrázky na stránke
PDF
ePub

riis frangi dixit idem I, 42. In sequentibus vs. 117. si stramentis incubet unde octoginta annos natus, ineptissime unde octoginta anni commemorantur pro eo quem quilibet alius posuisset numero octoginta; itaque recepi emendationem Horkelii. Nec minuit corruptelae suspicionem quod Priscianus XVIII, 24. in suo quoque codice idem quod hodie editur scriptum habuit: Priscianum vitiosis Horatii codicibus usum esse etiam aliunde constat. Illud vero nunc dubito utrum quod Horkelius voluit poeta scripserit, an quod ipse tentavi si stramentis incubet ulvae, quod proxime abest ab edito unde. Versum 163. ex Epist. I, 6, 28. huc translatum esse intellexit Hauptius. Quod versu 230. legitur qui cum venere frequentes, verba facit leno, Bentleii est emendatio, cuius coniecturam confirmant Feae quidam codices interpolati. Optimi quique libri habent quid tum? venere frequentes, in quo quid tum ferri sane non potest; haec enim dictio plane ut nostrum was geschieht? ibi tantum locum habet, ubi aliquid miri et inexspectati indicatur: venisse autem omnes istos, quos convocarat Nomentanus, homines mirum profecto non erat. Ex quo intellegitur, recte se habere quid tum, si scribas: quid tum? ut venere frequentes, verba facit leno. Versu 305. libri omnes habent liceat concedere veris, quae corrupta esse intellexit Horkelius, cui lex est pro liceat scribendum videbatur; equidem nescio an vincat scribere praestat.

Sat. II, 5, 96. Non credo recte coniungi ohe iam! quod ex plena dictione ohe iam satis est! decurtatum esse volunt. Quod in latino sermone non rectius fieri potest quam si germanice dicas o schon! pro o schon ist es genug! itaque iungendum potius donec iam dicat ohe!

Sat. II, 6, 64. simulque uncta satis pingui ponentur

oluscula nardo. Non probari posse satis rectissime vidit Bentleius, qui tamen quod coniecit focis merito criticis displicuit. Scribendum videtur fabis, ut sit: o quando faba simulque cum fabis ponentur oluscula! neque offensioni esse potest pluralem inferri post singularem, cum faba collectivam vim habeat, ac vix obscuritatis crimen effugisset poeta, si scripsisset simul uncta faba pingui. Quae in sequentibus narratur fabula de mure rustico et urbano, eam non commemoratum video ab interpretibus tractasse etiam poetam graecum, cuius hos versus Suidas servavit:

θέντο μετ' ἀλλήλοισιν ἑταιρείην μύε δοιώ,

οὐ καθομὰ ζώοντες, ὃ μὲν κατὰ νειὸν ἐρήμην ἐτρέφεθ, ὃς δὲ δόμοισιν ἐν ἀφνειῶν τρέφετ ̓ ἀνδρῶν. Epist. I, 1, 9. peccet ad extremum ridendus et ilia ducat. Ilia ducere non significat spiritum ex ilibus ducere, quod quo pacto fieri possit vix intellegas, multo minus die Lenden keuchend schleppen,' sed de iumentis dicitur, quorum ilia crebris pulsibus tenduntur rursusque remittuntur. Rem optime declarat Vegetius A. Veter. V,64. nares iumenti praecludes, ut spiritum reddere non possit; tunc ilia ei inspicies, quae si spissis pulsibus duxerit, scito esse tussim ex causa iecinoris, pulmonis vel praecordiorum, sed recentem: si lentis pulsibus ilia duxerit, veterem indicat tussim.' Versu 19. haec habentur: et mihi res, non me rebus subiungere conor. Permirum videri debet Horatium Aristippi rationem et disciplinam iis verbis descripsisse, quibus multo rectius de stoica disciplina usus esset. Non alienum quidem ab Aristippo erat rerum imperium, quo praeter alia spectat celebratum illud ἔχω οὐκ ἔχομαι: at idem eodem iure ¿zóμɛvos, rerum imperio minor (Sat. II, 7, 75) dici potuit, atque haec duplex quam sustinebat persona (Ep. I, 17, 29) necessario hic commemo

randa erat, ubi id agebat poeta, ut peculiafem viri indolem eiusque a stoica ratione diversitatem indicaret. Eam ob causam diu est quod conieceram Horatium scripsisse nunc pro non, cum idem Dobraeo Advers. vol. II p. 386. in mentem venisse vidi. Sensus est: et nunc mihi res, nunc me rebus subiungo, usu notissimo, de quo vide Drakenborchium ad Livii III, 37. et Ruhnkenium ad Velleii II, 110. Ipse Horatius in Sat. II, 3, 73. fiet aper, modo avis, multisque aliis locis. Unica, si quid video, ratio qua tradita librorum scriptura servari possit haec est, ut versus in hunc modum transponantur:

nunc agilis fio et mersor civilibus undis,

et mihi res, non me rebus subiungere conor, virtutis verae custos rigidusque satelles;

nunc in Aristippi furtim praecepta relabor. aut sic ut horum versuum tertius post quartum infe

ratur:

nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,

virtutis verae custos rigidusque satelles.

