Obrázky na stránke
PDF
ePub

Epitome

Historiae Ecclesiasticae

N. F.

Cura et studio

Nicolai J. Cherrier,

Insignis Collegiatae Ecclesiae Posoniensis Canonici, Abbatis SS. Trinitatis
de Siklós, S. C. R. et Apostolicae Majestatis Consiliarii, AA. LL. et Philo-
sophiae, nec non SS. Theologiae Doctoris, Facultatis Theologicae penes
Regiam Scientiarum Universitatem Pestanam Membri Collegiati, prius Juris
et Historiae Ecclesiasticae Professoris.

Tomus I.

Cum adprobatione Reverendissimi Ordinariatus Strigoniensis.

VIENNAE, 1853.

Typis Joannis B. Wallis hausser.

110. i. 133.

L'Histoire Ecclesiastique est l'histoire de la vraie philosophie; car les faits, qui la composent, c'est que dès un tel temps on enseignait telle doctrine, et on suivait telle maxime.

Cl. Fleury préf. de l'Hist. Eccles. pag. VI.

Historia Ecclesiastica est historia verae philosophiae, quia facta, quae recenset, indicant talem quondam viguisse doctrinam, talia floruisse principia.

[graphic][merged small][subsumed]

Lector Benevole!

Suavissimo animi solatio compertus, quod Institutiones Historiae Ecclesiasticae per me ante decennium Pestini vulgatae, eam Publici Literarii tulerint adprobationem, ut non obstante quatuor Tomorum mole, earum tamen plerisque in patriae nostrae theologicis Institutis usus fieret: et motu proprio et aliorum provocatione excitatus, easdem Institutiones in duos Tomos contractas, typis publicare constitui. Consilium vero hoc non alio ex fine exequebar, quam ut Theologiae auditoribus opus brevius, et praelectionibus theologicis commodius suppeditarem, memor Horatii verborum: Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta percipiant animi dociles, teneantque fideles *). Brevitatem attamen hanc cum amplo Historiarum pelago ac materiae necessitate sic conciliare studebam, ut aevi nostri eventus notatu dignissimos quoque adumbrarem, ac filum Historiae Ecclesiasticae ad nostram usque aetatem producerem; Non enim adeo virtutum sterile seculum nostrum, ut non et bona exempla prodiderit **). Et alioquin Quis nescit primam esse Historiae legem, ne quid falsi dicere audeat, deinde ne quid veri non audeat, ne qua suspicio gratiae sit in scribendo, ne qua simultatis ***).

Profecto, siquidem rerum peritus quisque perspiciat, laetissimos sacrarum literarum progressus in Ecclesia Catholica, speciatim vero Hungarica sub gubernio Eminentissimi ac Reverendissimi Domini S. Romanae Ecclesiae Car

*) Horat. Epist. ad Pison.

**) Tacit. Hist. I. 3.

***) Cic. de orat. lib. II. c. 15.

« PredošláPokračovať »