Des Q. Horatius Flaccus sammtliche werke ...v.1, 2:2 fur den schulgebrauch erklart, Zväzok 1

Predný obal
1910
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 10 - Quis multa gracilis te puer in rosa perfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro?
Strana 169 - Condit quisque diem collibus in suis et vitem viduas ducit ad arbores; 30 hinc ad vina redit laetus et alteris te mensis adhibet deum; te multa prece, te prosequitur mero defuso pateris et Laribus tuum miscet numen, uti Graecia Castoris 35 et magni memor Herculis. 'Longas o utinam, dux bone, ferias praestes Hesperiae!
Strana 39 - Pudor et lustitiae soror, incorrupta Fides, nudaque Veritas quando ullum inveniet parem? multis ille bonis flebilis occidit, nulli flebilior quam tibi, Vergili. tu frustra pius heu non ita creditum poscis Quintilium deos. quid si Threicio blandius Orpheo auditam moderere arboribus fidem, num vanae redeat sanguis imagini, quam virga semel horrida, non lenis precibus fata recludere, nigro compulerit Mercurius gregi? durum: sed levius fit patientia quidquid corrigere est nefas.
Strana 160 - Oreo. 25 multa Dircaeum levat aura cycnum, tendit, Antoni, quotiens in altos nubium tractus. ego apis Matinae more modoque grata carpentis thyma per laborem 30 plurimum circa nemus uvidique Tiburis ripas operosa parvus carmina fingo.
Strana 95 - Hyperboreosque campos, me Colchus et qui dissimulat metum Marsae cohortis Dacus et ultimi noscent Geloni, me peritus discet Hiber Rhodanique potor.
Strana 37 - Arida nutrix. Pone me pigris ubi nulla campis Arbor aestiva recreatur aura, Quod latus mundi nebulae malusque luppiter urget ; 20 Pone sub curru nimium propinqui Solis in terra domibus negata : Dulce ridentem Lalagen amabo, Dulce loquentem.
Strana 66 - Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest an pauper et infima De gente sub divo moreris, Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exilium impositura cumbae.
Strana 166 - cervi luporum praeda rapacium, 50 - sectamur ultro, quos opimus fallere et effugere est triumphus. gens, quae cremato fortis ab Ilio iactata Tuscis aequoribus sacra natosque maturosque patres pertulit Ausonias ad urbes, duris ut ilex tonsa bipennibus nigrae feraci frondis in Algido, per damna, per caedes ab ipso ducit opes animumque ferro.
Strana 83 - Aeolides laboris: linquenda tellus et domus et placens uxor, neque harum quas colis arborum te praeter invisas cupressos ulla brevem dominum sequetur: absumet heres Caecuba dignior servata centum clavibus et mero tinget pavimentum superbo, pontificum potiore cenis.
Strana 87 - Et mihi forsan tibi quod negarit Porriget hora. Te greges centum Siculaeque circum Mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum Apta quadrigis equa, te bis Afro 36 Murice tinctae Vestiunt lanae ; mihi parva rura et Spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum Spernere volgus.

Bibliografické informácie