Die Bildung des jungen Predigers ...: Ein Leitfaden zum Gebrauche für Seminarien

Predný obal
Herder, 1865 - 320 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 114 - Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
Strana 81 - Et caelum recessit sicut liber involutus; et omnis mons, et insulae de locis suis motae sunt; et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber, absconderunt se in speluncis, et in petris montium; et dicunt montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni; quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?
Strana 154 - Nee putemus in verbis Scripturarum esse Evangelium, sed in sensu : non in superficie, sed in medulla : non in sermonum foliis, sed in radice rationis.
Strana 115 - Christi esuriant, neve parvuli panem petant, et non sit qui frangat eis ; mandat sancta synodus pastoribus, et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem, vel per se, vel per alios, ex iis quae in Missa leguntur, aliquid exponant...
Strana 159 - ... sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi iii ud 12.
Strana 108 - Nam et deiecto humilitas et supino arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam mentis ostenditur.
Strana 57 - Eloqui enim 4 est omnia, quae mente conceperis, promere atque ad audientes perferre ; sine quo supervacua sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam 16 suam haerenti.
Strana 186 - Fidelis sermo est, et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt deo.
Strana 160 - Insuper eadem sacrosancta synodus considerans non parum utilitatis accedere posse ecclesiae dei, si ex omnibus Latinis editionibus quae circumferuntur sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat, statuit et declarat, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus pro authentica habeatur et ut nemo illam reiicere quovis praetextu audeat vel praesumat.
Strana 5 - Quid est depositum? id est, quod tibi creditum est, non quod a te inventum; quod accepisti, non quod excogitasti ; rem non ingenii, sed doctrinae, non usurpationis privatae, sed publicae traditionis; rem ad te perductam, non a te prolatam : in qua non auctor debes esse, sed custos; non institutor, sed sectator; non ducens sed sequens. Depositum, inquit, custodi; catholicae fidei talentum inviolatum illibatumque conserva.

Bibliografické informácie