Obrázky na stránke
PDF

DE ROCE ZCHOUART, Miseratione Divinâ , et sanctæ Sedis Apostolicæ

auctoritate Bajocensis Episcopus,
CLERO BAJOCENSI

Salutem in Christo Jesu.
TTARIAS inter Pastoralis officii curas , nulla

V nobis potior visa est , quàm ut vobis, qui carissimi nobis facti estis, (a) publicas preces accuratissimè digestas exhibeamus. Divinæ quippe laudes , cùm debitè persolvuntur , mores informant, excitant fidem , caritatem accendunt, mentemque replent doctrina et sapientiá : unde sanctus Augustinus ait, eum verè nosse rectè vivere , qui rectè poverit orare. (6)

Cùm igitur pauciora supersint Breviarü exemplaria , quod cui proximè successimus perillustris Presul PAULUS D'ALBERT DE LUYNES (c) in lucem prodire curaverat, nostrique sit muneris in iis versari quæ sunt ad Deum, (d) nos illud idem Breviarium diligentissimè recognitum , quæ passim irrepserant mendis expurgatum , necnon quibusdam novis adauctum officiis , Sacratissimi videlicet Cordis Christi , sancti Vincentii à Paulo, et sancte Joannæ Francisco ( de Fremiot de Chantal , ) de nostri venerabilis Capituli consensu , t nis iterum mandari decrevimus.

Quocircà omnibus et singulis nostræ Dioeceseos ,

[ocr errors]

una fiat vox omnium , atque idipsum sentiamus in Psalmis , Hymnis et Canticis spiritualibus, (fi Præsentium tenore mandamus ac præscribimus, qulatenùs hocce nostro deinceps utuntur Breviario ; neve quisquam vetus , sive publicè , sive privatim recitare præsumat, quin adhibuerit unà quod nostra editum est auctoritate Supplementum.

De cætero, Fratres , confidimus de vobis , in Domino , quoniam quæ præcipimus, et facitis et facietis. Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi , (a) ut spiritu et mente orantes, (h) quod linguá proinetis , operibus exequamini , ne ex iis sitis , de quibus post Isaïam Christus dicit : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longè est à me; (i) atque quod vobis erat ad vitam , sit vobis ad mortem. (k) Plus enim, Augustino testé , quid vivatis., quàm quíd sonetis Deus at:endit. (1)

Datum Bajocis in Palatio nostro Episcopali , tere tio Idűs Julii, anno millesimo séptingentesimo septuagesimo primo.

+ P. J. C. Episcopus Bajocensis.

De Mandato Illustrissimi ac Reverendissimi D. D. Episcopi Bajocensis.

MABIRE.

(e) Act. 19. 34.
U) Ephes. 5. 19.
(g) 2. Thess. 3.
(h) 1. Cor. 14.
i Matth 15.
(A) Rom. 7.
ll In Ps. 146.

CIRCA MATUTINUM PRIVATUM.

Tabula sequens demonstrat , quo tempore possit privatim inchoari Matutinum , pro die sequenti , juxta editionem Romanam, ad Horas Horologii Gallici accommo, atam.

MENSIS.

HORA. 20. Die Januarii. iii12. Horâ cum quadrante. 13. Februarii. · · · :| 2. cum medi

J. Martii... 2. cum tribus quadr. 18. Martii. . .

4. Aprilis. ... 3. cum quadrante. 29. Aprilis. . .

3. cum media. 10. Maii. . . .

3. cnm tribus quadr. 8. Junii.. . . . 30. Julij. . . . . 3. cum tribus quadr. 28. Augusti.... 3 cum medià.

7. Septembris. . . 3. cum quadrante. 24. Septembris. . . . 13. Octobris. . . . . 2. cum tribus quadr. 20. Octobris. . .. . 2. cum media. 18. Novembris. ... 2. cum quadrante. 15. Decembris. ... 2.

Regula generalis hujus Tabuloc hoc est : Matutinum diei sequentis pridiè privatìm recitari potest , quartë parte diei artificialis inceptá : proindè cùm dies, er 12 horis , ut in Æquinoxiis, constant, Matutinum diei seguentis, pridiè horá post meridiem tertió, privatim recitari potest.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

1858 1859 1360 1861

boravak on

31 Jan. 27 Febr. | 20 Febr. 10 Mart. 19 Febr. | Mart. Il 3 Febr. 20 Febr.

in

Xxvii

viij

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« PredošláPokračovať »