Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

Que

AD SEXTAM. 'Ant. 3. A. Cécidit áliud. Capitulum. 2. Cor. 11. Uis infirmátur, et ego non infirmor? quis scandalizátur, et ego non uror?. Si gloriári oportet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor.

AD NONAM. 'Ant. 5. B. Clamábat Jesus. Capitulum. 2. Cor. 12. Írtus in infirmitáte perficitur : libenter igitur gloriábor in infirmitatibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.

AD VESPERAS. Antiph. et Capitulum, ut supra ad Laudes. Hymnus et Versus, ut in Dominica, p. 30.

Ad Magnificat, Ant. 7. F. Quod cecidit in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et óptimo audientes verbum, rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.

Luc. 8.

[blocks in formation]

per terram. Auno sexcentésimo vitæ Noë, mense secundo, séptimo décimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ et cataractæ cœli apertæ sunt et facta est plúvia super terram quadraginta diébus et quadraginta nóctibus. In artículo diéi illíus ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth, filii ejus, uxor illíus, et tres uxores filiórum ejus cum eis in arcam ipsi, et omne ánimal secundùm ge

nus suum.

R. Delectasti, p. 345.
Lectio ij.

Factumque est diluvium

quadraginta diébus super terram; et multiplicátæ sunt aquæ, et elevavérunt arcam in sublíme à

terra. Vehementer enim inundavérunt, et ómnia replevérunt in superfície terræ; porrò arca ferebátur super aquas. Et aquæ prævaluérunt nimis super terram; opertíque sunt omnes montes excelsi sub universo cœlo. Quindecim cúbitis altior fuit aqua super moutes quos operuerat. Consumptaque est omnis caro quæ movebátur

super terram.

R Noë,

R. Primus homo, p. 346. Lectio iij. Cap. 8. Ecordátus autem Deus cunctorumque animantium, et ómnium jumentórum - quæ erant cum eo in arca, adduxit spíritum super terram, et imminúta

[ocr errors]

imminútæ sunt aquæ. Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cœli; et prohibitæ sunt plúviæ de cœlo. Reversæque sunt aquæ de terrà, euntes et redeuntes; et copérunt minui post centum quinquaginta dies. Requievitque arca mense séptimo, vigésimo séptimo die mensis super montes Arménie. At verò aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem; décimo enim mense primâ die mensis, apparuerunt cacumina móntium.

[ocr errors]

R. Laudáte, p. 346.
FERIA TERTIA.
De libro Génesis.

Lectio j. Cap. 8. Um transissent quadraginta dies, apériens Noë fenestram arcæ quam fécerat, dimisit corvum, qui egrediebátur, et non revertebátur, donec siccarentur aquæ super terram. Emisit quoque columbam post eum, ut vidéret si jam cessassent a quæ super fáciem terræ. Quæ cùm non invenisset ubi requiésceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam; aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. Expectátis autem ultrà septem diébus áliis, rursùm dimisit columbam ex arca. At illa venit ad eum ad vésperam, portaus Pars Hiemalis.

ramum olíva viréntibus fóliis in ore suo. Intellexit ergo Noë quòd cessassent aquæ super terram. Expectavitque nihilóminus septem álios dies, et emisit columbam, quæ non est reversa, ultrà ad eum. . Videns Deus, p. 347. Lectio ij.

M

Ense secundo, séptimo et vigésimo die mensis arefacta est terra. Locútus est autem Deus ad Noë, dicens : Egrédere de arca, tu et uxor tua, filit tui, et uxores filiórum tuórum tecum. Cuncta a

et

nimantia quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus, quàm in béstiis, et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, ingredímini super terram: crescite, et multiplicámini super eam. Egressus est ergo Noë, et filii ejus, uxor illíus, et uxores filiórum ejus cum eo. Sed et ómnia animántia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundùm genus suum, egressa sunt de arca. Edificávit autem Noë altáre Dómino; et tollens de cunctis pecóribus, et volúcribus mundi, óbtulit holocausta super altare. Odoratusque est Dóminus odórem suavitátis, et ait: Nequaquàm ultrà maledicam terræ propter hómines: sensus e im et cogitatio humani cordis in ma

31

lum prona sunt ab adolescéutia sua.

Sicut aves, p. 347.
Lectio iij. Cap. 9.

fœderis iuter me et inter terram. Cùmque obduxero núbibus cœlum, apparébit arcus meus in núbibus; et

Benedixitque Deus Noë, recordabor fœderis mei

et filiis ejus; et dixit ad eos: Créscite, et multiplicámini, et repléte terram. Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli,/cum universis quæ moventur

super terram. Omnes pis.

:

ces maris mánui vestræ traditi sunt ; et omne quod movétur et vivit, erit vobis in cibum quasi ólera viréntia, tradidit vobis ómnia; excepto quòd carnem cum sanguine non comedétis. Sánguinem enim animárum vestrarum requiram de manu cunctárum bestiárum; et de manu hóminis, de manu viri, et fratris ejus requíram ánimam hóminis. Quicumque effúderit humánum sanguinem, fundétur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est ho

[blocks in formation]

vobiscum, et cum omni áuima vivente quæ carnem végetat: et non erunt ultrà aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

. Ne dissipes, p. 348.
Lectio ij.