ut postremum versum poeta ad totum suum philosophiae studium rettulisse dicendus sit: nunc, inquit, stoicae nunc Aristippi doctrinae cognoscendae operam do, sed ut in omni hoc studio veram virtutem summo opere consecter. Hoc enim sine dubio voluit, ex omni philosophia ea sibi se sumere, quae animum emendent et ad virtutis studium acuant. Falluntur, meo iudicio, qui ironiam subesse et poetam de sua ipsum inconstantia iocari existimant, quod a consilio totius carminis alie

num est.

Epist. I, 1, 56. laevo suspensi loculos tabulamque lacerto. Hunc versum, quem male sedula manus ex Sat. I, 6, 74. in hunc locum transtulit, iam in prima editione deleveram. Aliud interpolationis exemplum eius

HORATIUS

с

dem epistolae versu 60. mihi repperisse visus sum; ubi post verba si recte facies vulgo haec inserta leguntur: hic murus aeneus esto,

. nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

quibus, fatebor enim, nihil unquam quidquam legi inficetius. Lege sedato animo totam epistolam maximeque eam partem, cui ista inclusa sunt, nec dubito quin nihil a colore ceterorum magis alienum scribi potuisse fatearis. Praeterea dicti ambiguitas arguenda est: quid enim impedit quo minus illa in contrariam partem interpreteris, ut summus animi torpor commendetur et frontis tanta impudentia, ut ne pallescas quidem ob crimina? nil enim conscire sibi eorum est, qui neque bonae neque malae rei habent conscientiam. Falluntur enim qui conscientiam et conscire per se de iis dici posse existimant, qui aliquid mali sibi consciunt, sive ut latine dicam, qui alicuius sibi mali conscii sunt: nam conscire, quod latine sensu forensi dicitur idemque est quod cognoscere, hoc significatu a nullo unquam scriptore dictum est. Denique tota comparatio rectae conscientiae cum muro aeneo ad meum sensum futilis est, cui illustrandae quae Orellius ex graecis scriptoribus attulit, prorsus angoσdióvvoa sunt. Has ob causas eieci versus illos, quos ab interpolatore poetae obtrusos esse suspicor, postquam altera versus 60. pars exciderat, eodem interpolationis genere, quo ante Bentleium Sat. I, 6, 126. foedissimo emblemate deformata

erat.

Epist. I, 2, 1. Troiani belli scriptorem, maxime Lolli, dum tu declamas Romae Praeneste relegi. Scripta est haec epistola ad Lollium, virum iuvenem, quem Horatius recte vivendi praeceptis instruit. Tantulae aetatis adolescentulum ab Horatio maximum appellari non potest non mirum videri reputantibus, id nomen non dici

nisi de viris in summo dignitatis fastigio positis. Hoc qui sentirent interpretes maxime ad aetatem Lollii ret-tulerunt, eum ut fratrum respectu natu minorum maximum appellatum censerent. At maximus per se positum in hunc sensum accipi non potest; posset vero si dixisset poeta maxime fratrum, vel maxime stirpis Lollianae. Accedit quod ne constat quidem plures Lollium fratres habuisse; Horatius quidem unum tantum commemorat Epist. I, 18, 63. Quae cum ita sint, non dubitandum videtur, quin Lollio, ad quem scripta est epistola, Maximi cognomen fuerit:

Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,

eodem nominum ordine, quo Horatius Carm. II, 11, 2. Hirpine Quinti dixit, et II, 2, 3. Crispe Salusti. Cfr. Ruhnkenius ad Velleium Pat. II, 26, 2.

Epist. I, 5, 9. cras nato Caesare festus dat veniam -dies; inpune licebit aestivam sermone benigno tendere noctem. Dubitatum est a viris doctis Iuliine Caesaris an Octaviani natalis intellegendus esset, quorum cum ii qui Octavianum dici censent sine dubio rectam sententiam secuti sint, iidem tamen in aestiva nocte haeserunt. Nam cum Caesar Octavianus mense Septembri exeunte natus sit, parum commode aestatem memorari apertum est. Hane difficultatem Orellius ita removere conatus est, ut sub Italico caelo noctem, quae proprie autumnalis sit, recte aestivam dici posse affirmet. Id parum caute disputatum est; autumnus incipit ex a. d. III. Id. Sext. neque ullo pacto efficias, ut autumnalis nox fiat aestiva. Quid quod ne aestate quidem qui recte loqui volet, sic ut apud Horatium factum est de aestiva nocte loqui poterit, risuque dignus esset, qui e. c. mense Iulio aestivam noctem cum amicis se degere velle diceret. Ex his omnibus apertum est in Horatii verbis aliquid corruptum esse, quod mihi recte sustulisse vi

C*

« PredošláPokračovať »