E qui egressi sunt de ar-
Rant ergo filii Noë,

ca, Sem, Cham, et Japheth: porrò Cham ipse est pater Chánaan. Tres isti filii sunt Noë, et ab his disseminátum est omne genus hóminum super universam terram. Cœpitque Noë vir agrícola exercére terram et plantávit víneam. Bibensque vinum inebriátus est, et nudatus in tabernáculo suo. Quod cùm vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudáta nuntiávit duobus fratribus suis foras. At verò Sem et Japheth pálliam imposuérunt humeris suis; et incedentes retrorsum, operuérunt verenda patris sui; faciesque eórum aversæ erant, et patris virília non vidérunt.

B. Numquid, p. 349. Lectio iij. Evigilans aute idicisset Vigilans autem Noë ex

quæ fécerat ei filius suus minor, ait: Maledictus Chanaan, servus servó

E

rum erit fratribus suis. Dixitque: Beuedictus Dóminus Deus Sem, sit Chánaan servus ejus. Dilatet Deus Japheth, et hábitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis : et impléti sunt omnes dies ejus nongenlórum quinquaginta annórum, et mortuus est. R. Miserére, p. 349. FERIA QUINTA. De libro Génesis. Lectio j. Cap. 11. Rat terra lábii unius, et sermónum eorumdem. Cùmque proficiscerentur de Oriente, invenérunt campum in terra Sénnaar, et habitavérunt in eo. Dixitque alter ad próximum suum: Venite, faciámus láteres, et coquámus eos igni. Habueruntque láteres pro saxis, et bitumen pro camento, et dixérunt: Veníte, faciámus nobis civitátem et turrim, cujus culmen pertingat ad cœlum; et celebrémus nomen nostrum, ántequàm dividámur in universas terras. Descendit autem Dóminus ut vidéret civitátem et turrim, quam ædificábant filii Adam, et dixit: Ecce unus est pópulus, et unum lábium ómnibus; cœperuntque hoc facere, nec desis tent à cogitatiónibus suis, donec eas ópere cómpleant.

Venite igitur, descendámus, et confuudamus ibi linguam eórum, ut non áudiat unusquisque vocem próximi sui. Atque ita divisit eos Dóminus ex illo loco in universas terras, et cessavérunt ædificáre civitátem. Et idcircò vocátum est nomen ejus Babel. R. Delectasti me, p. 545. Lectio ij.

E sunt autem genera

Htions Thare: Thare génuit Abram, Nachor, et Aran. Porrò Aran génuit Lot. Mortuusque est Arau ante Thare patrem suum, in terra nativitátis suæ in Ur Chaldæórum. Duxérunt autem Abram et Nachor uxóres : nomen uxóris Abram, Sáraï ; et nomen uxóris Nachor, Melcha filia Aran patris Melche, et patris Jeschæ. Erat autem Sáraï stérilis, nec habébat liberos. Tulit ítaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Arau, filium filii sui, et Sáraï nurum suam, uxorem Abram filii sui; et eduxit eos de Ur Chaldæórum, ut irent in terram Chánaan; veneruntque usque Haran et habitavérunt ihi. Et facti sunt dies Thare ducentórum quinque annórum, et mortuus est in Haran.

. Primus homo, p. 346.. Lectio iij. Cap. 12. Ixit autem Dóminus Dad Abram : Egrédere de terra tua, et de cogua

tióne tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. Faciamque te in gentem magnam, et benedícam tibi, et magnificábo nomen tuum, erisque benedictus. Benedícam benedicéntibus tibi, et maledicam maledicéntibus tibi, atque in te benedicentur universæ coguatiónes terræ. Egressus est itaque Abram, sicut præceperat ei Dóminus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annórum erat Abram cùm egrederétur de Haran. Tulitque Sáraï uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam posséderant et ánimas quas fécerant in Haran : et egressi sunt, ut irent in terram Chánaan.

[ocr errors]

R. Laudate, p. 346. FERIA SEXTA. De libro Génesis.

A

Lectio j. Cap. 13. Bram habitavit in terra Chanaan: Lot verò morátus est in oppidis quæ erant circa Jordánem, et habitávit in Sódomis. Hómines autem Sodomítæ péssimi erant, et peccatóres coram Dómino nimis. Dixitque Dóminus ad Abram, postquam divísus est ab eo Lot: Leva óculos tuos, et vide à loco in quo nunc es, ad Aquilónem et Meridiem, ad Orientem et Occidentem. Omnem terram quam cóns

tuum

picis, tibi dabo et séiniui tuo usque in sempiternum. Faciamque semen sicut pulverem terræ: si quis potest hóminum numeráre púlverem terræ, semen quoque tuum numeráre póterit. Surge, et perámbula terram in longitúdine, et latitúdine sua; quia tibi datúrus sum eam. Movens igitur tabernacu→ lum suum Abram, venit et habitávit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altáre Dómino.

R. Videns Deus quòd cuncta, p. 347.

Lectio ij. Cap. 14.
Um audisset Abram,

captum videlicet Lot fratrem suum, numéravit expedítos vernáculos suos trecentos et decem octo; et persecutus est usque Dan. Et divísis sóciis, irruit super eos nocte; percussitque eos, et persecútus est eos usque Hoba qua est ad lævam Damasci. Reduxitque omnem substantiam et Lot fratrem suum cum substantia illíus, mulíeres quoque et pópulum. Egressus est autem rex Sodomórum in occursum ejus, postquam reversus est à cæde Chodorláhomor et regum qui cum eo erant in valle Sare, quæ est val lis regis. At verò Melchisedech rex Salem, próferens panem et vinum (erat enim Sacerdos Dei altíssimi) benedixit ei, et

« PredošláPokračovať »